Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 18 [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 18m.

2

¶ Verumtamen contra predeterminata est autoritas Damasceni et etiam sanctorum aliquorum imo et philosophorum, qui dicunt quod cognitio Dei naturaliter inserta est mentibus hominum. Sed prima cognitio de deo oportet esse quod deus sit ergo Deum esse est per se notum. Item apostolus ad Romanos 1o "quia cum cognouissent Deum: non sicut deum glorificauerunt" et caetera.

3

¶ Ad quod dicendum est. Verum esse quod cognitio dei comunis inserta est naturaliter mentibus hominum. Sed illa est valde confusa et vniuersalis et quae solum ostendit esse aliquem ordinatorem rerum quas videamus currere secundum ordinem quendam. Quis autem vel qualis: vel si vnus sit aut plures nondum statim et hac communi consideratione habetur. Sed hoc non est simpliciter cognoscere Deum esse. Sicut cum videmus hominem moueri et alia opera agere, percipimus esse in eo quandam causam harum operationum quae aliis rebus non inest, et hanc causam animam nominamus: nondum scientes quid sit anima: si est corpus: vel qualiter operationes predictas efficiat. Vel sicut cognoscere venientem: non est cognoscere petrum, quamuis sit petrus veniens.

4

Et ideo propositio illa Deum esse non est nobis per se nota: sed indiget demonstrari per ea quae sunt magis nota quoad nos scilicet, per effectus. Autoritas autem Damasceni intelligitur quod cognitio dei est nobis naturaliter inserta secundum ipsius similitudinem et non secundum quod est in natura sua: sicut etiam dicitur quod omnia appetunt deum, non quidem ipsum prout consideratur in sua natura, sed in sui similitudine quia nihil desideratur nisi in quantum habet similitudinem ipsius. Et etiam nihil cognoscitur. Vide sanctum Thomam 1 parte, q. 2, a. 1, c. Et 1 sententiarum distinctione 3, q. 1, a 2. Et libro 3, c. 38, contra gentiles.

5

¶ Ad autoritatem beati Pauli dicitur quod loquitur de philosophis qui dei cognitionem habentes ea non sunt vsi ad bonum sed stulti facti sunt. Cognouerunt enim de deo esse omnibus supereminentem. Et sic debebant gloriam et honorem quae superexcellentibus debetur et sic cum cognouissent Deum, non sicut deum glorificauerunt: vel quia ei debitum cultum non impenderunt vel quia virtuti eius et scientiae terminum imposuerunt.

6

¶ Cognouerunt quoque Deum sicut omnium bonorum causam. Vnde ei in omnibus gratiarum actio debebatur quaml tamen ipsi non impendebantDeo agebant, sed potius suo ingenio et virtuti suae bona sua ascribebant. Vnde subdit apostolus: "aut gratias egerunt. Dicentes se esse sapientes stulti facti sunt", et caetera. haec comunibus omnibus non congruunt. Et ideo de eis apostolus non loquitur et caetera.

7

¶ Secundo principaliter probatur minor principalis rationis scilicet quod eiusmodi infideles negatiue ignorant inuincibiliter et caetera, per sententiam diui Augustini et sancti Thomae qui dicunt eos excusari a peccato infidelitatis qui nihil de fide unquam audierunt secundum illud Joanis 15. "si non venissentm et locutus eis non fuissem peccatum, scilicet, infidelitatis non haberent". Sic exponit Augustinus ibi, et sanctus Thomas 2a 2ae: q. 10, a. 1o. et illud ad Romanos 10. "quomodo credent ei quem non audierunt quomodo audient sine predicante"? Vnde tales infideles non damnantur propter carentiam fidei quae numquam fuit eis predicata: sed propter alia peccata quae sine fide remitti eis non possunt.

8

¶ Ex his sequitur quod cum haec propositio Deus est unicus:indubitanter sit de fide nec colentes idola per seipsos nec per maiores suos possint de errore suo et de veritate fidei informari: ipsos ignorantiam habere inuincibilem de existentia et maxime vnitate dei: sicut illam patiuntur nescientes Christum esse filium dei ac redemptorem mundi: et sic de aliis supernaturalibus: donec fides fuerit plene ac cum effectu eis predicata. Probatur hoc: quia cum non sit insitum in natura rerum unicum esse verum deum etsi esse deum tandem contendant: poterant tamen credere Deum verum esse quem maiores sui coluerunt et sic quaelibet prouincia poterat pretendere verum deum apud se existere.

9

Nec tenerentur credere esse verum deum magis apud christianos quam apud alias nationes. Vnde sicut legitime poterant existimare deum vel deos quos aliae nationes colunt: non esse veros deos vel deum itaeque de deo christianorum cum in rerum natura nihil magis causaret: nisi per miraculorum operationes aliud notificaretur, ergo, infideles negatiue colentes idola ignorantia inuincibili laborant.

10

¶ Et si replicetur quod lapides colere pro deo est contra rationem naturalem et sic indictum in natura rerum et propterea inuincibiliter non ignorare vel excusari posse. Respondetur quod comunis et finalis intentio eorum qui idola colunt non est colere lapides, sed in ipsis, tamquam in quibusdam diuinis virtutibus illum mundi ordinatorem quisquisaut quod sit per religionem venerari: naturaliter cognoscentes propter defectus quos in seipsos sentiunt egere ab illo adiuuari et dirigi: et ideo per cultum religiosum vel potius superstitiosum qui principaliter in sacrificiis consistit eum sibi conciliare satagebant. De hoc sanctus Thomas 2a, 2ae, q. 85 ar. 1.

