Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 1 [Bnf 12926 Transcription]
Adversvs persecvtores, et calumniatores gentivm novi orbis ad oceanum reperti apologia: admodum Reverendissimi domini d. fratris Bartholomei casaus episcopi quondam chiapensis sacri ordinis predicatorum.
Quicumque vel voce vel scriptis docent noui orbis habitatores, quos vulgo indos appellamus, debere bello domari subigique antequam illis anuntietur et predicetur euangelium: ut demum postquam sint perdomiti instruantur et audiant verbum dei: fede errant circa duo Primo circa ius diuinum et humanum abutentes diuinis verbis: vim facientes scripturis, et decretis pontificis: traditionibusque sanctorum patruum: ac rursus errant dum adducunt hystorias, quae nihil aliud sunt quam merae fabulae: et impudentissima nugamenta: quibus infensissimi miserae indorum gentis: falsissimi inimici traducunt cos. Preterea errant circa sensum decreti seu bullae Alexandri Sexti pontificis maximi cuius verba deprauant et detorquent, in comprobationem suae opinionis, ut per sequentia erunt cuncta manifesta. Rursus eorum error et ignorantia probatur manifestissime: quoniam definiunt de rebus pertinentibus ad infinitam mortalium multitudinem et vastissima latissimarum prouinciarum spatia: quae omnia cum non plene cognoscant: impudentia temeritasque suma est de eis pronuntiare deffectus grauissimos: tum naturales: tum de moribus: tot hominum miriades in uniuersum damnantes: cum reuera maxima copia eorum ab huiusmodi libera sit. Quae omnia innumeras animas trahunt in exitium impediuntque utilitatem dilatandae religionis christianae: obturantes oculos eorum qui caeca ambitione furentes in id unum corporis et animi vires intendunt: ut opes: ut imperium: honores et dignitates consequantur: atque in eum usum occidunt discerpuntque immani saeuitia populos innocentissimos mansuetissimos innoxios modestos, paratissimos promptissimosque ad suscipiendum amplectendumque verbum dei.
Quis, non jam dicam in theologia paulo doctior: sed vel sani cerebri est: qui judicium sententiamque adeo male christianam proferre ausit: ex qua tot saeua bella: tot cedes: tot orbitates: tot miseranda mala producuntur? Nonne habemus verbum Christi: "videte ne contemnatis unum ex his pusillis!" Et "vae ei per quem scandalum venit?" Et "qui non est mecum contra me est": et "qui non colligit mecum dispergit." Et alibi: "Sufficit diei malitia sua". Qis tam impius est ut excitare velit homines saeuos, ambitiosos, superbos, auaros, effrenes et semper ociosos ad expilandum fratres suos: et ad delendum animas eorum simul cum rebus: cum bellum licitum numquam sit: nisi quando ineuitabili necessitate geritur? Quis igitur sani capitis probabit bellum aduersus homines innocentes, ignorantes, mites, modestos, inermes, omnique presidio humano destitutos: cum ex tali bello oriatur certissimum exitium animarum eius gentis, quae "perit absque cognitione dei, absque robore sacramentorum", et his qui supersunt odiosa reddatur, et abominabilis religio christiana: unde finis quem deus intendit et pro illius consecutione tot tantaque passus est frustretur: ex impietatibus et atrocitate quam nostri immani saeuitia in eos exercent? Quam opinionem concipiet de christo, christianorum vero Deo, ea gens cum videat christianos absque ulla justa causa saltem ipsis cognita: nec imaginabilis quidem: et absque ulla culpa ab eis commissa in christianos: tot stragibus tanto profuso sanguine in eos saeuire? Quod bonum potest ex his bellicis expeditionibus oriri: quod apud deum inefabili charitate cuncta aestimantem par sit:tot malis, tot injurijs, tot inusitatis cladibus? Rursus quomodo ea gens amabit, quomodo amicitiam contrahet cum nostris? Quod necessarium est, ut nostram fidem suscipiant). Cum filij videant sese orbatos parentibus, uxores viris, patres liberis et amicis? Item cum videant eos quos diligunt vulneratos captos spoliatos et ex innumera multitudine ad paucos redactos? Cum videant principes sua ditione spoliatos, oppressos, et miserabili seruitute afflictos? Quae omnia necessario succedunt ex bello. Quisnam est qui ita vellet sibi predicari Euangelium? Nonne generaliter ad omnes homines pertinet negatiuum illud preceptum: "quod ab alio oderis fieri tibi non vis", vide tu ne alteri facias? Ac rursus illud afirmatiuum "omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis." Hoc quiuis homo lumine naturali mentibus nostris impresso: cognoscit deprehendit intelligit. Ex quo manifeste apparet eos qui docent oues illas mansuetissimas prius saeuo bello a rapacibus lupis edomandas quam verbo dei pascendas: labi circa res manifestissimas et aduersari legi na turali. Errant etiam impie dum dicunt haec bella justa esse si gerantur ut geri debent; sentiunt opinor si gerantur moderate occidendo tantum eos, quos necessarium est occidere ut caeteri subigantur. Quasi omnes nouis orbis populos caueis aut ergastulis inclusos haberent trucidarique velint: tot hominum capita quot solent in macellis vendi quoli bet die ad populi victum, et alimenta (ut hoc in similitudinem afferam). Quod si considerent bellum et pauidae gentis cedem: non per unum vel centum dies: sed per decem vel viginti annos durare: incredibili incolarum jactura: dum errantes et conditi per nemora et siluas dispersi inermes, nudi, et omni presidio humano destituti trucidantur ab hyspanis, exuti fortunis, miseri, exules, attoniti: et incredibili pauore perterriti: quo illos tyrani editis immanibus facinoribus se exterruerunt. Si considerent isti qui talia loquuntur: miserae gentis pectora tanto perculsa metu: ut ad ipsas altissimas terrae cauernas sese precipites dare vellent; ut horum predonum manus effugerent: haud dubito quin magis sobria magisque cordata loquerentur.
