Table of Contents
Apologia
Praefatio
Prefatio Apologiae admodum Reuerendissimi Domini Fratris Bartholomei Casai ex instituto diui dominici Episcopi quondam chiapensis magno hyspaniarum principi Philipo S. P. D. Frater Bartholomeus Casaus ex instituto Diui dominici Episcopus quondam chiapensis magno hyspaniarum Principi Philippo S. P. D.
Inclite princeps quoniam ea quae ad maximi imperii, numinis benignitate tibi concessi, tutelam ac tranquillitatem pertinent, aequum est tibi hyspaniarum reginis ac noui illius et stupendi orbis terrarum Maximi Caroli patris nomine, cum imperio prefecto, tum generoso spiritu et indita a christo sapientia ad immortalem laudem contendenti renuntiari. Opere pretium duxi coelsitudinem tuam admonere in manus meas venisse compendiolum quoddam hyspanice descriptum eius operis quod Genesius Sepulueda latine conscripsisse dicitur. In eo quatuor adducit causas quarum unaquaeque ut ipsi videtur irrefutabiliter probat bellum in indos iustum esse dummodo rite fiat, et seruatis legibus belli sicuti hactenus hyspaniarum reges infferri et geri preceperunt: audio hominis consilium esse: docere quo iure hyspaniae reges indiarum imperium possideatis illudque rationibus ac iuribus confirmare ut iam deinceps nullus sit qui vel tacitus hinc vobis calumniam struere possit. legi ac relegi opus attente narraturque sepuluedam alia quaedam prolixius in codice latino (quem mihi nondum videre contingit) inculcare. Quid aliis accidat nescio: certe ego in eo venena melle prelita deprehendi. vir namque Theologus sub pretextu principi suo gratificandi: Toxicum melle perunctum porrigit panemque ostentans lapidem incutit. Quod nisi mortiferum hoc venenum princeps maxime tua seapientia cohibeatur: ne in plurimos sparsum legentium animos inficiat incautis imponat: Tyranosque ad improbitatem armet excitetque: crede mihi plurimorum animis libellus ille conciliabit exitium.
Primo enim proffessus est se velle vestrum indiarum imperium comprobare: ius vestrum lacerat minuitque: adducens quaedam partim vana: partim falsa: partim eius generis ut minimum habeant roboris. Deinde si hominis hac in re iudicium regia facultate et priuilegio confirmatum typis euulgaretur: breui proculdubio maximum illud indianum imperium prorsus euerteretur periretque. Etenim si tot editae leges: tot decreta: tot seuerae minae: tot constitutiones a Carolo Caesare / et a precedentibus principibus religiose proditae: nihil profecerunt, quominus tot innocentissimorum hominum millia ferro fameque ac omnibus extremi belli incommodis absumerentur: euastarenturque immanissime latissima cultissimorum regnorum foelicissimarumque prouinciarum spatia: si efferatissimos ac saeuos hyspanorum animos non dicam continuit: sed vel leniit dei timor vel gehenae metus. Si nihil profecerunt conciniatorum ac piorum hominum clamores. Interdici ecclesiasticis sacramentis non expiari in sacris confessionibus. Quid futurum si improbi (quibus iuxta vetus prouerbium nihil deest preter occasionem) legerint virum doctum Theologiae doctorem ac regium hystoriographum libris editis probare scelerata ilia bella: ac tartareas expeditiones adductisque argumentis confirmari tuerique inauditum scelus, quo christianae virtutis obliti homines christiani seruitute praemunt gentem omnium miserrimam: quae fato quodam potius quam hyspanorum misericordia immanissimae gentis saeuitiam efugisse videtur? atque insuper docere omnia in his bellis parata licite possideri a militibus etiamsi expeditionem susceperint animo prauo predandi (scilicet) diripiendi flammis / ferro / cedibus / rapinis ac violentia miscendi euertendi ac conturbandi diuina et humana iura omnia. Neque teneri restituere bona huiusmodi acquisita? Quoniam haec agentes hyspani et Innocentium sanguinem profundentes manus suas consecrant deo: ut audio sepuluedam scripsisse) demerenturque christi gratiam dum idolorum cultum vetant? Cui parcent? Quem sanguinem non profundent? Quam saeuitiam non exercebunt?
