Text List

Prev

How to Cite

Next

Argumentum

1

Argumentum Apologiae Reuerendissimi domini Fratris Bartholomei a casaus Episcopi quondam chiapensis aduersus Genesium Sepuluedam Theologum cordubensem

2

Anno a partu virginis millessimo quingentessimo quadragessimo secundo Carolus Caesar hyspaniarum Rex sempiterna hominum memoria dignus, edoctus / hyspanos cordibus / violentia / Tyranide longe lateque grassari per Indias seruitute premere maximisque incommodis afficere indos occeani maris acolas: qui Romani pontificis decreto ad imperium supremum castilliae et legionis pertinent: solemne quoddam concilium Pintiae siue Valisoleti indixit, aduocatois quibusdam ex omni senatu lectissimo, ac doctissimo quoque: his iniunxit ut cognoscerent an atrocia illa quae ad se delata fuissent, vera essent, utque opportune remedium excogitarent quo tantis malis obuiam iretur: ita ut indi pristinae suae libertati restituerentur simulque nouus ille orbis salutaribus legibus ac prudentibus institutis compositus in posterum gubernaretur.

3

De hac re per plures dies magnis est disputationibus agitatum, ac denique leges quaedam sancitae sunt quibus hyspaniorum bellicae expeditiones aduersus indos quas conquistas vulgo appellauerant prohibitae sunt: simulque cautum est; ut indi omnes seruitute pressi ab eis quibus facta diuisione id est repartimiento siue comenda (inuentione quidem sathanica numquam antehac audita) adjudicati perperam fuerant: restituerentur in libertatem atque in regum hyspaniarum uniuersalem ditionem indi uniuersi reducerentur: regibus et dominis naturalibus in sua potestate et iurisdictione remanentibus essentque hyspaniarum regum vasalli eo iure quo hyspaniae gentes principi suo subidita censsentur. Haec res vehementer pupugit animos hyspanorum quibus indi preda opima erant et quorum facultates / violentiis rapinis, et indorum direptione crescebant, indignabundique et irato animo frementes deplorabant a caesarem sese facultatibus propriis spoliarie ac si non predones sacrilega preda: sed legitimos rerum dominos iusta rerum possessione deturbaret. Ut nonnulli nullum non lapidem mouentes: quo suis rebus consulerent impudenter a caesare defecerint aduersus caesarem rebellarint. Alii ad viros doctrinae opinione claros confugerint, ut solidis iuris argumentis caesareas constitutiones oppugnarent, ut tandem Caesar, legum iniquitate permotus vel aboleret: vel saltem suspenderet earum obseruationem, ut in aliquibus earum factum est: non quod non essent aequissimae iustissimaeque: sed quod cognita rebellione a proditoribus illis maius aliquod malum ac atrocior seditio timeretur.

4

Reperuerunt hi suae opinionis defensorem doctum quendam qui hic certe parum eruditum sese prestat. Is fuit Genesius quidam Sepulueda regius hystoriographus: qui opusculum Eloquentiae floribus adornatum, cui titulum fecit de iustis belli causis composuit: in quo totis viribus has nouas leges opugnat minime quidem earum expressam mentionem faciens: sed hyspanorum in indos preterita ac futura bella et expeditiones defendens: comprobansque seruitutem id est diuisionem siue commendam qua indi ab hyspanis oppressi vel moriuntur, vel morte duriorem vitam agunt. Diuisi in partes ac si armenta vel pecora essent: nimirum diuisi inter hyspanos et unicuique usque ad certum numerum assignati, ut ipsis seruiant. Has enim primo conquistas siue inuasiones: secundo diuisiones et assignationes: quae regionatim ex certo indorum numero per totum illum orbem fiunt: semper hyspani ab eo die quo nobis primum nouus ille orbis apertus est fieri curarunt.

5

Adfert Sepulueda fucata quaedam argumenta, quibus auarissimae tyranorum cupiditati fauet: detorquens sacrorum voluminum autoritates sanctissimorum patrum prudentium ac philosophorum decreta. Referens indorum crimina ac vitia naturalia, edoctus (scilicet) ab hyspanis illis infensissimis indorum hostibus falsisque illis delationibus innixus: falso quidem traducit maiorem humani generis partem quam diuini numinis prouidentia in ea indiarum spatia vastissima dispersit /.

6

Episcopus chiapensis cum cognouisset opusculum illud a Genesio conscriptum fuisse, et in eius manus venisset compendium eius operis hyspanice descriptum: (latinum enim codicem tum temporis copiam habere non potuit), intelligens quae esset opinio genesii: apologiam sequentem elucubrauit in eos indorum qui pacifice absque alterius nationis degebant iniuria inuasores oppressoresque: qui indos oppressos detinent et ad mortem adigunt: cupiens illos ab omni iniuria tueri defendereque. Apologiam autem dicauit Serenissimo principi nostro philipo tum temporis huius regni gubernationi ab inuictissimo Caesare Carolo patre cum imperio prefecto. Continebat apologia responsionem ad quatuor causas quibus Sepulueda tuebatur eas hyspanorum expeditiones et assignationes quarum titulo indos seruitute premebant. Cum autem Episcopus Sepuluedam Compluti confutasset totaque illa celebris academia Sepuluedae opinionem damnasset ceu parum sanam: vetans hac ipsa expressa causa ne opus excuderetur. Haec Episcopi ac Sepuluedae disceptatio ad aures caesaris in germania tum agentis peruenit. qui anno salutis humanae quinquagesimo primo supra millessimum et quingentessimum iussit ut conuenirent in unum insignes Theologi ac iureconsulti simul cum senatoribus indiani pretorii: et ut tam Episcopum quam Sepuluedam audirent statuerentque quod e republica maxime foret,

7

data est primo Sepuluedae copia fandi per unum diem. Episcopum vero per quinque dies dicentem audierunt: qui totam hanc Apologiam seriatim recitauit, ac denique, multis hinc inde habitis disceptationibus iudicarunt Expeditiones quas vulgo conquistas dicimus Iniquas esse illicitas et iniustas, atque ideo in posterum omnino prohibendas. De assignationibus vero quas vulgo appellamus repartimientos nihil decreuerunt durabat enim rebellio quorundam tyranorum in peruranis regnis tumultuabanturque aliae prouinciae.

PrevBack to TopNext

On this page

Argumentum