Ad rem igitur deueniendo duo principalissima continebit haec apologia. Primo docebo Reuerendum doctorem Sepuluedam cum suis errare in jure in omnibus quae contra indos profert: simulque subijciam responsionem ad omnia eius argumenta et ad authoritates quas ille violenter detorquet. Secundo docebo quantum magna animarum suarum cum jactura in facto errent. Neque enim conditor omnis creaturae ita has noui orbis gentes contempsit; ut eas ratione carere voluerit et brutis animantibus similes fecerit: adeo ut barbari eferi siluestres et bruti appellari debeant: ut isti putant vel fingunt immo vero eius mansuetudinis et modestiae sunt: ut supra caeteras totius orbis gentes aptissimae et paratissimae sunt ad relinquendum idolorum cultum et suscipiendum prouinciatim et populatim verbum dei et veritatis anuntiationem.
Respondetur ad primum argumentum vel causam doctoris Se puluedae Quoad primum de quo alibi prolixius et generaliter contra omnes qui huiusmodi erroribus circa materiam infidelium sunt infecti disseruimus: impresentiarum vero pro aliquali impugnatione primae Sepuluedae proelij sui justificationis: sciendum est quod secundum Philosophum 1. et. 3. politicorum Et. 7 Ethicorum. et secundum sanctum Thomam et alios doctores in varijs locis: quatuor sunt barbarorum species. Prima barbarorum species quando inhumani et atroces sunt et horribiles Primo barbarus improprie et largiter sumpto vocabulo: significat quemcumque hominem saeuum, inhumanum, ferum, immitem et a ratione humana abhorrentem vel ira vel natura: ita quod postposita modestia, mansuetudine et moderatione humana: redditur durus, asperus, rixosus, intolerabi lis, saeuus precipitemque se dat in facinora: quae non nisi eferae bestiae siluas incolentes perpetrarent. De boc barbarorum genere loquens philosophus libro 1, c. 2. politicorum: inquit quod quemadmodum homo rectam rationem et optima instituta sequens omnibus animalibus prestat: ita si a recta ratione judicij et legibus deuiat omnium animalium impijssimum, pessimum et inhumanissimum est: de his etiam loquitur Boethius libro. 1o. prosa 4a. de consolatione ubi palatinos Theodorici tyranij regis appellat barbaros ob eorum saeuam et insatiabilem auaritiam. "Quotiens (inquit) miscros quos infinitis calumnijs impunita barbarorum auaritia uexabat: obiecta periculis autoritate protexi". Rursus et Libro 2o machabaeorum, c. 15. huiusmodi barbarorum fit mentio: cum enim Nicanor tyranus saeuus et ferox congredi proelio vellet cum Iuda Machabaeo ad lamariam die Sabbati: Judaei quidam qui apud illum erant dixerunt illi: ne ita ferociter ac barbare feceris hoc est sacue et inhumane et in hoc sensu et greci, et latini, et quicumque vel maxime politice viuentes appellari possunt barbari: si morum feritate accedant Scythas: quorum prouincia peculiariter appellabatur barbara autore Isidoro Etymologiarum Lib. 14, c. 4. ob gentis mores saeuos et inhumanos, et de horum numero re vera Hyspani nostri non sunt alieni: quinimmo ex operibus immanissimis, quae in illas nationes exercuerunt: superarunt barbaros uniuersos. Ad hoc barbarorum genus pertinet qui vel ira vel odio vel alio affectu uehementi concitati seditiose aliquid defendunt: obliti rationis et decoris. De his loquitur Gregorius Epistolarum Lib. 2. c. 69. et Gratianus c. Quanto apostolice. dist. 63a. ubi loquens de seditione orta inter Mediolanenses. super electione cuiusdam Episcopi inquit: "multi mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt", et caetera. Huiusmodi barbaros appellat feras Philosophus 7. Ethicorum, c. 1. his verbis: "maxime autem in barbaris est bestialitas et propter egritudinem et orbitates: sic super infamamus (scilicet) dicentes vel asserentes eos bestiales et barbaros".
On this page