Table of Contents
Apologia
Caput 20 [Bnf 12926 Transcription]
Restat modo referre quae Augustinus de Anchona de numero theologorum tenuit libro de potestate papae q. 23. art. 1o et 4o quae tamen desumpsit ab ipso Innocentio in c. puod super his, de voto, et in c. en prchiepiscopatu: de raptoribus, et in c. canonum de constitutionibus vbi scribit Innocentius quod "conditori canonum et vicario creatoris subdita est omnis creatura" quod intelligendum est christiana baptizata vt ex superioribus apparet et prout referendo huius Augustini de Anchona verba sanctus archiespiscopus florentiae 3 parte, titulo 22, c. 5o, § 8.
opinio Aug. de Anchona declaratur Et Syluester in suma vtrunque referens in verbo papa. § 7: innuit, ipsum Augustinum loqui "de infidelibus tenentibus terras christiani populi: et hos dicit et nos fatemur subditos esse ecclesiae" vel membrorum eius de iure licet non de facto. Quod si generaliter intellexit de omnibus infidelibus de illis etiam qui non detinent prouintias quae quondam christianae ditionis fuerunt longe fallitur proculdubio. Respondendum ergo est ad eius motiua et argumenta quia non obstant.
¶ Primo non obstat quod christus sua passione meruit potestatem iudiciariam super omnes creaturas, de qua re diserit sanctus Thomas 3a pars, q. 59, a. 1, c. Et ita quod eius ratione sibi fuit data potestas in coelo et in terra Matthei vltimo.
Ex quo Augustinus infert quod, cum papa sit vniuersalis vicarius Christi in toto orbe: nemo exemptus est ab eius obedientia non magis quam ab obedientia dei. solutio primi argumenti augustini de anchona Huius argumenti pars vrget. Agnoscimus enim christo fuisse datam iudiciariam potestatem et dominium in coelo et in terra inquantum homo propter humilitatem et ignominiam passionis et crucem. Item fatemur ingenue pontificem esse vicarium christi, negamus tamen ex his sequi: nullum infidelem exemptum esse a iurisdictione papae: propter tria primum: quod papa contentus est non habere maiorem potestatem super infideles quam Christus ipse.
Christus autem habet super eos iurisdictionem habitu non actu: quousque baptismum suscipiant (vt supra late docuimus) et sunt subditi quantum ad autoritatem et potestatem sibi a doctore collatam: non tamen quantum ad effectum et executionem potestatis prefatae. Habet namque illam suspensam, vt in capite sexto ostensum est. Et hoc est subditos christi esse habitualiter et in potentia. Vnde sunt exempti ab obedientia christi voluntaria donec baptismum recipiant vel vsque in diem iudicii vt in dicto capite sexto probauimus. Ergo satis bene possunt eiusmodi infideles eximi ab obedientia vicarii christi. Ergo summus pontifex non potest actu exercere iurisdictionem super eos.
¶ Secundo quia nullibi potest in obedientia reperiri: vbi prius non fuit promissa obedientia et sic contracta subiectio, secundum illud apostoli 2 Corinthios 10: "In promptu habentes vlcisci omnem inobedientiam: cum impleta fuerit vestra obedientia". Sed infideles non promiserunt obedientiam ecclesiae; vnde non fuit contracta subiectio. Ergo numquam possunt dici inobedientes aut rebelles aduersus eum. Non enim dici potest inobediens, qui numquam obedientiam promisit vt in l. amisione § qui deficiunt ff de capite diminutis.
Docet Bartholus in extrauagan qui sint rebelles, in principio et in § tenore in fine. nota Quod notandum est aduersus stupidos quosdam vel potius impios iureconsultos: qui indos hyspanorum metu in siluas et nemora profugientes appellabant rebelles: cum illi miseri fugerent ne in seruitutem bonis spoliati abducerentur vel immani gentis ferociatate trucidarentur. Cum ergo infideles numquam papae subditi fuerint: papa non potest iudicare vcl castigare eos iuxta verba Pauli supra relata.
