Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 11 [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 11m

2

¶ Confirmantur superiora ex Paulo ad Romanos 10. "Non est distinctio Judaei aut Graeci". Et ad Galatas 3. "Nec est Judaeus nec grecus: non est seruus nec liber: non est masculus nec foemina: omnes enim sunt in christo" et ad Romanos 1 fatetur sese omnibus teneri predicare Euangelium: "Grecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum: eta quod in me promptum est et vobis qui Romae estis euangelizare". Rursus beatus Petrus Actuum 10. "aperiens petrus os suum dixit. in veritate comperi: quoniam non est personarum acceptor Deus: sed in omni gente quaei timet deum, et operatur justitiam: acceptus est illi". Vbi glossa Bedae ait: deum "non esse personarum acceptorem: quia filium unigenitum qui omnium conditor et dominus est: misit facere pacem humano generi: in cuius nomine testantibus prophetis remissionem peccatorum non judaei tantum: sed omnes credentes acciperent". Haec ille.

3

Omnibus ergo gentibus sine differentia anuntiandum est euangelium fraterne et amice: offerendo illis remissionem peccatorum. Sic diuus Ambrosius libro 2o. c. 1o. de vocatione omnium gentium inquit. "Numquid bac preceptione ullarum nationum ullorumue hominum facta discretio est? Neminem merito excepit: neminem separauit genere: neminem conditionem distinxit." Et ut in suma dicamus ibi beatus Ambrosius docet omnibus cuiuscumque gentis hominibus illuxisse gratiam dei: et omnibus missum fuisse et mittendum euangelij nuncium: alijs quidem serius, alijs citius quoniam firmissime (inquit) "est profitendum deum velle omnes homines saluos fieri et ad cognitionem veritatis venire." Haec ille.

4

Pax ergo et christiana amicitia et amor mutuus offerendus est paganis quibus primo anuntiatur euangelium, oblata remissione peccatorum. Primam anuntiationem voco eam quae fit gentibus quae nusquam euangelium audierunt. Secunda appellabitur illa quae fit hereticis et schismaticis: sicuti prima Eucharistia dicitur illa quam christus instituit vt patet in decretis 1. q. 1, c. christus quid fecit ibi: "vt ei primam Eucharistiam confectam manibus suis, et ore suo comendatam: sicut caeteris apostolis traderet."

5

¶ Tertio ex illis verbis christi scilicet "quoniam sic scriptum est". notare debemus: quod quemadmodum eodem modo et forma euangelium est anuntiandum tum grecis quam latinis. Scithis, barbaris seruis et liberis viris et foeminis: ita etiam non est constituenda differentia: quod aliqua gens atrocissimis criminibus et quantunuis horrendis vitijs idolatriae aut alterius nefandae spetiei sit obnoxia. Quo enim crimina paganorum maiora fuerint: tanto magis relucebit immensa dei misericordia: cum pagani viderint euangelij anunciatores offerre remissionem omnium criminum: quaecumque et cuiuscumque generis crimina sint.

6

Quae res illos magnopere prouocabit ad suscipiendum leue ac suaue jugum christi, quemadmodum glossa ibi docet. Etenim si illis qui christum crucifixerunt: quo scelere nullum excogitari potest atrocius: euangelium fuit anuntiatum offerendo illis remissionem peccatorum. Quis adeo erit stupidus vt vel per somnium cogitet aliquos esse paganos etiam si sint impijssimi et abominabiles: quibus euangelium non sit per eamdem formam oblata indulgentia et peccatorum remissione fraternaque charitate anunciandum? Ita glossa ibi notat quod "oportebat prius Judaeis legem christi blande ac benigne predicari: vt gentes varijs erroribus et facinoribus implicite: hoc maxime indicio diuinae pietatis ad spem veniae prouocentur: quod eis qui filium crucifixerunt venia relaxatur". Haec illa.

7

Hoc manifestius liquet ex prima contione quam petrus habuit ad judaeos post acceptum spiritum sanctum. Sic enim eos allocutus est. "certissime sciat ergo domus esrael quia et dominum eum et christum foecit deus hunc jesum quem vos crucifixistis. His auditis compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos. Quid faciemus viri fratres: Petrus autem ad illos. Penitentiam (inquit) agite: et baptizetur vnusquisque vestrum in nomine Jesuchristi: in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum spiritus sancti et caetera". actuum 2.

8

Vbi scribitur tria hominum millia de illis suscepisse eo die fidem, ac perseuerasse in doctrina apostolorum. Sic etiam Petro dubitanti an omnes gentes capaces essent regni dei: et an essent admittendae ad Euangelij gratiam indifferenter aut excludi aliquae propter scelerum immanitatem: ostensum diuinitus est linteum: in quo omnia serpentum et auium immunda et horrenda genera continebantur, cumque ei dictum esset "Petre occide et manduca", et ipse responderit: "domine nihil immundum unquam manducaui", dictum est ei: "noli vocare immundum quod deus mundauit". Quare intelligens nullum quantumuis peccatorem reijci a gratia diuina debere: dixit: "nunc in veritate comperi quoniam non est personarum acceptor deus: sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam acceptus est illi. Verbum misit deus filijs israel anuncians pacem per jesumchristum".

9

Et Hieronimus in Epistola ad Je??n Augusti: quae est 170. Loquens de hac petri visione inquit: "vox facta est ad petrum: surge, petre, occide et manduca et caetera. quo dicto ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum: sed equaliter omnes ad christi Euangelium prouocari. Quia vox ad Petrum: quae deus mundauit, tu ne commune, id est, immundum, dixeris". Haec Hieronimus.

