Text List

Prev

How to Cite

Next

Sumarium Sepuluedae

1

Sumarium Sepuluedae

2

Opus quod Sepulueda Theologus regius hystoriographus aduersus indos composuit haec in suma continebat argumenta: quibus expeditiones bellicas aduersus indos iustas esse tuetur: dummodo bellum legitime et rite inferatur: sicuti reges hyspaniae hactenus inferri preceperunt.

3

Primo profert quod illae gentes barbarae sunt literarum et politiae rudes, prorsus expertes / brutae et omnino indociles nisi ad artes mechanicas: vitijs obrutae / crudeles ac eo ingenio ut aliorum arbitrio natura doceat illas esse gubernandas. Sicuti variis temporibus multi homines fide digni, interposito sacramento asseruerunt qui illos et cum eis familiariter conuixerunt Et sicuti etiam apparet ex libro 3, c. 6, generalis indiarum hystoriae excussae et approbatae per supremum senatum indianum. Gentes autem huiusmodi tenentur iure naturali ad propriam utilitatem obedire imperio prudentioris et eorum qui virtute et melioribus institutis prestant, quales sunt hyspani: presertim nobiles / docti / ecclesiastici / et religiosi, ac denique omnes recte educati et instituti: quorum personae qui sunt respiciendae cum de moribus et ingenio alicuius gentis censura ferenda est. In his enim precipue relucet ingenium / probitas instituta et mores optimi cuiusque gentis. Et his tam hyspaniae quam apud indos committitur gubernatio spiritualium et temporalium: non autem militibus qui plerumque improbi sunt et militarem licentiam editis pluribus iniuriis exercent. Hinc infertur quod his virtute et ingenio prestantibus iure naturae obedire tenentur. Haud aliter quam materia cedit formae / corpus animae sensus rationi: bruta animantia hominibus / foeminae viris / pueri perfectam etatem agentibus: ac denique imperfecta perfectioribus / pessima melioribus / viliora preciosioribus ac maioris virtutis, ut tam his quam illis bene sit. Heic est enim ordo naturae quan=m adseruari iubet lex aeterna et diuina autore diuo augustino libro 2o de libero arbitrio. Itaque si indi moniti recusant huic legitimo imperio parere, cogi possunt ad propriam utilitatem admoto bellico terrore: bellum autem hoc tam iure ciuili quam lege naturali iustum erit authore Aristotele polyticorum, c. 1, 3, et 5, quem tam philosophi quam etiam magni theologi sequuntur tanquam magistrum, tum iustitiae tum etiam caeterarum virtutum moralium sagacissimumque tan naturae quam etiam naturalium legum interpretem. Aristotelis sententiam probat et sapiens in sacris prouerbiis, c. 11, docens stultum debere obedire sapienti. Idem etiam sanctus Thomas docet in tractatu de regimine principum. Thomas autem inter scholasticos theologos primum locum tenet, semperque in explanatione legum naturalium Aristotelis placita sequitur. Denique omnes philosophi qui politica precepta tradiderunt, hac unica ratione innixi docent tam in urbibus quam in regnis ac republica prudentia virtuteque prestantes gubernationei cum imperio preficiendos ad hoc ut gubernatio lege naturae iusta sit. Et ita videmus in toto orbe quod optimi reges et rectae institutae reipublicae deligunt prudentiores ac meliores ad reipublicae administrationem. Haec autem uniuersalis consuetudo censetur lex naturae: leges autem naturae omnes diuinae sunt ab aeterna lege profluentes. Sicut diuus Augustinus cene censet esse voluntatem dei volentis naturalem ordinem seruari prohibentisque inuerti. Unde idem Augustinus inquit in pluribus locis quod si quis nollit facere ea quae sibi expediunt, et tenetur ad propriam utilitatem facere: potest iuste cogi ut illud faciat etiam inuitus et repugnans. His consonat quod idem Augustinus docet in variis locis libri de ciuitate dei quos citat diuus Thomas eandem sententiam probans libro de regimine principis (scilicet) quod Romani iuste subegerunt caeteras orbis nationes. Voluit enim deus maiorem orbis portionem in eorum ditionem concedere, ut sub gente prudenti et iustitiam colenti rectius gubernarentur.

4

Quod si his barbaris (scilicet) indis non deest capacitas, tanto magis tenentur obedire et auscultare imperio eorum qui illos docere possint, ritu hominum viuere eaque facere quae tam presenti quam futurae vitae utilia sunt /.

5

Secundo Sepulueda probat indos debere hyspanicum iugum suscipere inuitos etiam ut a peccatis et criminibus quibus contaminati sunt legi diuinae atque naturali aduersantibus emendentur et poenam accipiant precipue idolatriae et impiae consuetudinis immolandi homines. Etenim propter haec duo peccata probatur ex variis locis sacrae scripturae deletos fuisse Amorreos et Ferezeos et caeteros incolas terrae promissionis a filiis Israel atque item ipsos Hebraeos ex eodem peccato punitos fuisse absumpta magna suae gentis multitudine: pertractisque eorum populis in seruitutem eiusdem terrae et patriae extorres.

6

Ex quo apparet legem qua tam hi, quam illi damnati fuere naturalem esse ac diuinam: et ex consequenti omni tempore seruandam fore. Quod Cyprianus doctissimus Episcopus et sanctissimus martyr docet, et ita apud omnes doctores ea est frequentior sententia: paganos non seruantes legem naturae posse puniri a christianis. Illi autem censentur non seruare legem naturae: apud quos aliqua peccata mortalia non puniuntur vel non iudicantur esse peccata quae sum contra legem naturae.

