Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Nom praesumimus quia bne hinc exit. hoc dicitur ad notandum difficultatem habendi condignam poenitentiam illi qui vsque ad articulum mortis distulit penitere. Peccare non potes: hoc intelligitur de peccatis in operibus exterioribus: que homo non potest facere in articulo mortis instante. Quacumque die muocetur deus assit: hoc non intelligitur de inuocatione que est ex timore pene principaliter: sed ex amore iustitie. Arbitrii querit libertatem: hoc ideo dicit: quia quamuis in illo qui expectauit penitere quousque mors instat remaneat arbitrii libertas: tamen inest sibi ad penitendum vere maxima difficultas. Quedam peccata mortalia inpoenitentia fiunt venialia: hoc ideo dictum est: quia homo de illis per poenitentiam obtinet veniam. Si non sufficit dolor interior simul cum pena iniuncta: addet deus penam.
Contra si sacerdos iniungit penitenti penam maiorem debito: penitens si potest: tenetur soluere illam: ergo a simili si iniungit minorem debito penitens debet esse simpliciter quietatus: si voluit eam.
Respondeo quod si sacerdos iniungit penam non recompensantem penam a deo taxatam secundum iudicium sue iustitie temperatum dulcedine misericor die: penitens residuum exoluet post hanc vitam. Si autem iniungit penam recompensantem: quamuis absolute sit minor quam illa ad quam obligatur in purgatorio: simpliciter quietatur penitens si exoluit eam: nec est inconueniens: vt superius dictum est quod minor pena in hac vita recompenset in diuina accepratione maiorem penam in alia vita.
Ad argumentum dicendum quod quamuis ille cui iniuncta est pena maior de bito teneatur ad eam explendam in foro ecclesie: in forotamen dei non tenetur nisi ad condignam. Unde si moriatur expleta condigna: ad residuum non tenetur.
¶ Testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debent: et quamuis loquatur in plurali: tamen vni soli creditur in hac materia: quia hoc non cedit in praeiudicium alicuius. 26. q. 6. Is qui in infirmitate. in glo. et argumentum ad hoc de conse. di. 4. Cum itaque. Non debet praespbyter. loquitur de publice penitente: quia poenitentiam ab episco iniunctam non potest sine eo praesbyter relaxare nisi in articulo necessitatis. Puellarum tamen consecratio consulto episco per praesbyterum fieri valet: hoc intelligendum est secundum antiquam consuetudinem aliquarum ecclesiarum que modo non tenetur.
On this page