11

¶ Ita dicit Hieronimus super psalmum 95: "Sic igitur et nos et omne humanum genus naturaliter intelligit Deum. Nullae enim gentes sunt quae naturaliter non intelligant creatorem suum. licet enim lapides et ligna venerentur: tamen intelligunt aliquid maius esse quam ipsi sunt: et in errore suo indicant se habere sapientiamr: hoc est, nulla gens est quae naturaliter non intelligat deum. Denique gentiles idola colunt: hoc est lapides et ligna venerantur. Et si forte rixam fecerint et si iuramentum aliquod inter illos venerit non dicunt lapides isti vident: ligna vident: Sed deus videt: et deus audit". haec Hieronimus.

12

Hoc ipsum quidam idolatra Romanus Maximus nomine in quadam Epistola ad Augustinum scribens videtur monstrare contendisse. "Equidem (ait) vnum esse deum sine initio sine prole naturae: seu patrem magnum atque magnificum: quis tam demens tam mente captus neget esse certissimum? Huius nos virtutes per mundanum opus diffusas: multis vocabulis inuocamus. Quoniam nomen eius cuncti proprium videlicet ignoramus. Nam deus omnibus religionibus comune nomen est: ita fit vt dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur" et caetera. haec ille. In Epistola quae inter Augustini Epistolas 43 numeratur. Ex quibus apparet intentionem colentium idola principaliter tendere ad deum verum quicumque sit colendum et adorandum.

13

¶ Diximus superius "donec fides sufficienter ac plene fuerit eis predicata" et caetera. quia nisi fides fuerit eiusmodi negatiue infidelibus plene proposita et explicata: et per ministros idoneos, quibus propter vitae splendorem merito et rationabiliter quisque prudens debeat fidem dare, non tenentur credere. Possunt namque non absurde dicere quod iudaei a principio predicationis Christi et gentiles postea passim causabantur. Quae est ista doctrina? Quae religio haec noua, quae antequam et tot seculis a toto mundo approbatam ceuertit totaliter? Quod Deus sit trinus et vnus: et ipse deus crucifixus. Quomodo possunt haec fieri? Et ob hanc nouitatem rationabiliter possunt de doctrina dubitare: ipsam suspectam habere: ac fidei refutare auditum nec admittere predicatores: vtpote deceptores potius quam verae religionis nuntiatores reputantes. Aliter enim essent leuissimi cordis secundum illud Ecclesiastici "qui cito credit leuis est corde".

14

Et horum ratio est: quia huiusmodi veritates superant omnem naturae facultatem. Ideo nemo tenetur eas credere: nisi per hunc modum quo fit sibi possibile. qui est vt sufficientia testimonia ad credendum habeat. Scilicet vel quod videat aliquod miraculum ad confirmationem talis doctrinae specialiter factum: vel per rationes efficaces ad credendum moueatur: vel aliquod aliud quod vicem suppleat miraculi. Quorum vnum est satis efficax scilicet vita inculpata et christiana predicantium: qua mysteria fidei audientibus credibilia reddantur: hoc est videant ea esse credenda. Nemo enim crederet: nisi videret esse credenda: vel propter euidentiam signorum: vel propter aliud huiusmodi secundum sanctum Thomam 2a 2ae, q. 1, a. 4, ad 2um; et quodlib. 2, ar. 6.

15

¶ Verum quia hodie miracula non fiunt: ideo ad faciendum quae fidei sunt infidelibus credibilia: opus est vita christianorum operibus virtutis refulgens esse illis exemplo. Vnde Chrysostomus. "Nihil opus esset verbis: si vita nostra sanctitatis luce fulgeret. Nihil magistris opus esset: si virtutis probos actus perferemus. Nemo profecto gentilis esset: si ipsi vt oporteret christiani esse curaremus. Si Dei monitis ac scitis obtemperaremus. Si maledictis lacessiti benediceremus si pro malis bona redderemus. Nemo esset tam fera belua vt non statim ad cultum verae religionis occurreret: si viderit haec ab omnibus fieri". Et infra: "At si quidem viderint nos quoque eadem secum appetere: eadem concupiscere honoris atque priuatus ambitum querere: quam illi christianam religionem poterunt admirari? Vnde ergo credere illi poterunt? Fortasse ex signis? At ista modo non fiunt? An vero ex sanctitate vitae? Sed illa plane perit. Nunc vero caritatis causa? At numquam aliquod ipsius vestigium cernitur. Quocirca non modo peccatorum nostrorum: verum etiam alieni incommodi cuius ipsi causa sumus: rationem profecto reddemus". haec Chrysostomus.

16

Et alibi idem chrysostomus "Multi enim illorum (scilicet infidelium) cum viderint nostrorum aliquos verbo quidem et vocabulo christianos appellari: ceterum sicut ipsos rapere, pecuniae cupidos esse, inuidere, insidiari, dolose plectere aliaque omnia facere, non iam nos audient: neque si rationales sint admonitiones nostras: sed existimant omnia nostra deceptiones et eisdem criminibus omnes obnoxios. Cogita obsecro quantis illi digni sint suppliciis, quando quidem non solum sibi ipsis inextinguibilem ignem coacerbant: sed et aliis autores sunt vt in errore permaneant, et ne virtutem adiscant obtuerent aures: et ad haec in causa sunt vt etiam virtutum studiosi accusentur et reprebendantur (et quod omnibus grauius est) per ipsos dominus blasphematur. Vides quanta malitiae pernicies? Vides quomodo non vulgaris poenae reos se faciunt qui malum sectantur? Sed et multo grauissima supplicia pro omnibus luituri sunt: non solum pro sua perditione, sed et pro errantium scandalo et pro sugillatione iustorum: et pro blasphemia in deum" et caetera. Haec omnia Chrysostomus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18