Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 14 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Preterea Sepulueda in suae sententiae comprobationem: detorquet verba diui Cypriani scripta in libro ad Fortunatum de exhortatione ad martirium. Vbi Cyprianus citans Deuteronomij 13. refert dominum precepisse ciuitatem generaliter idola colentem extirpari. Argumentatur sic Cyprianus: "si tempore legis veteris ante aduentum christi ciuitas colens falsa numina ita puniebatur: quanto magis hodie idem fiet, et idem domini preceptum seruabitur? Cum ipse dominus factus homo verbo et opere: nos veritatem ac veri eei cultum docuerit?"
Hac autoritate Sepulueda apertis (quod aiunt) tibijs: hyspanicam gentem ad indorum excidium concitat: docens illos eius gentis sanguinem profundentes manibusus suas consecrare deo: exemplo illius temporis: quod ciuitas quae a fide quam prius receperat de eeo vero: per idolatriam apostatasset diuino precepto erat delenda vt habetur Deut. 13.
Et quidem eterno igne digna sententia. Nam si ut tot stragibus et hominum perditionibus: immo tot, tum populorum, tum multitudinum direcutionibus ac deuastationibus et malis innumeris numquam posthac irreparabilibus a tyranis hactenus in orbe illo patratis obuiam iretur: nihil profuerunt quam plurimae conditae leges, regulae, precepta, prohibitiones, minae, penae ab hyspaniarum regibus editae: verbi Dei concionatorum opportune importuneque blandae obsecrationes, acerrimae objurgationes per terribilem diem finalis judicij et poenarum infernalium contestationes: confessorum de sacramentis denegationes: prelatorum denique censurae ac excommunicationes: nihil inquam haec omnia vt tot mala cessarent profuerunt: sed deteriora et longe magis nociua incrementa in dies potius susceperunt: quid miseris, pacificis mansuetis et inermibus ab eiusmodi hostius qui eorum sanguinem propter aurum sibi augendum sitiunt eueniet: cum predones animaduerterent esse qui dicat eos in patrando ea scelera consecrare manus suas sacrilegas et cruentas vero deo: quemadmodum dictum fuit Exodi. 32. De his qui jussu moysi vindictam in adorantes vitulum aureum exercuerunt?
Proh hominis profunda caligo: auram popularem captantis vel aures regias quam periculosissime demulcere satagentis. et ¶ Quamquam vero huic errori per ea quae in precedenti cap.o ad dictum Nicolai de Lira induximus sit satisfactum: nihilominus tamen plenius per sequentia declarando sententiam diui cypriani placuit satisfacerex Ad cuius declarationem animaduertendum est quod tota intentio diui cypriani versatur in opere illo circa exhortationem catholicorum vt in fide christi suscepta perseuerent et mallent potius omnem sustinere cruciatum et sic martyrium quam a fide recedere.
Vnde sic primo in capite 6. docet christianos contempta morte et omni cruciatu christi verum deum debere profiteri. Adducens illud Matthe. 10: "qui diligit patrem aut matrem plusquam me non est me dignus. Redempti enim et viuificati christi sanguine: nihil Christo preponere debemus. In Euangelio enim dominus loquitur: qui diligit patrem aut matrem plusquam me non est me dignus" et caetera. Et in capite 7. "inquit: ereptos de faucibus diaboli et de laqueis seculi liberatos: non debere denuo ad seculum reuerti". Et adducit illud exodi. 14. de filiis esrael cupientibus reuerti in Egyptum. Et 8. capite illius sui operis cyprianus inquit insistendum esse et perseuerandum in fide et virtute et coelestis et spiritualis gratiae consumatione.
Et quoniam tempore suo plures christiani qui christianam veritatem amplexi fuerant: ad idolorum cultum reuertebantur, incipit docere capite 1o. idolum non esse deum, neque hominem idolum vel elementum colere debere preter deum. In 2o autem probat soli deo deberi omnes cultusomnem cultum latriae omnique sacrificio esse dignum. In 3o. vero capite docet quas minas dominus anuntiauerit his, qui ex gente Judaeorum idola colerent, pro quo plures autoritates inducit Preterea capite 4o. nititur probare dominum difficilime veniam dare peccatis commissis per idolatriam: postquam homo illum agnoscit per fidem. "Moyses (inquit Cyprianus) in exodo pro populo rogat nec impetrat: precor ait domine deliquit hic populus delictum grande fecerunt sibi deos aureos" et caetera.
¶ Item in 5o. refert Dominum adeo contra eos qui a fide per idolatriam apostatatatuerant indignari: quod iussit prorsus omnes illos interfici etiam si filius vel frater essent qui suaderent reuerti alios ad idolatriam Deuteronomij 13. Sic enim ait scriptura quod si rogauerit te frater tuus aut filius tuus, aut filia tua, aut vxor tua quae est in sinu tuo, aut amicus tuus qui aequalis est animae tuae latenter dicens: eamus et seruiamus Dijs alienis, Dijs gentium: non consentias ei: et non exaudias eum, et non parcat oculus et manus tua erit super eum et caetera. Deinde (inquit) dominus ibi: quod si omnes judaei alicuius ciuitatis Hebraeorum idola colerent: funditus subuerterentur.
Non enim loquitur de ciuitatibus quae extra terram promissionis extiteranterant: sed de ismaeliticis habitatishis quas incolebant Judaei: vt ibi apparet. Inquit enim dominus: "si audieris in vna urbium tuarum quas dominus deus dabit tibi ad habitandum: dicentes aliquos egressi sunt filij Belial de medio tui: et auerterunt habitatores orbis t?? atque dixerunt: eamus et seruiamus dijs alienis quaere diligenter et rei veritate perspecta si inueneris certum esse: statim percuties habitatores urbis illius in ore gladij, et delebis eam" et caetera. Deuteronomij 13.
Et loquitur de ipsis hebraeis habitantibus eandem urbem. Vt patet ibi in vna Vrbium tuarum et ibi et auerterunt scilicet a fide ad idola colenda habitatores vrbis tuae. Item patet de chananacis idolatris non loqui: quoniam ad ingressum in terram promissionis Israelitarum omnes habitatores naturales incolae interficiendi erant: ex diuino precepto.
Ergo Cyprianus citans capitulum 13um Deuteronomij sentit de his qui cum veritatem euangelicam audissent et suscepissent: ad idolorum cultum redibant. Hos enim docet puniendos et punire illos magnopere pium et sanctum est: et ita princeps tenetur eos punire: etiam si in discrimen imperium suum adducant. Vnde sancte ac perdocte argumentatur cyprianus a minori dicens "si ante aduentum christi circa deum colendum et idola spernenda haec precepta seruata sunt: quanto magis post aduentum christi seruanda sunt, cum ille veniens non verbis tantum nos hortatus sit, sed et factis" et caetera haec Cyprianus Hoc est quod Cyprianus docet et nos libenter asseriumus et profitemur. Sed quid hoc precor ad indorum gentem qui veritatem euangelicam nec per famam quidem audiuit: nedum suscepit: ac preterea in bellis innoxia, et ad suscipiendum veritatem maxime procliuis: fouenda charitate christiana est potius quam armis exemplo diabolico et plusquam pagano persequenda.
¶ Gratianus autem ab illo verbo si audieris incepit illud capitulum: si audieris 23. q. 5. a quo aduersarii capiunt suntum fragile argumentum contra indos, quod capitulum cum precedentibus Gratianus inducit, vt probet: quod etiam post aduentum christi mali sunt morte puniendi, per habentes potestatem in republica legitimam sine violatione illius precepti non occides. Et haec est Gratiani finalis intentio.
On this page