Eferi homines campos humano sanguine tinctos videre soliti: nullam sexus nullam etatis rationem habentes: non matrum ubera lactentibus infantibus parcentes: non pregnantibus: non maximis: non minimis: denique non decrepitae et canosae senectae: hominibus quibus ingrauescens etas vel reuerentiam vel misericordiam conciliare solet? Si audiant esse hominem aliquem qui doceat sese manus suas consecrare deo: dum cedibus: rapinis: ac tyranide opprimunt indos: haut aliter quam illi qui filios israel vitulum adorantes occiderunt: adhibebunt enim illi maiorem fidem verbis cuiusuis hominis grata docentis: quam ipsi dei filio si presens presentibus diuersum doceret. Quod si ad internitionem deleantur indi: si euastentur tot populi tamque late patientia regna diruantur: quis nisi sit insanus dubitet florentissimum illud noui orbis imperium veteribus incolis absumptis: desertum nihil aliud quam tygridum leonum ac ferarum ditionem Hyspaniae regibus futurum? Deus autem sapientissimus cum statuisset populos quosdam diruere: noluit statim omnino euastari: ne vacui hominibus ferarum stabula forent quae paucis iudaeis nouis incolis nocerent. Ita legimus deuteronomii 7.
Ergo Sepulueda vel voce vel libris editis docens expeditiones in indos licitas esse: quid aliud quam tyranis animos addit: totque criminibus et miserandis malis: quot isti supra quam cuiquam credibile sit committunt ansam prestat? Interim certissima animae suae iactura efficiens: ut innumeri mortales saeuis sublatis cedibus in aeternum pereant: nimirum immani hyspanorum ferociaritate animam efflantes antequam verbum dei audiant: et mitissima christi doctrina pascantur: christianisque sacramentis roborentur. qua re quid atrocius aut iniquius excogitari potest.
Deinde si Sepuluedae opinio probatur (scilicet) ut expeditiones in indos licitae sint: sanctissima fides christi cum opprobrio christiani nominis exosa erit et abominabilis cunctis eius orbis nationibus: ad quas fama immanium scelerum quae in miseram gentem ab hyspanis exercentur peruenerit: ita ut neque nostra etate neque in futurum fidem nostram ullo modo recipere vellint: videntes primos eius anuntiatores non pastores esse, sed predones: non patres: sed tyranos: et eos qui illam profitentur homines esse impios saeuos et atroci immanitate inexorabiles.
Praeterea Sepuluedae opus cum sit elegans elaboratum disertum pluribusque argumentorum machinis undique operose instructum: imponet perpetuo his latronibus humani generis hostibus / ne unquam resipiscant et agnoscentes crimen suum ad domini misericordiam forsan pro sua ineffabili caritate vocantis ad penitentiam confugiant: eiusque opem implorent. Hic enim sceleratam horum impietatem quae quicquid est usquam malorum in vita mortalium secum adfert: specie religionis excusat, tragicisque verbis predones saeuissime latrocinantes, collaudat bellicamque eorum virtutem commendat.
Postremo non est ferendum bellum virum cui munus scribendae caesareae hystoriae mandatum est typis euulgare perniciosum errorem longe lateque dissidentem a verbis euangelicis et a mansuetudine et lenitate quam tota christi doctrina spirat et qua ecclesia magistrum suum referens utitur erga eos qui christum non agnoscunt.
