Table of Contents
Apologia
Caput 19 [Bnf 12926 Transcription]
Ex quibus satis aperte ostenditur qualiter vita virtutibus adornata in fidei predicatoribus: miraculorum suppleat vicem: quo infideles verba vitae libenter audiant et videant rationabiliter illa esse credenda, et sic tandem illos christo lucrifaciant. E contrario vero si fuerit sceleribus infecta: maxime vastationibus terrarum: rapinis, inuasionibus, et occupationibus injustis dominiorum et rerum ipsorummet infidelium: et ob hoc innumeris ex ipsis occisis et trucidatis: quemadmodum in occiduis indianis regionibus semper et continue foecimus: quod efficaci eorum conuersioni fuerimus impedimento: nihil potest videri clarius.
¶ Quocirca colligere possumus infidelium plurimos a fidei receptione per multum temporis excusari et forte per totam vitam quantumcumque diuturna extiterit: quamdiu viderint christianorum corruptissimos et detestabiles mores: etiam si cum talibus viri religiosi gratia predicationis vadant et predicent actu. Habent enim sufficientia impedimenta ad credendum: immo ad audiendum et cum eiusmodi hominibus conuersandum: quin potius motiua plurima in contrarium habent, vt ex dictis Chrysostomi apparet.
Scriptum est enim Ecclesias. 34. "Vnus edificans et alius destruens: quid prodest illiuss nisi labor"? Et longe maior labor erit: si vnus predicat: et mille faciunt contrarium. Concordat Scotus in 4. distinctio 3. q. 4. vbi dicit: quod nullus tenetur ad aliquod preceptum diuinum nisi per aliquem idoneum et authenticum sibi promulgetur vel fama veridica et testimonio bonorum: cui debet quilibet rationabiliter credere. Quod intelligit Scotus de precepto vel lege positiua diuina vel humana: quae non est nota interius in corde.
¶ Sed redeundo ad propositum tales infideles nullum habent idoneum vel authenticum cui debeant rationabiliter fidem adhibere: nec apud eos est fama veridica cum fidei predicatores nondum viderint vt supponimus nec testimonio bonorum cum omnes eiusmodi infidelitatis ignorantia detineantur. Ergo infideles negatiue non semper colendo idola peccabunt. Et per consequens illicite punientur propter hoc quod idola colant per judicium humanum. De quo nimirum meo judicio nulla videtur debere cuiquam esse ambiguitas per ea quae supra sunt allata.
objectio ¶ Potest etiam contra predicta adduci sententia communis omnium sanctorum doctorum (videlicet) quod circa ea quae sunt fidei et juris diuini necessariaque ad salutem: ignorantia inuincibilis non potest cadere. Quia si facerent quod in se est deus presto est ad eos illuminandum per gratiam suam. Ergo si non illuminantur est propter culpam suam quia non faciunt quod in se est et sic peccant. Ergo juste propter illud peccatum possunt puniri etiam judicio humano.
Assumptum patet per sanctum Thomam maxime in de veritate. q. 14. ar. 11, ad 1m. vbi loquens de homine educato inter nemora siluas vel feras sic ait. "Hoc enim ad diuinam prouidentiam pertinet vt cuilibet prouideat de necessariis ad salutem: dummodo ex parte eius non impediatur. Si enim aliquis taliter nutriatur in siluis vel inter lupos: et ductum naturalis rationis sequeretur: cum appetitu boni et fuga mali: certissime est tenendum: quod deus per internam inspirationem reuelaret ea quae sunt ad credendum necessaria: vel aliquem fidei predicatorem dirigevet sicut misit petrum ad cornelium actuum: 10". Haec sanctus Thomas idem docet ad Romanos 10 lectio 3.
objectio ¶ Ad hoc respondemus primo quod non semper facienti quod in se est deus presto est ad illuminandum per suam gratiam nisi ex intentione dei est quod illuminetur et gratiam recipiat et tunc infallibiliter illuminatur quis et gratiam recipit. Sic docet sanctus Thomas 1a 2ae, q. 112, ar. 3 in corpore et ad 1m vbi quaerit vtrum ex necessitate detur gratia se preparanti ad gratiam vel facienti quod in se est.
Et respondit quod "preparatio ad gratiam potest dupliciter considerari: vel secundum quod est a libero arbitrio: et secundum hoc nullam necessitatem habet ad gratiae consecutionem. Vel secundum quod est a deo mouente: et tunc habet necessitatem ad id ad quod ordinatur a deo: non quidem coactionis sed infallibilitatis: quia intentio dei deficere non potest. Vnde si ex intentione eei mouentis est quod homo cuius cor mouet gratiam consequatur infallibiliter ipsam consequitur" et caetera. haec sanctus Thomas.
Cum igitur his qui sunt presciti et tandem cum reprobis damnandi ex intentione dei non sit impartiri gratiam vel eos illuminare: quantumcumque se preparent per liberum arbitrium vel faciant quod in se est: non consequentur gratiam: et proinde tunc non peccant gratiam non recipiendo. Quia non propter culpam quae in cis sit (cum potius in eis sit poena quam culpa propter originale peccatum secundum Augustinum: vbi allegabitur infra:) sed quia deus non vult eos illuminare mera sua voluntate non propter peccata sed quia non vult: ex eo quia sicut non datur causa reprobationis aut predestinationis ex parte nostra: ita non datur aliquando causa effectus ipsius reprobationis: effectus autem reprobationis: est negare gratiam et media necessaria ad consecutionem gratiae.