10

Erant preterea Corinthi homines impietate sodomia ac rapinis infames: Paulus tamen tot ad eos paterna charitate scripsit Epistolas: neque alia forma eis anuntiauit Euangelium quam caeteris gentibus: immo vero illos blandius et maiori comitate ac lenitate ad christum adduxit: adeo vt laboraret manibus ne illis auaris esset molestus. Et ita 2ae ad Corinthios 11 inquit: "quoniam gratis euangelium dei euangelizaui vobis: alias ecclesias expoliaui accipiens stipendium ad ministerium vestrum. Et cum essem apud vos et egerem: nulli onerosus fui" et caetera.

11

Quod autem illa gens abominandis criminibus fuerit obnoxia: probatur ex verbis apostoli illos incusantis et monentis 1ae ad corinthios 16o [6o] dicens: "nolite errare nec fornicarij: neque idolis seruientes: neque adulteri: neque molles: neque masculorum concubitores: neque fares, neque auari: neque ebriosi; neque maledici: neque rapaces: regnum dei possidebunt. Et haec aliquando quidem fuistis: sed abluti estis: sed sanctificati estis in no sed justificati estis in nomine domini jesu christi et in spiritu dei nostri" haec ille. Possunt ne esse vitia quae haec superent vel numero quoad speciem: vel vel horribiliora quo ad grauitatem? minime.

12

Ergo nullum est crimen tam horrendum: siue idolatriae siue sodomiae siue cuiusuis alterius generis: quod efficiat, vt Euangelium aliter predicari debeat in prima illius anuntiatione: "quae a christo institutam. est: scilicet) charitate fraterna offerendo remissionem peccatorum: et exhortando homines ad penitentiam. Esset enim formam euertere a christo prefixam":diuini precepti facere transgressionem

13

Ergo ad Ecclesiam non pertinet vel propter idolatriam vel alia quae cumque grauissima crimina incipere primam fidei predicationem a punitione: sed ab exhortatione ad penitentiam et remissionis peccatorum omnium oblatione seu ex parte diuinae clementiae assertione.

14

¶ His congruit quod Almaynus scribit libro de potestate ecclesiastica c. 21. Papam non posse punire paganum committentem crimen aliquod: etiam si paganus sciat illud esse peccatum: veluti si committat peccatum idolatriae: aut peccatum contra naturam: aut rapiat aliena. Citat Almaynus Paulum qui cum retulisset idolatras, ebrios maledicos et fures subiecit: "quid mihi judicare de his qui foris sunt?"

15

Quo nomine Almainus accusat Panormitanum in c. Nouit. de judicijs. docentem papam posse punire paganum peccantem contra legem naturae licet in contrarium sit communis doctorum sententia. Inde Almainus infert quod nullus paganus tenetur euitare christianum excommunicatum: quoniam papa non habet jurisdictionem super paganum Sed reuera Panormitanus non docet papam posse illum castigare: sed denuntiare aut mouere et fraterne corrigere: juxta preceptum christi. Sed hoc quoque nomine Panormitanum accusat Barbatius in Decretalibus c. Nouit. n.o 32. docens correctionem fraternam nobis a christo injunctam: non obligare nos vt ea vtamur cum paganis: vbi adducit bonas rationes.

16

Quidquid tamen id sit: Panormitanus loquitur de judaeis peccantibus contra legem suam: propter id quod subjungit vel "si peccant contra legem suam". Caeteros autem paganos Sarracenos vel idolatras peccantes contra leges suas, stultas et irrationabiles: christianus corrigere non tenetur in eum effectum ne scilicet illas transgrediatur. Primo quoniam esset approbare eorum leges iniquas et impias. Secundo quoniam nullus christianus cum tot in ecclesia sint pij et sancti: tale quidquam efficit nec curat facere quod magnum argumentum est nos ad eiusmodi non teneri. In Judaeis autem de quibus abbas loquitur est ratio differentiae. Judaeus enim peccans aduersus legem suam in moralibus peccat contra legem diuinam quam nos quoque profitemur et agnoscimus: et per consequens fit injuria ecclesiae christianae quae Judaeos tamquam subditos suos coercere potest et castigare ad libitum.

17

Quod si abbas de caeteris etiam infidelibus sensit: admittenda est eius sententia in paganis: qui de jure et de facto christianis principibus subditi sunt et ita intelligi debet id quod Innocentius docet in c. quod super his. de voto. quod papa potest punire infideles peccantes contra legem naturae: vel judaeos committentes aliquid aduersus Euangelium in moralibus: hoc est: in quantum faciunt aduersus legem diuinam veteris testamenti quam ipsi profitentur miscendo aliquas hereses: Si modo a maioribus suis non puniantur. Et propterea Innocentius refert Gregorium et Innocentium pontifices maximos combussisse libros Talmut inquoibus multae continebantur hereses et mandarunt puniri docentes et sequentes stulta illa fabulamenta. Haec ex Innocentio. Cuius doctrina ea ratione nititur: quod Judaei subditi sunt ecclesiae et christianis principibus. De qua re infra prolixius disseremus.

18

In suma nullus paganus ob crimen vel superstitionem quantumuis abominandam vel scelus quantumcumque grauissimum commissum precise intra limites territorij suorum dominorum et infidelitatis suae: potest puniri ab ecclesia et longe minus a christianis principibus. Nullus enim est princeps vel judex ad quem pertineat cura hominum totius orbis nisi solum ad ecclesiam et ad vicarium Jesuchristi; qui est Romanus pontifex. Vt paganos quidem inuitet et alliciat ad fidem: catholicos autem tueatur et in veritatem fidei confirmet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11