Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 13 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Reliquum est respondere ad exemplum quod Sepulueda profert ex sacris libris (scilicet) ex Deuteronomij c. 7 et ex libro Josue: vbi legimus: deum ob certa crimina deleuisse septem gentes incolas terrae promissionis. Contendit autem hoc exercendum in indos citans etiam diuum Cyprianum cuius sensum inuertit et adulterat: sicut alia multa consueuit.
Primo igitur egregie doctor Sepulueda abs te scire velim quare deus non jussit deleri plurimos alios idolatras qui eo tempore viuebant? Excepta enim gente judeorum et linea quae ab Adam peruenit usque ad christum: totus orbis idolorum cultui deditus erat. Preter aliquot pietate nobiles viros Iob scilicet et Melchisedech, et alios quos deus inter gentes viuentes veritatem cognoscere dignatus est: ut patet ex Genesi: Deuteronomio: et fere ex omnibus libris veteris testamenti:
Et testantur Paulus et Barnabas actuum c. 14. dicentes: "qui scilicet deus in preteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas": id est diuersos ritus, et caerimonias idolorum. quod Ambrosius prolixe tractat in duobus libris de vocatione omnium gentium: et satis testantur omnes paganorum hystoriae.
Quamuis ergo totus orbis coleret idola: non jussit deus bello deleri edumaeos vel Egyptios qui foedo idolorum cultu et alijs criminibus caeteras orbis nationes superarunt. quinimo dixit deus: "Non abominaueris Idumaeum: quia frater tuus est. Nec Egyptum: quia aduena fuisti in terra eius". Deuteronomij 27.
Itaque deus nequaquam jussit occidi vllos idolatras preter eos qui incolebant terram promissionis nisi esset aliqua noua causa non propter idolatriam. Ita probatur 20 c. eius libri ubi deus instruens populum suum quomodo deberet gerere bellum aduersus paganos qui habitabant extra terram promissionis, si forte ab eis damnum vel injuriam acciperent vt notat liranus ibi et abulensis quaestione 1a et 2o. Paralipomenon c. 8o. q. 5. his verbis admonuit eos dicens:
"Si quando accesseris ad expugnandum ciuitatem offeres ei primum pacem". Et infra: "Sic facies cunctis ciuitatibus quae ante te procul valde sunt: et non sunt de his vrbibus quas in possessionem accepturus est. De his autem ciuitatibus quae dabuntur tibi: nullum omnino permittes viuere: sed interficies in ore gladij" et caetera.
Itaque aduersus chananaeos incolentes terram promissionis: sufficiens causa belli erat esse incolas eius terrae: ideo judaei diuino precepto tenebantur illos occidere: non parcentes maximis neque minimis aliquando neque ipsis animalibus.
Tamen aduersus alias gentes etiam si impiae et idolatrae essent: non poterant judaei mouere arma absque aliqua alia legitima causa: et tunc tenebantur offerre eis primum pacem: quam si non recusabant, et ideo aperiebant portas: nullo alio incommodo poterant eos afficere judaei quam impositione tributi in poenam damni vel injuriae sibi illatae, imposito autem tributo incolumes et liberi relinquebantur suas urbes incolere.
Si autem pacem recusabant obstinati in eo consilio perseuerantes: poterant expugnata ciuitate occidere homines pugnae idoneos: tenebantur tamen parcere foeminis pueris et animalibus. Quinimo poterant viris parcere: neque enim diuino precepto tenebantur eos occidere quod ibi anotat Caietanus,
Et Quamquam veroesset hoc generale scilicet, quod nulli nationum quantumcumque idolatrae esset essetearum quae extra terram habitabant promissionis, bellum aut incommodum aliud inferre poterant nisi subesset aliqua noua et legitima causa: de alijs tamen omnibus duas dominus exceptauerat. Madianitas scilicet et Amalechitas. quas tenebantur Judei precepto diuino oppugnare ac delere: non equidem quod idolatrae essent.
Neque enim absque justa causa vt predicatum est inferre bellum idolatris poterant: etiamsi impijssimi essent: sed quod peculiaribus quibusdam incommodis affecerant filios esrael. Madiantae quidem fuerunt causa ut filij israel fornicarentur cum foeminis eius regionis et idola colerent: et quod exinde ira eei veniret super eos: qua de causa dominus precepit illis: hostes vos sentiant Madianitae: et percutite eos: quia ipsi hostiliter egerunt contra vos Numerorum c. 16.
