Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 12 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Omnia superius dicta et preaductas decem rationes efficaciter confirmat laudabilis constitutio et sancta consuetudo ecclesiae. Ecclesiae enim consuetudo est per omnia imitanda et aemulanda autore Thomas 2a 2ae q. 10, a. 12. c. Et quodlibeto 2o a. 7o in corpore. "Quidquid enim sacri viri scripserunt non nisi ab ecclesia habet autoritatem: ideo ecclesiae consuetudines laudandae et sequendae sunt et preponendae doctrinae Hieronimi et Augustini, et cuiuslibet alterius sacri doctori". ita docet sanctus Thomas.
Hoc supposito, numquam ab ascensu christi ad coelestia regna: ecclesia vt Veritatem euangelicam insereret: coepit apunitione peccatorum quibus pagani deum offendunt immo vero lenitate, officijs, mansuetudine charitate illos allexit ad fidem: offerendo illis nomine christi remissionem peccatorum omnium (vt infra c. 39. et sequentibus ipsa luce clarius erit.
Intelligit enim ecclesia spiritu Sancto illustrata christum sibi reseruasse judicium illorum criminum, et non commississe illud ei voluisseque ecclesiam suam lenitate et charitate non vi aut armis adducere infideles ad veritatem fidei. Atque ideo inter pontificum decreta legimus. 45 dist. c. "Qui sincera intentione extraneos ex christiana religione ad fidem cupiunt rectam perducere: blandimentis debent non asperitatibus studere: ne quorum mentem reddita ratio a plano poterat reuocare; pellat procul aduersitas. Nam quicumque aliter agunt et eos sub hoc velamine a consueta ritus sui voluerint cultura remouere: suas illic magis quam dei causas probantur attendere".
Et infra: "Nam quid utilitatis est quando et si contra longum usum fuerint vetiti: ad fidei illius conuersionem nihil proficit? Aut qualiter eis regulas ponimus si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum est enim ut potius ratione et mansuetudine prouocati: sequi nos velint non fugere" et caetera.
Idem sentit Gregorius libro Epistolarum 11. Epistola. 15 et epistola 34. his verbis loquitur: "eos enim qui a religione christiana discordant mansuetudine benignitate admonendo suadendo ad unitatem fidei necesse est congregare: ne quos dulcedo predicationis et pretentus futuri judicis terror ad credendum inuitare poteval: minis et terroribus repellantur. Oportet ergo vt ad audiendum de vobis verbum eei benigne conuentant: quam austeritatem, quae supra modum extenditur expauescant". haec Gregorius.
Satis significat his verbis Gregorius quod supra prolixe inculcauimus: et infra plenius videbitur. quae inconuenientia mala damna sequerentur si ecclesia a peccatorum punitione predicationem Euangelicam inciperet. Nam bellum ac vim, injurias, cedes, rapinas: auertere paganos a religione: qui lenitate ac ratione moniti fortassis quae est charitas dei erga genus humanum sanarentur
Eamdem cantionem canit sanctus Cyrillus libro 6. aduersus Julianum qui sic inquit. "Quoniam autem vniuersorum opifex sui juris hominem esse voluit: et in operabilibus propria gubernari voluntate: ob banc rationem, et valde recte omnium saluatori achristo bene habere videbatur; persuasione potius, et non correctione necessitatis: homines a turpibus liberari: pro quibus meliora potius deligerent; et ea per quae verissimile meliores efficerentur. Quod si gloria regali ornatus inuictam habens potestatem precepisset hominibus sibi credere: non ultra fructus cognitionis fuisset credere: sed potius necessariorum et ineuitabilium preceptorum: et fuisset fortassis sicut vnus qui humanis opinionibus diuinitatis gloria indigne honoratur. At quia tamquam vnus ex nobis modesto et submisso sensu usus est, et ab bumana gloria abstinuit: partim sapientissimis doctrinis: partim inefabilibus diuinis miraculis: voluntarios et certe cognoscentes ad meliora transmittit" et caetera.
