Text List

Articulus 5

Articulus 5

Dist. VI.

COnsequenter queritur de es principali. Et circa hoc queruntur tria.

¶ Primo vtrum malus ep cotno qufic date ndulouo.

¶ Secundo. vtrum aliquis non episcopus.

¶ Tertio vtrum quilibet prelatus.

Quaestio 1

Questio

PRimo ostendo quod malus episcopus non potest dare indulgentias: quia nullus sapiens dominus committit inimico suo potestatem dispensandi suum thesaurum: sed malus episotmus est inimicus dei: cum ergo deus sit sapientissimus dominus malo episco talem potestatem non commisit.

¶ Item maius est indulgentiam darequam recipere: sed malus eps manens malus non potest indul dentiunm dedieeetdo nee dee.

Contra. maius est absoluere in foro pinie seu conscie: cuam per talem absolutionem non tantum remittatur aliquid de pena: sed etiam quandoque remittitur culpa scilicet cum absoluendus est attritus non contritus: quam indulgentias dare: per quas non remittitur nisi pena: sed malus episotmuo potest absoluere in foro poenitentie: ergo multo fortius indulgentias dare. C dundeo duint nee de ualioinns i. re: quia non facit indulgentias de po¬ primo merito quo priuatur per mortale peccatum: sed de thesauro ecclesie cuius peccatum sibi non abstulit dispensationem.

Ad primum in oppositum dicendum: quod maior est vera quando inimicus potest thesaurum dispensare praeter domini intentionem: malus autem episcopus praeter intentionem dei spirituale thesaurum ecclesie dispensare non potest. Unde sinon concordat diuine intentioni sua dispensatio nulla est. Unde nec bonus: nec malus indulgentias concedere potest: nisi ex rationabili causa.

¶ Ad secundum dicendum: quod quamuis indulgentiam dare maius sit quam recipere: maioritate auctoritatis: econuerso tamen est: loquendo de maioritate vtilitatis: peccatum vero mortale facilius impedit vtilitatem quam auctoritatem.

Quaestio 2

Quaestio II

SEcundo queritur vtrum aliquis non epistus possit: quia per indulgentias dare. Et videtur quod non. Quia per indulgentias tantum remittitur de pena: vel plus: quantum ad absolutionem in foro poenitentie: sed nullus non sacerdos potest absoluere in foro penitentie: ergo nec indulgentias dare.

Contra electi in epristos et confirmati possent dare indulgentias: quamuis adhuc non sint sacerdotes.

Respondeo sicut superius dictum est: non sacerdotibus competere potest potestas iurisdictionis: cum ergo dare indulgentias competat alicui per potestatem iurisdictior is: aliquis non sacerdos potest concedere indulgentias.

Ad argumentum in oppositum dicendum: quod omnibus pensatis simpliciter dignior est absolutio in foro poenitentie quam illa quae fit per concessionem indulgentie: quia per illam non tantum remittitur pars pene: sed etiam culpa: si ante non est remissa: et ille dispositus est qui recipit absolutionem. Unde hec potestas respicit ordinem et iurisdictionem in foro poenitentie: remissio autem culpe maior est quam remissio pene: nec tamen concedendum est quod semper plus remittatur de pena per indulgentias quam per absolutionem in foro poenitentie: quia frequenter est econtrario.

Quaestio 3

Quaestio III

TErtio queritur vtrum quilibet prelatus possit indulgentias dare. Et videtur quod sic.

¶ Quia qualibet praelatus potest concedere participationem bonorum: congregationis sue: ergo a simili potest eius merita per indulgentiam aliis communicare.

Contra solis episcopis permittitur a iure indulgentias dare vel electis in episcopos.

Respondeo quod illi soli possunt indulgentias da re: quibus dispensatio thesauri ecclesie commissa est: et secundum mensuram commissionis sue: et quia vicario christi commissa est plenitudo potestatis a christo: extra de pe. et reCum ex eo. ideo dare potest indulgentias per ecclesiam totam militantem tantas quantas sibi placuerit: dum tamen assit rationabilis causa. Alii autem tantum habent de hac potestate: quantum eis a vt cario christi concessum est: ipse autem per ius commune hoc non concessit nisi episcois: vel electis in episcos: et suis legatis: et ideo nulli alii indulgentias possunt dare nisi ex speciali commissione: nec possunt legati dare indulgentias nisi in prouincia sua. nec episcoi nisi in suo episcopatu: archiepsei tamen possunt eas dare in epistatibus suffraganeorum suorum: extra de pe. et re. Nostro. isti tamen in dedicatione basilice siue dedicetur ab episcto: siue a pluribus: non debent extendere indulgentiam vltra annum: neque in anniuersario dedicationis vltra. 40. dies: extra de pe. et re. Cum ex eo. limitata enim est eis potestas a papa: ne per immoderatas concessiones claues ecclesie contemnerentur: et penitentialis satisfactio eneruaretur eo. c. Ubi prius.

Ad argumentum in oppositum dicendum: quod non est simile: quia concessio participationis bonorum sit per mutuam charitatem: sed donatio indulgentie per auctoritatem. Unde quilibet potest alteri participationem suorum bonorum concedere: sed non indulgentiam dare debitorum suorum. Utrum autem quilibet sacerdos penitentem in articulo mortis possit absoluere ab omni peccato: et omni excom¬ municatione superius visum est.

¶ Utrum autem ille iustus qui ante mortem fecit totam poenitentiam sibi a sacerdote iniunctam minorem debito postea in purgatorio puniatur: super littere expositionem poteris inuenire.

PrevBack to TopNext