Christus non commisit omnem quam habebat potestatem papae ¶ Tertio respondetur: quod non ex eo quod a patre fuerit christo comissa omnis potestas in coelo et in terra: ideo christus totam illam potestatem concessit vicario suo. Neque enim en imperare potest angelis: neque super omnes homines: quia non super comprehensores id est beatos ciues iam ciuitates supernae: neque edere miracula aut super ea quae pertinent ad potestatem excellentiae: sed tantum habet potestatem et est caput viatorum (hoc est) eorum qui tendunt per fidem ad coelestia regna. Infideles autem non sunt viatores sed potius deuiatores: edeo papa super eos non habet actu potestatem (ut supra docuimus).
Respondetur ad verba Cyrilli ¶ Siquidem Augustinus Anchona in comprobationem primi argumenti sui adducit verba cyrilli, libro de thesauris: vbi inquit "quod sicut christus accepit a patre ducatum et sceptrum ecclesiae gentium ex israel egrediens: super omnem principatum et potestatem et super omne quodcumque est: vt ei genua cuncta curbentur: sic ipsi Petro et successoribus eius plenissimam potestatem commisit". Haec ille. Haec verba parum vrgent: quoniam illa aduerbia sicut, et sic: non significant paritatem: sed similitudinem: "iuxta illud diliges proximum tuum sicut te ipsum", Hoc est quem ad modum natura homo seipsum diligit: ita etiam et diligat proximum. Non tamen significat vt teneatur amare hominem tantum quantum seipsum.
Ita etiam illa verba Cyrilli significant quod quem ad modum Christus accepit a doctore ducatum et sceptrum ecclesiae quae adunanda erat ex gentibus: sic etiam (hoc est) similiter concessit petro et eius successoribus: plenissimam potestatem: tantam (inquam) quanta esse necessaria ad directionem, gubernationem et conseruationem ecclesiae: non tamen infertur ex illis verbis Petrum et eius successores parem in omnibus potestati christi potestatem habere vt supra in exceptione premissa ostendimus.
Rursus haec similitudo potestatis papae ad potentiam christi est similitudo proportionis: videlicet quod sicut in christo est illa potestas excellentiori modo inquantum simul est deus et homo: et tali modo operatur per eam excellentius quam alius quicumque homo: Ita est in papa vicario eius: licet sit potestas diuina collata ei a deo et homine: recipit tamen illam vt purus homo et vtitur ea suo modo christum imittando prout necessarium et conueniens est ad directionem gubernationem et conseruationem vniuersalis ecclesiae sibi comissae atque salutem. Et sic patet aduerbia illa Sicut, et ita non significare aequalitatem omnimodam, sed similitudinem proportionis.
¶ Tertio Cyrillus ibi non scribit Christum accepisse speciatim sceptrum super infideles actu: licet autoritate et potestate habeat super omnes creaturas, eminentiam et dominium et regimen. Sed dicit accepisse sceptrum et regimen ecclesiae ac in ecclesia, quae colligenda et adunanda erant ex omnibus gentibus quas in hereditatem postulauerat, et a patre acceperat iuxta prophetam regium psalmum 2m. "postula a me et dabo tibi gentes in hereditatem tuam: et possessionem tuam terminos terrae". Supra et intra hanc ecclesiam sceptrum et potestatem dignitatemque regalem christus accepit: prout ad propositum attinet: quantum ad effectum: secundum illud eiusdem psalmi 2. "Ego autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum eius: predicans preceptum eius".
Hunc montem Diuus Augustinus interpretatur "ecclesiam super ecclesiam (inquit) sanctam eiusque montem appellat propter eminentiam et firmitatem". Quemadmodum ergo christus modo suo constitutus est a patre in quantum homo princeps super omnes principes terrae Apocalypsis 1o. et actu est rex intra ecclesiam et habitu extra ecclesiam prout iam sepe ostensum est: ita etiam vicarius eius modo suo actu habet potesta tem intra ecclesiam: in qua obtinet principatum et regalem dignitatem, regimen spirituale: ac per quandam consequentiam potestatem temporalem super omne regnum et principatum qui contigerit esse intra ecclesiam: habitu vero extra ecclesiam id est in infideles.