Posteri enim jure optimo existimabunt hominem qui in re manifestissima turpiter lapsus est, haudquaquam in contexenda hystoria veritatem in consilium adhibuisse, quae res quantumuis hystoria scite et eleganter conscripta sit: clarissimas caesaris victorias obscurabit /. Ego igitur considerans tot incommoda tantam malorum segetem reprehensione ac durissima punitione dignissimam: quae ex eius propositionibus oritur: offensam dei: infamiam odiumque sanctissimae nostrae religionis: irreparabilem iacturam: tot fidelium animarum exitium: juris regibus hyspaniae competentis ad imperium noui orbis: considerans etiam quod his suis opinionibus difunditur per omnes orbis nationes saeua et inueterata consuetudo rapiendi aliena, et augendae rei humano sanguine profuso quae inuidia iam olim hyspanica gens laborat. Quod Sepulueda ad virtutem et gloriam hyspaniae refert. non potui me continere: memor me christianum monachum: episcopum: hyspanum regibusque hyspaniarum subditum esse: quin pro defensione veritatis et decore domus dei: augmentoque adorandi euangelii domini nostri iesu christi calami mucronem stringerem: ut pro modulo gratiae mihi donatae christiani nominis opprobrium abstergerem impedimentaque et offendicula dilatandae euangelicae fidei submouerem: propalaremque veritatem quam in baptismo voui: in religione didici: ac denuo licet indignus consecratus Episcopus proffessus sum. His enim omnibus nominibus teneor me tamquam murum aduersus impios opponere ad defensionem innocentissimae gentis breuiter inserendae verae domui israel: quam lupi rapaces indesinenter persequuntur.
Teneor etiam ad precludendam viam qua tot mortalium miriades in aeternum exitium pertrahuntur, et ad defendendum oues meas quas edito solemni voto usque ad mortem tueri promisi aduersus omnes lupos vel ecclesiasticos vel profanos irrumpentes in caulas meas.
Postremo volo explicare principis mei verum ius quo titulo scilicet nouum orbem possideat, celareque horribilia et infamia facinora: quae mei (scilicet) Hyspani indis terribili strage dirutis contra ius et fas his paucis annis ediderunt Diluereque ignominiam apud omnes orbis terrarum nationes eo nomine contractam.
Quatuor igitur mihi ut haec omnino prestem hic tractanda sunt: Primo confutabo Sepuluedae opinionem contendentis bellum in indos iustum esse quia barbari / rudes / indociles politiaeque expertes sint.
Secundo ostendam Sepuluedam certissimo animae suae exitio: errare docens bellum in indos iustum esse ut eorum crimina legi naturae contraria puniantur precipue crimen idolatriae, et immolandi homines.
Tertio impugnabimus tertiam causam qua fisus Sepulueda docet bellum posse inferri nationibus illis absolute ac indifferenter ob liberationem innocentium.
Quarto tractabo quam sit alienum ab euangelica doctrina, et pietate christiana quarta eius propositio docens bellum in indos iustum esse ut dilatentur fines christianae religionis et aperiatur via anuntiatoribus et predicatoribus Euangelii.
His absolutis manifeste liquebit veritas huius causae et quantum commiserint scelus: qui indos latrociniis caedibus et aliis non credendis belli incommodis afflixerunt et afligunt: simulque quam inania sint hominis argumenta errantis tam injure quam in facto: quo consilio adductus perniciosum illum tractatum scripserit: et qualiter detorquet philosophorum theologorumque decreta: adulterauerit verba scripturae sacrae diuinarum et humanarum legum neque minus perniciose ad impiae causae victoriam adduxisse autoritatem Alexandri papae sexti apparebit.
Postremo docebitur verum ius quo hyspaniae Reges noui orbis imperium possident. Quare maxime princeps, tuam celsitudinem obsecro ut opus hoc magnis sudoribus et vigilijs a me elaboratum excuti examinarique a doctis iubeas. Quod si quid minus apte, vel minus bene dictum repertum fuerit: gratissimum mihi erit meas vigilias ab eis cum charitate elimari. Si vero aliquid foeliciter elaboratum extiterit nullum aliud humanum premium exopto nisi ut tua celsitudo iubeat Sepuluedae ut mihi operis quod latine de hac re conscripsit copiam faciat: ut plenius confutata falsitate veritas illuceat et regnet in conscientiis omnium immortalium mortalium. Vale.
On this page