SUperius determinauit magister de modo
remissionis mortalium. Hic
determinat de modo remissionis venialium. Et
diuiditur in duas.
¶ Primo determinat de
remissione venialium post hanc vitam.
¶ Secundo de
eorum remissione in hac vita. ibi. Post hoc. Prima in 4
¶ Primo ostendit quod quaedam peccata post hanc vitam
remittuntur.
¶ Secundo quod quaedam citius: quaedam tardius
purgantur. ibi. In illo aute.
¶ Tertio ostendit que sunt illa peccata
que in purgatorio purgantur. ibi. Hic obiicitur
¶
Quarto ostendit quod hec purgatorio non tantum quantum ad penam:
sed etiam quatum ad culpam intelligitur. ibi. Sed forte.
Secunda pars principalis diuiditur id est 2.
¶ Primo determinat de
generali confessione.
¶ Secundo de sigilli confessionis
obseruatione. ibi. Caueat autem.
¶ Prima in duas.
¶ Primo
ostendit que confitenda sunt.
¶ Secundo que
confitenda non sunt. ibi. Sicut autem
Distin. XXI.
CIrca hanc dist. est querendum de. 5
principaliter.
¶ Primo de purgatorio¬
¶ Secundo de his que ibi purgantur.
¶
Tero de ggneti cgione
¶ Quarto de ui
confessionis obseruatione.
¶ Quinto de obseruatione
secreti ex parte penitentis.