¶ Quarto, licet Cyril lus dicat super omnem principatum et po testatem et super omne quodcumque est intelligenda sunt haec verba super omnia illa, quae continentur intra ecclesiam: id est super omnes principes christianos et regna eorum: et dignitates et potestates spiritua les et temporales: in his scilicet, quae sunt necessaria ad salutem et rectam gubernationem gregis christiani. Verba enim vniuersalia non solum in iure et in doctrina sacrorum doctorum: sed etiam sacrae scripturae: recipiunt quandoque restrictionem et limitationem interdum comodam distributionem.
Quod theologi notant 1o. sententiarum distinctio 46; vt illud Matthei 3. "exibat ad ioanem Hierosolima et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem". Etenim illa verba omnis iudaea et omnis regio non sunt intelligenda omnino vniuersaliter (scilicet) quod omnes nemine dempto exiuerint: sed quod maior aut magna pars gentis exiuerit: sic intelligitur illud Esaiae 4o. "Et videbit omnis caro salutare dei". Non enim omnes orbis homines viderunt Christum in carne. Eiusdem rationis finis "est bonum et acceptum coram saluatore nostro qui omnes homines vult saluos fieri".
Non tamen vult deus morientes in peccato mortali saluos fieri: sed seruantes precepta eius vsque ad mortem. Neque adhuc illi salutem consequuntur: absque gratia dei, vt ibi sanctus Thomas notat "vult omnes bomines" et caetera. Et hic est distributio accommoda: quae habiles ad id comprehendit: scilicet, veros christianos, quibus conuenit saluos fieri. Et ad destructionem consequentis sufficit dare instantiam.
Vnde quamuis diuina scriptura sepe secundum vocem terminis ??? vniuersalibus vtatur: non tamen distribuuntur vniuersaliter: nisi tantum pro illis quibus conuenit predicatum. Ut illud Ioanis 11o. "totus mundus vadit post illum" et est iperbole tropus. Et est figura grammaticalis id est locutio secundum modum loquendi. Quod etiam Hieronimus docet in Epistola ad Damasum papam vbi interpretans de populo Iudaico illa verba quae dicuntur filio prodigo Lucae 15. "fili tu mecum es et omnia mea tua sunt"
(inquit) "quomodo autem Dei omnia Iudaeorum sunt: numquid angeli, throni, dominationes, caeteraeque virtutes? Der omnia ergo intelligimus legem, prophetas, eloquiaque diuina secundum illum modum quem sepe exposuimus scripturarum omnia non ad totum referenda esse: sed ad partem maximam: vt ibi omnes declinauerunt simul inutiles facti sunt: et alibi omnes quotquot venerunt ante me fures fuerunt" et caetera. Haec Hieronimus.
Ex quo apparet autoritates scripturae sacrae licet in voce sonent vniuersaliter: recipiunt tamen limitationem et restrictionem. Hanc recipit autoritas illa Matthei. 16. "Quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in coelis": limitatur: "claue non errante" iuxta glossam et doctores in c. literas. de restitutione spoliatorum. Et illud Ioanis 6. "cum venerit spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem". Omnem scilicet pertinentem ad predicationem et propagationem euangelii, et salutem hominum: non veritates pertinentes ad philosophiam, cosmographiam, geometriam et similes artes.
Ideo glossa ibi interpretatur "veritatem saluti necessariam". Sic etiam intelligendus textus in c. solitae. de maioritate et obedientia "nihil excipiens qui dixit quodcumque", et c. si Romanorum. 19 distinctio intelligitur namque de omni necessario et vtili ad ecclesiae directionem in finem beatitudinis. Sic etiam in iure ciuili verba generalia restringuntur et intelliguntur de habilibus et capacibus. Exemplum est in l. 1, C. de sacrosancti ecclesiis.