Est autem medium per quam necessarium ad consecutionem fidei et gratiae ipsa vocatio exterior per predicatores in qua incipit impleri ipsa predestinatio secundum Augustinum: et similiter interior qua vocat deus inspirando. Vnde sanctus Thomas Quodlib. 2o, ar. 6 dicit quod "homo tenetur credere secundum hoc quod adiuuatur adeo ad credendum. Adiuuatur autem adeo aliquis tripliciter primo quidem per interiorem vocationem, secundo per doctrinam et predicationem exteriorem, tertio per exteriora miracula". Haec ille.
Ergo si non iuuantur a Deo per aliquod predictorum modorum vt in prescitis non peccant non credendo aut non recipiendo gratiam. Haec insinuat Augustinus in libro de predestinatione sanctorum c. 9. et 10. et de dono perseuerantiae. c. 13. et 14. vbi inter caetera profunda et pulcherrima dicit loquendo de tyranis Tyriis et Sidoniis sic. "Caeteri autem vbi nisi in massa perditionis iusto diuino iudicio reliquuntur Vbi tyrii relicti sunt et Sidonii qui etiam credere potuerunt si mira illa christi signa vidissent. Sed quoniam vt crederent, non erat eis datum: etiam vnde crederent est negatum (scilicet) predicatio". Et infra: "non erant ergo sic excaecati oculi nec sic induratum cor Tiriorum et Sidoniorum: quoniam credidissent si qualia viderunt isti (scilicet Iudaei de quibus ibi etiam loquitur) signa vidissent: sed nec illis profuit quod poterant credere quia predestinati non erant". Haec Augustinus.
¶ Intelligitur ergo illa communis doctorum sententia (scilicet quod circa necessaria ad salutem nullus habeat inuincibilem ignorantiam quia si faceret quod in se est et caetera) de his qui ad vitam eternam per dei misericordiam sunt preordinati: Talibus enim si facerent quod in se est certissime est tenendum quod deus prouideret de remedio sed quotiens non faciunt peccant provt dicunt sancti. Et ideo ista non obstant superius determinatis.
solutio ¶ Secundo respondemus quod quidquid sit de peccato (scilicet( si supponamus quod peccent: tamen vltio illius peccati solum judicio diuino reseruatur et ideo exclusum est ab huiusmodi cura judicium humanum. Tum quia vt ex dictis apparet incertum est immo impossibile esset inuenire aut discernere eos qui se ignorantia inuincibili tueri non possunt ab illis qui ea redduntur inculpabiles. Et ideo huius discrimen humani judicii non est sed diuini quia secretorum cognitor et judex est deus. 32 distinctio, c. erubescant. et 2, q. 4, c. consuluisti.
¶ Et diuinum judicium vsurpat qui incerta et dubia judicat 2, q. 1, nomen presbyteria nec potest humano condemnari examine quod deus suo reseruauit judicio 15, q. 6, c. si a sacerdotibus.
¶ Tum quia sicut infra plenius docetur peccata quae inter deum et ipsum peccatorem dumtaxat committuntur: soli judicio diuino reseruantur sicut patet in multis presertim in peccatis cogitationum: etiamsi judici alias competenti constarent esse grauissima. Et ideo nullus judex habet potestatem judicandi de occultis. dicto c. erubescant, et 6, q. 1, c. si omnia et dicto c. consuluisti.
¶ Item patet in hoc quod peccatum Judaeorum et Sarracenorum etiam subditorum christianis principibus: non punitur per judicium humanum sed diuino judicio reseruatur. Vnde dicunt canonistae in c. quod super his. de voto. Quod judaeum esse, et eadem ratione paganum seu sarracenum in se est delictum habito respectu ad deum et ad ponam eternam sed non quo ad judicem et forum contentiosum et sic non est per homines punibile. Idem dicit Bartholust et alii in l. apud Iulianum, § 1 et ibi Iasso § constat 5 columine. Vide glossam in c. post miserabilem: de vsuris,
Cum igitur peccatum idola colentium, supposito etiam quod a peccato idolatriae non excusentur: fiant inter deum et ipsosmet peccatores dumtaxat. sitque perdifficile, immo impossibile, discerni quos ignorantia inuincibilis non excusat: ac per hoc occultissima cogitatione committantur: sequitur exclusum fore huma humanum judicium a cura puniendi talia peccata nisi velit temere judicium diuinum vsurpare. Ergo veritas conclusionis claret. Quod illicite (scilicet) punirentur infideles negatiue propter hoc dumtaxat quod idola colant saltem per judicium humanum.
Contra Innocentium qui dixit papam posse punire gentem quia idola colit Et sic tandem satis apparet Innocentium in hac materia enormiter falli. Dum dicit ad papam pertinere gentilem solum habentem legem naturae punire si idola colat. Ad rationem illius (scilicet) quia naturale est vnum et solum deum creatorem colere. Concedimus quod est naturale: sed postquam cognitus fuerit esse Deus verus et vnicus. Tunc enim quelibet creatura rationalis naturaliter intelliget eum esse colendum eique omnem actum latriae reuerentiam et sacrificium exhibendum et caetera.
On this page