Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22 [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 22m.

2

Rursus Augustinus Anchona adducit paganos peccantes contra naturam puniri posse per papam: quia vnusquisque iuste potest puniri pro transgressione legis quam recipit, et quam obseruare profitetur. Sed pagani, et omnes barbarae nationes legem naturae recipiunt et per eam possunt conuinci: papa vero est obseruator vel esse debet legis naturae. ergo papa omnes paganos et barbaras nationes agentes contra legem naturae punire potest et debet.

3

Ad hoc argumentum dicimus tripliciter: Solutio argumenti Augustini de Anchona primo verum est quemlibet puniendum esse per legem quam recipit, et profitetur sic per naturalem: cum hac tamen distinctione (videlicet) vel per iudicium diuinum aut humanum secundum vniuscuiusque horum iudiciorum rationem.

4

Ad iudicii quidem humani rationem pertinet punire peccata, quae contra naturalem legem comittuntur in peccatoribus qui subditi sunt humano iudicio. Ad diuinum autem spectat peccata punire illorum qui aliqua ratione humano iudicio non subsunt. Vnde talis punitio diuino iudicio reseruata noscitur.

5

Hoc sic manifestari potest. Nam plura nefanda crimina comitti possent contra legem naturalem diuinamque, positiuam cuius papa primus est defensor: et omnis iudex competens: quibus incumbit et illa punire in subditis suis; in multis tamen casibus: nec papa Casus in quibus papa sibi subditos punire non potest nec alius iudex in propriis etiam subditis habent potestatem talia puniendi: ex eo quod pertinent precise ad diuinum iudicium.

6

Et potest exemplificari in multis. Vnum est si quis aliquod scelus et quidem grauissimum contra naturalem legem et diuinam coram ipso solo papa vel rege nullis aliis arbitris presentibus comisisset. Ita quod papa vel rex duntaxat propriis obtutibus vidisset.

7

Certe papa vel rex illud non posset punire. Cuius ratio est: quoniam iudicandum est secundum allegata et probata: et non secundum id quod iudex peculiariter vidit, et ideo ille reseruatur diuino iudicio, nam in casu illo non est subditus talis delinquens humano iudicio id est papae vel alterius iudicio, et papa hunc puniens merito audiret: "tu quis es qui iudicas alienum seruum domino suo aut stat aut cedit" ad Romanos, 14. Quod in specie supra posita adducit Euaristius papa in c. nullum cl. 2o. 30r. q. 5 ibi: "nullum ante veram iustamque probationem iudicare aut damnare debemus: teste apostolo qui ait: tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit" etc.

8

Vbi Glosa inquit "alienum seruum id est ab alio iudicandum, scilicet, a deo". Idem Euaristuis in c. deus omnipotens .2. q. 1. adducit exemplum peccati quod Sodomitae commitebant.

9

¶ Huius modi est infidelitas sarracenorum et iudaeorum in terris degentium christianorum, quae aduersatur legi diuinae quam a deo acceperunt, et cuius papa est precipuus obseruator, ut in c. sunt quidam 25. q. 1. Impietas etiam Sarracenorum aduersatur legi naturae. Colunt enim pseudo prophetam impium omnium viciorum colluuie conspurcatum: obseruant etiam obscenas quasdam caeremonias aduersus legem naturae. Non tamen puniuntur a papa vel ab alio principe quoniam illorum peccatorum punitio reseruatur iudicio diuino, nec punitio pertinet ad papam: vel ad alium hominem iudicem. quia in illis peccatis nulli hominum sunt subditi.

10

Et propterea doctores in c. quod super his de voto. et aliis locis ducent quod esse iudaeum peccatum est quoad deum: qui scelus punibit: non tamen quoad homines. Apud homines enim illud crimen non punitur, sed diuino iudicio reseruatur. Iudaeum (inquiunt) esse, in se est delictum, scilicet, habito respectu ad deum et ad penam eternam: sed non ad iudicem et forum contentiosum, et sic non est per homines punibile.

11

Ita docet Bartholus in l. ppud iulianum, § 1o. Et ibi Iasso § constat, 5a columna. Ludouicus Romanus in l. multum ff. de verborum obligationibus. Ioanes de Anania in c. presenti: in principio. extrauagantium de Iudaeis. Felinus in c. multorum, 2a, columna eo titulo. Et alii etiam doctores idem tenent. Idem de Sarracenis, Arabibus et aliis paganis. Neque eorum enim superstitio ab humanis iudicibus christianis punitur: sed deo reseruatur, vt patet ex superioribus.

12

¶ Similiter iudicandum de criminibus comissis ab Ebriis vel furiosis. Quamuis enim occidant blasphement vel atrocia alia comittant, non sunt puniendi dum furor vel ebrietas durat ut in clementina si furiosus. de homicidis. Potest enim furiosus iniuriam pati non tamen facere .l. illud ff. de iniuriis. Horum enim delicta non aliter iudicantur quam si caso fortuito comissa forent.

13

Si tamen homo culpa sua inebriatus est vel in furorem incidit dando operam rei illicitae: tunc rei criminum sunt: ideo Deo rationem reddent. Sanctus Thomas 2a 2ae q. 64, articulo 2o, q. Et 4º. sententiarum distinctio 17, q. 2, articulo 2o. q. 24, 2m.

14

Quoniam quando quis culpa sua inebriatur: culpa ab eo comissa quodammodo est voluntaria: quemadmodum si quis iaculumarcum contorqueret: non respiciendo prius an esset aliquis qui fieriferiri posset, quemadmodum fecit Lamech, qui huiusmodi casu Cain occidit. Eadem ratione qui vxorem alienam concupiscit reus est apud deum: non tamen humano iudicio punitur simile exemplum assignatur in c. si quis insaniens. 15. q. 1. et in c. inebriauerunt. Et in c. sane. His similes sunt qui ex alienis diuites euadere cupiunt, et qui aliena possidentes restitutioni obnoxii sunt.

15

Item qui mala fide possident. Quamuis enim ab humanis iudicibus non puniantur apud deum tamen, rei criminis adrianus sunt. De his quodlibetum scripsit Adrianus Florentinus Romanus pontifex (scilicet) quodlibetum 1m. articulo 2o. vbi quatuor scribit propositiones huic tractatui satis congruentes. De horum numero sunt, etiam delicta carnalia puerorum, qui doli capaces non sunt: non puniuntur a iure ut in c. 1o. de delictis Puerorum. Vnde minor duodecim anis adulterii accusari non potest. Vt in l. minor. ff. ad legem luliam de adulteriis.

16

Peccant tamen mortaliter quo ad Deum si doli capaces sunt. Vt in c. firmissime 15. q. 1. et in c. 1o. de delictis puerorum. Vbi etiam probatur quod si pueri furantur, mentiuntur, vel falsum iurant, quae crimina sunt aduersus legem naturae: rei criminis sunt apud Deum, si doli capaces sunt. Quod in nonullis contigit septimo etatis anno.

17

Iudicio autem humano non puniuntur nisi sunt pubertati proximi. Vt notatur in dicto c. 1o. et in § pupillus. institutionum: de inutilibus stipulationibus, glossa in §. in suma de obligationibus quae ex delicto nascuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22