Ex ibi notant doctores: vbi dicitur, habeat vnus quisque licentiam in testamento relinquere piis locis. Quod intelligitur secundum glossam: "vnusquisque habilis ad testandum" Item restringitur verbum vniuersale ad naturam subiectae materiae. Sic Baldus exponens illud c. canonum statuta ab omnibus observantur: de constitutionibus. Et referens verba Innocentii. Scilicet "quod conditori canonum et vicario christi subiecta est omnis creatura": inquit "quod si constitutiones papae possunt aptari omnibus, ligant omnes: si tamen non pussunt aptari omnibus puta infidelibus tunc tantum comprehendit subditos papae". Simile videmus in l. 1. et ibi notantdoctores cod. de suma trinitate et in c. licet et inc. graue: de officio ordinarii et in d. c. canonum, et in c. vltimo de constitutionibus, et in l. lutius, ff. de testamento mi litis.
Semper enim verba generalia restringenda sunt: ita vt nulla sequatur absurditas vel iniquitas vel scandalum vt satis probatum est. Quod prolixe docet Antonius in dicto c. canonum, columine 5. Et caeteri doctores ibi. Illa ergo verba generalia Cyrilli restringenda sunt ad omnia quae continentur in ecclesia vt probatum est. Quoniam si aliter intelligimus eius verba repugnant verbis pauli et generaliter intellecta gignerent absurda: puta quod papa posset punire non subditos nec sunt de foro eius ob crimina quae committunt intra limites alieni territorii quod est falso falsius: vt supra decem argumentis et sanctorum patrum autoritatibus probauimus.
Quis enim censeat puniendos indos idolatras qui numquam ne per famam quidem christum nec christianos vsque ad nostram etatem audierant: et sic omni culpa et malitia vacant: et christiana lenitas huiusmodi homines fouet, non persequitur, et affligit: docet, non cogit vel punit.
Sunt enim huiusmodi infideles poenarum spiritualium directe vel indirecte incapaces puta excommunicationis et similium: multo magis penarum temporalium quae papa velit illis propter crimina dare. Antecedens patet: quod directe non possint excommunicari est clarum: quoniam qui extra ecclesiam existit: non potest ab ea exulari 11, q. 3, c. omnis christianus. quod nec indirecte quoque: quod tunc fit quando ecclesia excommunicat fideles ne comunicent cum infidelibus in poenam infidelium pro certis casibus etiam patet quia supponimus quod tales infideles vt indi sunt et similes: nullam culpam comitunt specialem ob quam merito subire debeant penam eius modi, cum degant in terris propriis a nostris longe separatis. Ergo multo magis eiusmodi infideles sunt penarum temporalium vel corporalium ab Ecclesia infligendarum incapaces.
Consequentia probatur, quoniam ecclesia non iudicat de personis secularibus nisi ratione animae vt per doctores in c. gaudemus. de diuortiis et in c. vltimo qui filii sint legitimi. Et in c. de infidelibus de consanguinitate et affinitate. De Animabus autem infidelium nisi baptismum suscipiant non pertinent ad ecclesiam iudicare. Ut patet ex superioribus ergo nullo modo potest ecclesia illis ob crimina infligere penam temporalem, quoniam iurisdictio quam ecclesia habet in temporalibus est in ordine ad spiritualia et per quandam consequentiam (extra terras temporaliter sibi subiectas) secundum veram et catholicam sententiam tam canonistarum quam theologorum, et etiam sanctorum.