Amalechitae autem bis contra ius fasque pugnarunt cum judaeis in deserto Exodi 17o et Numerorum 14o. Quare Deus precepit illis ne eius injuriae obliuiscerentur: sed ut eraderent a facie terrae nomen Amalech: vbi primum in terra sua conquieuissent Deuteronomij 26o. Et quia Saul pepercit regi eorum grauiter peccauit: quare dominus non est passus filios eius succedere in regnum. 1o regum 15o. Dominus ergo noluit indifferenter omnes idolatras occidi aut per bellum subijci: nisi adesset peculiaris aliqua et justa causa.
Neque enim casus qui speciali ratione admittitur: facit regulam generalem: immo vero docet in contrarium esse ius commune: per locum a speciali: de quo argumento in l. quod vero contra. et l. ius singulare. ff de legibus, et l. 1. ff ad municipia. Et in regula quae jure de regulis juris, Libro 69, cum similibus. Errant ergo isti nescientes scripturas neque virtutem dei.
Neque magis vigents quod adducunt ex lirano super Numeros. c. 31. ubi docens in sacris libris reperiri aliquas justas causas ob quodas bellum fuit motum subijcit justam esse causam belli: si gens alicuius prouinciae blasphema sit in deum colendo idola Deuteronomij c. 13. istud quidem haud negamus prout ibi legitur. Sed illud verum cum idola colerent post fidem susceptam intelligitur.
Etenim si moniti et requisiti vt ab illis impuris immolationibus et sacrilego cultu abstinerent: nolint agere penitentiam, et veritatem agnoscere: juste eis inferri potest bellum. Quod dominus precepit per Moysem deuteronomii 13. Quamquam illos etiam non auditos tenebantur eo tempore delere: de quo vide quae dicuntur capite sequenti: Hoc autem tempore gratiae longe aliud sentiendum et faciendum est (ut statim docebo).
Loca autem quae Sepulueda inculcando citat ut lethargicum somnum ingerat, non animaduertentibus Deuteronomij 12. 9. 18. et leuitici 13. 18. 20. loquuntur de idolatris incolentibus terram promissionis: quorum idola in templa tenebantur iudaei funditus diruere. Arguere autem de idolatris incolentibus terram promissionis ad alios idolatras: presertim post christi aduentum est absurdum (ut supra docui) alias si eorum locorum autoritate nos premant: docebunt etiam debere hyspanos necessario occidere maximos et minimos noxios et innoxios vsque ad jumenta: canes et feles: quemadmodum in aliquibus ex illis locis precipitur: quod est absurdissimum.
Quod si negent: sed parcendum esse pueris foeminis canibus ac jumentis: quaeram quo jure loca illa admittant quo ad viros: reijciant autem quo ad pueros et jumenta et alia quae ibi occidi precipiuntur? an ea ratione dumtaxat quod Sepuluedae sic videtur? Satis enim debile argumentum adducit ad ei fidem habendam. In suma loca illa de paganis incolentibus terram promissionis loquuntur: caeteris judaei bellum absque alia causa legitima inferre non poterant (ut supra sepe probatum est).
Demiror autem hominem christianum non magis admittere illa loca quae loquuntur de paganis extra terram promissionis vt eorum similitudine vtamur aduersus omnes gentes de mundo quae idolatriae vacare fuerint repertae: cum illa propinquius conueniant euangelicae doctrinae lenitati et mansuetudine christi et charitati quam ea quae nitebantur illo speciali et rigoroso precepto.
¶ Verum vt errorem perniciosum ignorantiamque aut certe aliquorum aduersariorum malitiam jam intellectam fuisse: cunctis posthac clarius innotescat: pro roboratione predictorum probare plenius volumus preceptum illud rigoris contra gentes chananaeorum fuisse specialissimum. Vnde loca illa precipientia idolatras occidi admittenda tantum esse aduersus terrae promissionis incolas. Quod probamus assignando eiusmodi specialitatis aliquas rationes depromptas ex sacris litteris.
