Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21 [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 21m

2

His consonat quod scribit sanctus Thomas 2a 2e, q. 10, ar.o 9. vbi inquit quod "ecclesia de infidelibus qui nullo modo fidem christianam susceperunt, scilicet, paganis et iudaeis non habet iudicare spirituali iudicio: sed temporali in casu cum inter christianos commorantes aliquam culpam comittunt: et per fideles temporaliter puniuntur. Et in responsione ad secundum argumentum ait: quod ecclesia contra infideles non habet iudicium quo ad penam spiritualem eis infligendam: habet tamen iudicium super aliquos infideles quoad temporalem penam inflingendam: ad quod pertinet quod ecclesia aliquando propter aliquas speciales culpas subtrahit aliquibus infidelibus comunionem fidelium". Haec sanctus Thomas.

3

Nota illa verba "temporali in casu: cum inter christianos conmorantes: aliquam culpam committunt". Item nota illa verba "habet iudicium super aliquos". Rursus nota illa propter aliquas culpas speciales. Ex quibus manifestissime probatur ecclesiam non posse temporaliter punire infideles nisi tantum cumviuunt inter christianos: neque id posse facere preter certos casus, vt puta si non remittant christianis vsuras: si habeant mancipia christiana: si blasphemi sint in christum dominum vel in diuos et in similibus 1 casus casibus, de quibusin d. c. sepe cum sequentibus et glossa. 28. q. 1. et in c. multorum. et in c. etsi iudaeos. Et in c. cum sit nimis de iudaeis. Et in pluribus aliis locis vtriusque iuris.

4

Et illa verba sancti Thomae per fideles temporaliter puniuntur: significant infideles in casibus in quibus eos punire licet: puniendos esse a principibus secularibus, et ab eorum ministris quibus subditi sunt: nisi in casibus in quibus ecclesia punit seculares.

5

Rursus per illa verba sancti Thomae habet iudicium super aliquos infideles: docet ecclesiam non habere generaliter iurisdictionem super omnes infideles: sed tantum super aliquos (intelligo contentiosam iurisdictionem) in eis scilicet casibus in quibus supra capite sexto docuimus ecclesiam iurisdictionem quam super infideles habet habitu: deducere posse in actum. Patet igitur manifeste quod non indifferenter ecclesia se intromittit ad iudicandum de culpis omnium infidelium: nec propter omnes culpas: nec in omnibus casibus, qui possunt reduci ad tres vt potest colligi ex dictis sancti Thomae, Innocentii et canonistarum.

6

Primo quando habitantes inter christianos aliqua attrocia crimina committunt: tunc enim puniri possunt tanquam subditi ecclesiae vel saltem eius membris.

7

casus 2s. ¶ Secundus casus est quando possident regna quibus christianam gentem spoliarunt et turpia crimina committunt: puta crimen idolatriae vel contra naturam: quibus loca christo dicata fedant et coinquinant.

8

¶ Tertio quando non contenti regnis et terris natiuis suis: prouincias christianorum inuaderent et bellico tumultu ecclesiam molestarent vel in christum vel diuos blasphemi essent: omnia haec satis per supra deducta patent.

9

¶ Meminisse autem oportet glossam in c. ius quiritum 1 distinctio et aliquos alios canonistas qui generaliter indistincte loquendo intricant materias et offuscant hominum ingenia. Hi enim non distinguendo gentiles a gentilibus, et infideles ab infidelibus dicunt cum illa glossa: gentiles esse sub imperio romano. Hoc sic, absolute captum dico esse stultum. Sed quia credendum non est glossam et caeteros, qui simile dicunt in hunc incidisse errorem: dicendum est glosam intelligendam esse de gentilibus vel infide libus, iudaeis, sarracenis aut alterius religionis qui viuunt intra prouincias ecclesiae: vel quia incolunt regna principum christianorum: vel quia possident regna christianis adempta. Quoniam illa regna includuntur intra fines emperii Romani: qui non excedunt fines populi christiani.

10

Imperium enim Romanum certis limitibus distinctum est semperque fuit autore Boethio de consolatione, libro 2o, prosa 7 vbi inquit "etate Marci Tullii, sicut ipse quodam loco significat: nondum Caucasum montem Romanae Reipublicae fama transcenderat et erat tunc adulta id est ab antiquo nota: parthis etiam caeterisque id locorum gentibus formidolosa" et caetera. Haec Boethius.

11

Non ergo Romani caesares domini fuerunt totius orbis, etiam quando Romana potestas magis extensa fuit per orbem. Et hodie Romanum emperium non excedit ecclesiae catholicae limites: ut in authentica de non alienandis vel permutandis rebus ecclesiae, § sicut autem ibi: "Non aliud quidem curans aliud autem incuratum relinquens sed in omni terra quam Romanorum continet lex et catholicae ecclesiae sanctio haec scilicet lex extendatur et determinet quae sua sunt" et caetera.