7

Et ita illud quod Cayetanus scripit scripsit nullam gentem bello impeti posse ratione infidelitatis: intelligendum est quando tantum infideles sunt: secus si peccata de quibus supra diximus, comittentur infidelitatem.

8

Tertium argumentum Sepuluedae est ut euitentur iniuriae et maxima incommoda quae isti inferebant et inferunt hodie (qui nondum subacti sunt) magnae innocentium hominum multitudini: quam quotanis cacodemoni immolabant: a quibus iniuriis omnes homines, quibus facultas est: tenentur iure naturali et diuino defendere quoscumque et qualescumque homines, cum omnes homines ad inuicem proximi et fratres simus iuxta Theologorum traditiones. Quod autem teneantur cauere a proximo periculum si liceat: probatur ex illis verbis sapientis: Erue eos qui ducuntur ad mortem Et rursus ex eo loco mandauit deus unicuique de proximo suo. hoc autem malum euitari non potest, nisi barbari isti perdomentur subiganturque

9

Quarto aducit fauorem dilatandae et augendae religionis christianae. Hoc enim efficietur si perdomitis eis regionibus euangelium christi tuto et absque ullo periculo praedicari possit a viris sacratis: ita ut neque ab eorum principibus sacerdotibus ue occidi possint, quod iam ter quaterue fecerunt. Hoc confirmat authoritate Augustini in Epistola ad Donatum: ubi scribit christum voluisse homines mansuetudine et lenitate inuitari ad fidem in primordiis nascentis ecclesiae. Postquam autem ecclesia vires accepit et incrementum: christum voluisse homines cogi etiam inuitos ad suscipiendam christianam religionem. Quod ostendit in parabola conuiuii ubi primi inuitati fuere: caeteri autem compulsi et coacti sunt: adhibita etiam violentia ut conuio interessent. Quoniam ut ipse Augustinus dicit nondum impletum fuerat vaticinium illud: adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei. Quod quo magis completur: tanto magis ecclesia viribus utitur: non solum inuitans verum etiam cogens ad fidem.

10

Ne vero quis existimet rationes quas Augustinus adducit in hereticos, non valere in paganos. Adducit Sepulueda in eius confirmationem: legem pii Caesaris Constantini in paganos. Constantinus enim sub poena capitis et amissionis bonorum vetuit idolorum cultum clausis paganorum templis: et prohibitis foedis illis litationibus immolationibus et sacrificiis. Quae lex a sanctissimis patribus Ambrosio et Augustino et a caeteris viris christianis: collaudata fuit veluti aequa et iusta.

11

Testatur tamen Sepulueda se nolle illos inuitos baptizari: id enim lege diuina prohibetur. Neque lex potest inducere, ut quisquam baptizetur inuitus. Sed inquit violentias et omnia quae verissimiliter conducere possum tentanda esse: ut haeretici et pagani agnoscant errorem suum et resipiscant: ita ut sponte petant baptismum: sicuti plurimi horum indorum foecerunt permoti violentia et vi belli quae similis est ei qua Constantinus usus est et quam etiam exercuit Genandius africae Exarchus: quem diuus Gregorius magnopere collaudat quod ad dilatandos religionis christianae fines paganis bellum inferebat. Neque obstat (inquit Sepulueda) si quis obiiciat hoc admittendum quando bellum infertur subditis: quoniam illi in quos Genandius ferrum exercebatnt non erant subditi populo Romano, quoniam si subditi populo Romano forent non inferret eis bellum.

12

Claudit Sepulueda opus, asserens rem esse cum iustissimam tum etiam his barbaris utilissimam ut subigantur et subiiciantur hyspanis christi cultoribus. Nam hic est apertissimus modus ut religionem christianam amplectantur quod manifeste docuit experientiam /. Presertim cum hoc effici possit quam cum minima humani sanguinis iactura, etenim multo plures homines illi immolabant quotanis diis suis quam peribunt admoto in eos bellico terrore ad incomparabilem tam viuentium quam etiam posterorum utilitatem.

13

Adducit preterea quod Alexander Sextus Romanus pontifex ex decreto collegii cardinalium pronuntiauit bellicas expeditiones in indos iustas esse: concedens regibus castilliae ut illos subigant imperioque suo adiiciant: prohibens expresse ob iustas causas: ne quis alius princeps arma in eos mouere possit. Sicuti ergo bella iussu dei mota nemo potest negare esse iustissima, ita etiam nemo negabit iustum esse bellum quod dei vicarius matura deliberatione precedenti, interposita pontificia autoritate pronuntiat iustum esse. Haec omnia (inquit Sepulueda) in eo opusculo variis sacrorum voluminum testimoniis veteris ac noui testamenti et ex lege naturae probantur copiosissime. Et rursus autoritate Theologorum docentium quod cum bellum est Iustum (nimirum motum in eos quibus est denuntiatum ut istud: milites non tenentur restituere iure belli parata: etiamsi arma induerint: non tam amore asserendae veritatis et iustitiae: quam cupiditate spoliandi hostis et parandae rei: quamquam cum hoc animo anima pergunt ad bellum grauiter peccant.

14

Inferentes autem iniurias et rapientes aliena contra leges belli et iustitiam: quemadmodum multi fecerunt tenentur ad restitutionem et committunt crimen grauissimum: et princeps qui talia pateretur vel non prohiberet cum posset eiusdem criminis reus deo rationem reddere teneretur. haectenus Sepulueda

PrevBack to TopNext