Vbi ergo dabitur non habere iurisdictionem, vel potestatem spiritualem, vel in spiritualibus negabitur consequenter habere illam in temporalibus. Patet consequentia: per locum a destructione antecedentis ad destructionem consequentissiue ab antecedenti destructio: quae argumentatio habet locum quotiens termini sunt conuertibiles: vt sunt rationale et homo. Sic est hic, quia iurisdictio temporalis vel super temporalia conuertitur cum iurisdictione spirituali: vel venit in consequentiam ad spiritualem in iudicibus ecclesiasticis, vel spiritualibus in quibusdam casibus in ordine ad spiritualia, id est, inquantum necesse est ad administrationem liberam rerum spiritualium, ut patet in c. per venerabilem § rationibus, extra qui filii sint legitimi et in c. Nouit, de iudiciis. Et vtrobique notatur late per doctores et in multis aliis locis.
Cum igitur in casu isto: id est, infidelibus de quibus hic tractamus: ecclesia non habeat iurisdictionem spiritualem nec penas inferre propter spiritualia: sequitur quod nec penas infligere temporales seu corporales regulariter et caetera. Itaque ratio qua iudices ecclesiastici exercent iurisdictionem temporalem est iurisdictio spiritualis in tota ecclesia vniuersali. Sunt enim infideles huiusmodi suppositi omnino penarum incapacies: directe videlicet excommunicationis interdicti, et eiusmodi quae pertinent ad iurisdictionem spiritualem: propter quod dicuntur preceptis et penis canonices non arctari, ut in dictoc. Gaudemus de dinortiis et 2, q. 1, c. Multi, et 11, q. 3, c. omnis christianus. Et edam indirecte: quia supponimus quiete ac pacifice quo ad nos in regnis suis viuere nec aliquas speciales molestias siue culpas in nos comittere.
Ergo etiam temporalium penarum infligendarum a quocumque iudice Ecclesiastico vel spirituali sunt incapaces vt probatum est.
Hanc consequentiam probat comunis canonistarum opinio aduersus Innocentium in c. quod super his: de voto. Et in c. Gaudemus. Et in dicto c. canonum statuta. Et ibi Antonius de Butrio et Abbas et Felinus 9 columine ibi: fallit ergo. Et doctores in c. de infidelibus: de consanguinitate et affinitate et in c. finali: qui filii sint legitimi. Et Petrus Ancharanus in regula: ea quae in 15 columine et in regula peccatum. 15 columine et in consilio 15 incipiens: Spiritualis Iudex. Et Cardinalis Zambarael in clementina Pastoralis in 2 notabili. vbi inquit, quod "potestas papae concernit populum christianum tantum: et sic non concernit sectas aliorum: cum nihil ad nos de his, qui foris sunt iudicare" et caetera. Et in clementinis 1, 4 columine de vsuris. et Ioanes de Anania in rubrica et in c. ex speciali: de iudaeis.
Et aliis aliis in locis scribunt quod infideles quo ad penas temporales subditi sunt principibus secularibus sub cuius imperio viuunt: non vero ecclesiae nisi in casibus in quibus ecclesia iurisdictionem exercere potest super homines seculares, qui notantur in c. Multi, 2, q. 1, per Dominicum, et alios et ita intelligitur. c. constituit. 17. q. 4. glossa in c. sepe: 28. q. 1. et satis probatur in c. in archiepiscopatu. de raptoribus. Et in c. post miserabilem: de usuris cum ibi notatis per doctores.
De paganis autem qui in separatis et propriis regnis degunt, extra casus superius notatos, et qui inferius etiam memorabuntur: nec ad ecclesiam spectat neque ad christianos principes punire peccata: quae precise intra limites infidelitatis et territoriorum suorum comittunt prout euidenter per supra probata constat.
Quod si ad ecclesiam cui deus curam totius orbis comisit, quem admodum tactum est supra et inferius etiam videbitur: non pertinet punitio eiusmodi peccatorum: longe minus licet principibus christianis se de vtenda coercitiua iurisdictione intromittere: quorum potestas et iurisdictio extra limites cuiuscumque regni prouinciae aut territori (sicut supra probatum fuit) est nullius momenti aut autoritatis.
On this page