12

Et ita nominatim docet Hostiensis in suma titulo qui filii sint legitimi § qualiter. a quo filii verbum tum autoritatibus sanctorum enquit Hostiensis. "Nec enim lex imperatoris ligare potest nisi illos quos Romanorum tenet lex et ecclesiae catholicae sanctio: quia extra, scilicet, ecclesiam, non est imperium" hoc expresse probatur in l. 2, C. de Officio prefecti pretorio africae ibi: "ante inuasionem Vuandalorum et maurorum, respublica Romana fines habuerit: et "vbi custodes antiqui" seruabant" et caetera. Et ibi "speramus cito nostris pro venire temporibus: vt et in securitate et pace: prouinciae cum antiquis finibus integre reseruentur" et caetera. Et in multis § §. lex illa tetigit.

13

Et Bartholus in l. hostes glossa in l. non dubito, ff de captiuis et postliminio et Angelus de Perusio in authenticis vt liceat matri et auiae § quia vero columine 8: notabili 2. vbi inquit quod "principes faciunt leges contra barbaros quia illi barbari erant eieis subiecti".

14

Ergo vbi non sunt subiecti et cessat ratio subiectionis, non potest princeps ferre legem: quia cessat ratio iurisdictionis. Probatur etiam in l. 1. 2. et 3. C. de fundis limitrophis lib. 11o. et in l. 2. C. de Eunuchis ibi: "extra loca nostro imperio subiecta" et in l. mercatores. C. de commerciis et mercatoribus ibi "ne alieni regni", et caetera. Ergo regna gentilium erant aliena a ditione Romani emperii. Et hoc ipsum fatebantur imperatores ipsi et proinde nec de iure nec de facto principatum obtinuerunt in toto orbe.

15

¶ Sunt qui asserant esse Romanum Caesarem orbis dominum de iure licet non de facto, sed hi stultisime iactant haec: se solidis argumentis probare non possunt. Nimirum manifeste falsum. Neque enim hactenus vllo seculo quisquam fuit orbis dominus: neque tyranica Romanorum arma orbem subegerunt. Ita ergo intelligi debet l. deprecatio ff. ad legem Rhodiam de lactu. et authe. vt omnes obediant iudicibus prouincialibus § haec considerantes vbi dicitur "precipimus omnibus quicumque nostris obediunt sceptris in vniuersa ditione, quae ascendentem videt, et quae descendentem solem et quae ex vtroque est latere" haec ibi.

16

Idem potest dicere quiuis princeps. Nullum enim est regnum quod non rescipiciatrespiciat orientem, occidentem, meridiem ac septentrionem. Verum tamen est Romanum caesarem esse dominum vniuersalem christianorum. Quod docet Baldus in prohemio ff. columine 2. doctores in l. 1, C. de summa trinitate et ibi iasso, columine 2, et ibi Baldus in dicta l. 1. columine 2.

17

Asserere autem Romanum imperatorem legitimum esse totius orbis dominum, vanissimum nugamentum est et adulatione decipere imperatores: anssaque miscendi orbem dissidiis. Magisque ridiculum est quod preter alios scribit Michael Vlcurrunus in tractatu de regimine mundi (scilicet) quod "Romano caesari quem septem germaniae proceres eligunt vice totius mundi: tenentur obedire omnes orbis nationes".

18

Citat Ioanem Andream in additionibus ad speculatorem in titulo de rescriptis presentia § vltimo verbo item quod obtentum: sed nihil tale scribit ioanes Andreas sed quod "hi quibus hi principes successerunt eligebant vt collegium et vniuersitas consistens (scilicet) ex principibus, et vniuerso populo subiecto Romano imperio: vel eligebat exercitus illam vniuersitatem representans" et cactera. haec ille. Ergo non dicit quod "vice totius vniuersitatis mundi" et caetera, quamquam etiam si dixissetIoanes Andreas non minus esset reprehensibilis quam michael qui ea imponit illi. Quanuis potius quia nec illa Ioanes Andreas asseueranter dicit sed refert quendam doctorem Vpoldum nomine dicentem. Sed quia speramus fauente dei gratia alibi sigillatim ostendere quam plenus sit erroribus tractatus predictus de mundi megimine, in presentiarum de hoc plus loqui supersedemus.

19

¶ Verba ergo beati Cyrilli non aduersantur nostrae catbolicae et probatissimae doctrinae quam omnes tam sacri quam profani doctores sequuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21