Vide quam longe absit a decretis patrum, et a doctrina christi adducere velle paganos ad fidem armorum terrore, vi bellica, et inani fastu. Quisquis autem aliter facit vel ut agatur docet quod rapinis vterque intendat ostendit Gregorius ubi supra: "suas illic magis quam dei causas probantur attendere".
Postremo Sepuluedam hic toto coelo aberrasse, et qui eius alioqui doctissimi viri autoritate ad impiae causae confirmationem abutuntur: organa esse diaboli inuidentis hominum saluti, gloriae christi, et euangelij propagation Declarauit Romanus pontifex Paulus tertius, vicarius christi anno 1537. missa bulla qua confirmat et renouat veterem ecclesiae consuetudinem in predicando Euangelium et subiugandis verae religioni paganis: tenorem bullae hic libuit attexere. ¶ "Sublimis deus sic dilexit humanum genus vt hominem talem condiderit, qui non solum boni sicut caeterae creaturae particeps esset, sed ipsum summum bonum inaccessibile bonum attingere et facie ad faciem videre posset".
Ex infra: "Hinc veritas ipsa quae nec falli nec fallere posset: cum praedicatores fidei ad officium praedicationis destinaret dixisse dignoscitur. Euntes docete omnes gentes: omnes dixit absque ullo delectu cum omnes fidei disciplinae capaces existant. Quod videns et inuidens ipsius bumani generis aemulus qui bonis omnibus vt pereant semper aduersatur, modum excogitauit hactenus in auditum quo impediret ne verbum dei gentibus vt saluae fierent praedicaretur, ac quosdam suos satellites commouit qui suam cupiditatem adimplere cupientes occidentales et meridionales Indos, et alias gentes qui temporibus istis ad notitiam nostram deuenerunt sub pretextu quod fidei catholicae expertes existant: vt bruta animalia ad nostra obsequia redigendos esse passim asserere presumunt, et eos in seruitutem redigunt: tantis afflictionibus illos vrgentes quantis vix bruta animalia illis seruientia vrgeant."
"Nos igitur qui eiusdem domini nostri vices licet immeriti gerimus in terris: et oues gregis sui nobis commissas quae extra eius ouile sunt: ad ipsum ouile perducere toto nixu exquirimus. Attendentes indos ipsos vtpote veros homines non solum christianae fidei capaces existere sed ut nobis innotuit ad fidem ipsam promptissime currere. Ac volentes super his congruis remedijs prouidere: predictos indos et omnes alias gentes ad notitiam christianorum in posterum deuenturas licet extra fidem Christi existant, sua tamen libertate ac rerum suarum dominio priuatos seu priuandos non esse, imo libertate et dominio huiusmodi vti, potiri et gaudere libere et licite posse: nec in seruitutem redigi debere: ac quidquid secus fieri contigerit. irritum et inane nulliusque roboris vel momenti. Ipsosque indos, et alias gentes verbi dei praedicatione et exemplo bonae vitae ad dictam fidem christi inuitandos fore autoritate apostolica per presentes decernimus et declaramus non obstantibus premissis caeterisque contrarijs quibuscumque Datum Romae", et caetera. haec in forma.
Huius bullae designatus est executor et commissarius autoritate apostolica Archiepiscopus Toletanus cum plenissima potestate sic dicens. ¶ "Dilecte fili noster, salutem et apostolicam benedictionem. Pastorale officium erga oues nobis coelitus creditas solerti studio exercentes sicut earum perditione affligimur: ita promotione letamur. Et non solum illorum bona opera laudamus; sed vt votiuis perfruantur euentibus apostolicae meditationis curas diffusius interponimus. Ad nostrum siquidem peruenit auditum, quod charissimus in christo filius noster Carolus Romanorum imperator semper Augustus qui etiam castellae et legionis Rex existit ad reprimendos eos qui cupiditate estuantes contra humanum genus inhumanum gerunt animum publico edicto omnibus sibi subiectis prohibuit, ne quisquam occidentales aut meridionales indos in seruitutem redigere; aut eos bonis suis priuare presumat."