Quarum duas sanctus Thomas 4 sententiarum, distinctio 29, ar. 1. ad 1m assignat. Primo quoniam malitia illarum gentium jam erat completa: et ideo dominus nolebat illos amplius tolerare: quod in peccatis obstinato animo perseuerarent. Legimus enim Genesis 15 dixitesse deum ad Abraham: "semini tuo dabo terram hanc". Ac rursus quasi Abraham interrogaret dominum: cur non statim sibi eam daret subijcitur: "nondum enim impletae sunt iniquitates amorreorum vsque ad presens tempus". Illius ergo gentis iniquitas tunc creditur completa fuisse: cum filij israel exierunt a seruitute Egyptiorum: quibus illud preceptum injunctum fuit vt illos extirparent. Quod Gratianus notat in c. remituntur. 23. q. 5. §. prescientes.
haec gentis obstinatio expresse refertur in libro josue c. 11o. "Domini enim sententia fuerat vt indurarentur corda eorum et non mererentur vllam clementiam",
Itaque dominus propter crimina gentis illam morti tradiderat, et suae voluntatis executores foecerat haebraeos: ideo expresse precepit illis vt eos occiderent et extirparent: quod si haebraei non facerent mortaliter peccarent. Caeteros autem idolatras occidere non poterant.
¶ Secunda ratio, qua peculiariter dominus precepit haebraeis; vt eas gentes occiderent fuit propter periculum quod imminebat haebraeis. nam haebraei vt ex pluribus locis scripturae sacrae patet; maxime proni erant ad idolatriam. Ne autem proximitas chananaeorum Amorreorum et caeterarum eius regionis gentium illias adduceret ad idolorum cultum: jussit dominus eas gentes prorsus extirpari: "ne forte (inquit) doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi opevati sunt dijs suis, et peccetis in dominum deum vestrum" Deuteronomij 20. et in 7o.
Eadem etiam ratione precepit dominus ne cum vlla ex illis gentibus amicitiam vel coniugia contraherent Deuteronomij 7. Notat sanctus Thomas vbi supra et 1a 2e. q. 105, ar. 4, ad 6m. Cum caeteris autem gentibus idolatris: non erat prohibitum judaeis amicitiam contrahere: presertim si nullum aderat periculum ne ad illorum cultum pertraherentur. Sic videmus licuisse hebraeis cum earum conubia jungere.
Joseph enim vxorem duxit filiam Puthipharis qui idolorum Egypti sacerdos erat. Moyses vxorem habuit Ethiopissam: Hester nupsit regi assuero: Salomon cum Egyptij regis filia nuptias celebrauit. Immo et cum idolatris maxime proximis terrae promissionis: licebat matrimonia contrahere. Legimus enim Ruth. c. 4. quod Ruth moabitista ortas in terra Moab quae terrae chanaan proxima est, nupsit Booz.
Sic etiam Deuteronomij c. 21. dominus permisit haebraeis vt si quando bellum haberent contra inimicos alios (scilicet) qui non incolebant terram promissionis et vincerent eos, et inter captiuos vidissent mulierem pulchram quae illorum genio responderet possent certis caeremonijs factis eam in vxorem ducere. Immo et foeminas filias paganorum incolentium terram promissionis poterant ex dispensatione vxores ducere. Salmon enim princeps tribus iuda, filius Naasson, vxorem duxit Raab meretricem ortam in ciuitate Hierico quae est mediterranea regionis chanaam ita legimus Numerorum 12. et 71. et Matthei 1.
Tertia ratio ¶ In collationibus patrum collatione sancti abbatis Serapionis. c. 24. et sanctus Epiphanius in libro cui titulus est Anchboratus. Et Diuus Augustinus sermone. 105. de tempore reddunt aliam causam huius specialis precepti. Scilicet, quia illa regio quam chananaei possidebant sorte obtigit Sem filio natu maximo Noei, cum Noe orbem diuisit inter suos tres filios. Et jusjurandum exactum est ab ipsis per patrem, vt nullus ex ipsis fratris sortem inuaderet: et qui transgressus esset jurisjurandi preceptum per jusjurandum exterminaretur: et vniuersum semen ipsius.
Cum autem filij Sem per longum tempus regionem illam possedissent: filij cham quem Noe pater maledixit (qui chananaei dicti sunt) descendentes in eam regionem filios Sem violenter expulerunt: et eorum prouintia potiti sunt. Quare dominus qui longanimis est penitentiae tempus ??? das vt penitentiam agerent hi qui ex cham nati essent: et restituerent filijs Sem propriam hereditatem: illi vero penitentia non ducerentur: tunc deus post multas generationes justus existens hos injuria affectos a filijs cham vlciscitur exterminans progeniem cham juxta jusjurandum ipsorum: et semen Sem (scilicet) filij israel propriam acceperunt regionem. Sic enim Amorreorum mensuram impleri oportebat: id est malitiam chananaeorum: tam vt regnum restitueretur legitimis dominis: quam etiam vt eius gentis crimina punirentur.