"Nos igitur attendentes indos ipsos licet extra gremium ecclesiae existant non tamen sua libertate aut rerum suarum dominio priuatos vel priuandos esse. Et cum homines ideoque fidei et salutis capaces sint non seruitute delendos, sed praedicationibus et exemplis ad vitam inuitandos fore: ac propterea etiam nos talium impiorum tam nefarios ausus reprimere, et ne injurijs et damnis exasperati ad christi fidem amplectendam duriores efficiantur, Prouidere cupientes, circumspectioni tuae de cuius rectitudine prouidentia, pietate et experientia in his et alijs specialem in domino fiduciam obtinemus."
"Per presentes comittimus et mandamus quatenus per te vel alium seu alios prefatis indis omnibus in premissis efficacis defensionis presidio assistens, Uniuersis et singulis cuiuscumque dignitatis, status, conditionis, gradus et excellentiae existentibus sub excommunicationis latae sententiae poena si secus fecerint eo ipso incurrenda, a qua non nisi a nobis, vel Romano pontifice pro tempore existenti, preterquam in mortis articulo constitutis et satisfactione preuia absolui nequeant: districtius inbibeas ne prefatos indos quomodolibet in seruitutem redigere aut eos bonis suis spoliare quoquo modo presumant: ac contra non parentes ad declarationem incursus excommunicationis huiusmodi ac ulteriora procedas, et alia in premissis et circa necessaria seu quomodolibet opportuna statuas, ordines, et disponas prout prudentiae, probitati, et religioni tuae videbitur expedire. Super quibus tibi plenam et contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Datis Romae" et caetera. Haec ibi formaliter.
¶ Vides lector Romanum pontificem expresse asserere et docere falsa esse omnia quae isti inimici propagationis euangelij affirmant? Primo docet modum quo isti vsi sunt inuentum fuisse diaboli; ad impediendum salutem hominum et propagationem verae religionis. Et reuera ita appellandum est quod isti fecerunt traducendo indos tamquam feris ac brutis animantibus similes: vt eorum operis vterentur: ac si jumenta essent. Atque utinam illos non minus saeue ac commode tractarent quam iumenta.
Secundo asserit Romanus pontifex indos ex quo homines sunt esse capaces beatitudinis ac medij per quod peruenitur ad illam (scilicet) doctrinae christianae et ita appellat illos oues gregis christi pastorali curae suae commissas: vt eos adducat ad ouile christi extra quod hactenus fuere.
¶ Tertio docet quod etiam si fidem Christi non fuerint amplexi: non ideo priuandi sunt libertate: possessione et dominio rerum: quas natura sibi concessit immo quod licite illis possunt vti et frui.
Quarto docet non esse violentia tyranide et armorum atrocitate eradicandos a facie terrae: ne his incommodis exagitati blasphemias euomant in legem christi.
¶ Quinto docet eos qui contra regum castellae mandata et prohibitiones atrocia ac saeua in illos exercuerunt: satellites fuisse sathanae et infensissimi humani generis inimici.
¶ Sexto docet indos occidentales ac meridionales qui euangelium christi non audierunt: inuitandos et adducendos esse ad fidem: lenitate: mansuetudine, blanditijs et christiana caritate.
Vides pontificem summum circa infideles ad fidem trahendos: decernentem idem quod ipsa ratio naturalis dictat: christus verbo et exemplo docuit et precepit: quod apostoli eius vestigia in omnibus semper sequentes: studiose adimplere curauerunt: quod sacri doctores scriptis suis docuerunt: quo denique per traditiones suas et consuetudinem: a primaeua sui etate vsa est ecclesia: et uti debere fidei predicatores ostendit.
Ergo exagitandi, spoliandi et persequendi non sunt: quod satelites sathanae foecerunt et adhuc faciunt: incredibili saeuitia grassantes in miseram gentem: nec etiam puniendi pro quibuscumque peccatis etiam grauissimis quibus implicati existant: intra terminos suorum territoriorum vel infidelitatis commissis: quemadmodum bonus doctor Sepulueda temeraria presumptione affirmat.
On this page