¶ Ex quo manifeste apparet preceptum domini de extirpando septem gentes incolas terrae promissionis peculiarem habuisse causam: neque exinde inferendum generaliter: paganos idolatras occidendos: quod ex locis veteris testamenti comprobauimus.
Et cum ita esset etiam tempore legis veteris: quae rigida et seuera erat: multo magis id sentiendum est hodie cum per aduentum christi dominus diffuderit thesauros misericordiae suae per omnem terram et per omnem nationem quare hoc tempus vocatur tempus gratiae tempus amoris, anus placabilis, dies salutis et letitiae bonus nuncius gratis missus. quemadmodum pleni sunt prophetae vetus ac nouum Testamentum huiusmodi testimonijs.
Labitur ergo venerabilis doctor Sepulueda: qui hac in parte nequaquam diligenter excusit vel certe non satis apposite intellexit scripturas: volens hoc tempore gratiae et misericordiae exerceri rigida veteris legis precepta peculiari ratione prodita: et per hoc aditum aperire tyranis et predonibus pretextu religionis crudeliter inuadendi, opprimendi, spoliandi et in diram seruitutem redigendi gentes innoxias: quae neque fidem audierunt nec si fides christi in rerum esset natura vel religio christiana suspicari poterant.
Quid? quod exempla rerum quae tum deus fieri precipiebat admiramur: non tamen debemus illa imitari vt in c. nos si incompetenter. §. his ita respondetur. 2. q. 7. Samuel enim in quodam ex illis bellis discerpsit Agad regem Amalechitarum 1. regum 15. nunc autem ab omni effusione sanguinis abstinent sacrati viri. Item Finees sacerdos occidit Judaeum coeuntem cum Madianita: nunc autem impium judicaretur sacerdotem sanguine coinquinare manus suas.
Deinde Hebraei tunc spoliarunt fraude quadam Egyptios, et Osee propheta congressus est cum meretrice volens habere filios fornicationis. Hodie autem juxta legem euangelicam si quis simile faceret furti et libidinis reus esset committeretque peccatum mortale. Licebat tunc plures habere vxores: hodie simile faciens adulter esset.
Quare Gregorius moralium libro 18. c. 3. et refertur in decretis 22. q. 2. c. si quis: inquit: "si quis per vetus testamentum vult suum tueri mendacium, quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit: dicat necesse est rerum alienarum raptum: dicat retributionem injuriae quae infirmis illic concessa sunt: sibi nocere non posse. Quae omnia cunctis liquet: quanta animaduersione veritas insequitur: quae nobis iam significationis suae umbra postposita in vera carne declaratur".
Et rursus in fine c. 2. inquit Gregorius. "Nam in testamento nouo preceptis altioribus manifestata per carnem veritate proficimus: justumque est vt facta quaedam quae in illo populo vmbrae veritatis deseruiaant deseramus". Haec Gregorius.
Rursus Augustinus in quaestionibus super exodum: quod legitur 14. q. 5. c. dixit dominus. "Dixit dominus (inquit) ad Moysem: petat vir a proximo et mulier a proxima vasa argentea, et aurea et vestem non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad spoliandum isto modo proximum. Hoc enim dominus jussit qui nouerat quid quemque pati oporteat nec esraelitae furtum foecerunt: sed deo iubente ministerium prebuerunt". haec Augustinus.
Qui ergo ex illis locis probare contendunt omnes infideles aut idolatras generaliter ferro bellico absumendos esse: vbi necesse est tot homicidia: tot spolia, rapinas, scandala et infinita alia et irreparabilia mala et incomoda interuenire: quod deus preceperit filijs esrael talia facere egyptijs et chananaeis: necessario etiam fateri debent licere furari res alienas: ulcisci proprias injurias: agnoscere etiam debent ea quae supra dixi: quod nihil aliud esset quam Judaismum exercere. Verbis autem Saluatoris docemur nos non posse salutem consequi nisi Judaeorum justitiam superemus: Matthei 6.
On this page