Table of Contents
Apologia
Caput 29 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Non obstat superioribus quod Deus Sodomae et Gomorrae occidit patres et filios nocentes et innocentes: ac similiter ob peccatum Achoran: foeminae et infantes paruuli igne absumpti fuere Josue 7. et Tribus Benjamin ob vim a quodam eius Tribu illatam vxori leuitae cuiusdam: a caeteris vndecim Tribubus funditus deletus fuit nullo discrimine facto etatis vel sexus.
Neque etiam obstat quod cum prosequimur bellum justum solent ob peccatum principis vel procerum ciuitatis: occidi et diripi insontes et innocentes: qui neque opere neque consilio causam bello prestiterunt vel auxiliati sunt. Quoniam secundum aliquos doctores: cum ciuitas juste damnatur vt diruatur aut detur in predam non tenemur excutere an sint in ea aliqui innoxij et nihil tale meriti: quoniam omnes ciues presumuntur esse hostes reipublicae vel principis bellum justum inferentis.
Et ita milites occidendo vel diripiendo vrbem non peccant neque restituere tenentur: quoniam occidere insontes fit (vt ipsi aiunt) de per accidens non autem deliberato consilio neque directe capitur ciuitas vt illi occidantur.
Primo quoniam exempla veteris testamenti (vt supra declaratum est capº. 15. sunt admiranda: non autem semper sunt imitanda.
¶ Secundo judicia dei sunt inscrutabilia: ideo non ex quod eeus illud fieri jusseri jusserit: nos etiam possumus illud facere. Totius enim orbis homines sunt Dei: ideo ad libitum potest de eis disponere quemadmodum homines de possessione sua et longe melius nimirum rum de propria creatoris.
Hominis autem ad possessionem suam non est justum politicum secundum Philosophum 5 Ethicorum presertim quia homines, quantumuis sint justi morituri tamen sunt et debitores mortis. Ad hebre. 9. "Statutum est hominibus semel mori". Inter homines autem seruanda est justitia politica: id est aequalitas justitiae: ideo judices non habent homines adeo subditos sibi: vt possint illos castigare vel occidere preter jus et fas. Non enim judex homo judicare aliter valet quam lex jubet potissimum naturalis et diuina.
¶ Tertio respondeo quod quantumuis homo innocens et inculpatissimus sit apud homines: apud Deum reus est ratione peccati originis juxta illud Exodi. 34. Nullus apud te per se innocens est, id est, nullus est, qui non sit obligatus per proprium: vel alienum peccatum tibi. Ideo Deus juste occidit vel occidi jubet quem vult et quando vult. Quemadmodum Genesis 22. jussit Abraham sacrificare filium suum Isaac. Et "visitat peccata parentum in filios vsque ad 3m. et 4m. generationem": punitque peccata e contra filiorum super patres vt legimus Exodi. 34.
Ideo numquam vere dici potest Deum occidere vel punire innocentem: vel in hac vita vel in futura. De principe autem, qui delicta punit comissa in rempublicam, longe aliud est. Nam innoxius delicti nec reipublicae nec principi reus est: ideo neque pater pro filio nec filius pro patre principes penas dare possunt: neque homo pro delicto quod ipsemet non commisit puniri debet.
¶ Quarto respondeo quod cum Deus occultissima cordis cognoscat 1. regum 1016 et vere intelligat quid vnicuique expediat: aliquando rapit hominem quia illi expedit tum mori, ne incidat in peccata juxta id quod legimus Sapien. 84: "raptus est ne malitia mutaret intellectum eius: aut ne fictio deciperet animam illius". "Placita enim erat deo anima eius: propterea properauit adeducere eum de medio iniquitatum". Et huiusmodi forsan erant infantes Sodomae Dathami que et Abironi et pueri Chananaeorum quos deus occidi jussit. forsam enim si ad adultam etatem peruenirent impietatem paternam imittarentur.
Solent enim filij parentum referre vitia: prout dicitur Sapientiae 12: "Iniqua est natio illorum et naturalis malitia: et quoniam non poterat imittarimutari cogitatio cordis illorum in perpetuum". "Semen enim erat maledictum ab initio", et ibi loquitur ad litteram de chananaeis. Aliquando etiam hoc facit dominus vt mitiores penas patiantur occisi ante maturam etatem: quemadmodum Sodomorum et Chananaeorum filij qui jam judicium rationis attigerant. Existimarei enim debetmus dominsum misericordia vti etiam in infideles quibus primis statim annis vitam surripit: cum vitam vicando nequiores parentibus poterant euadere: ac post mortem passuri essent penas acerbiores.
Quidquid ergo dominus facit circa hominum statum etiam cum intempestiua morte rectissimum judicari oportet: quoniam vel ad meliorem vel saltem ad minus maludm illud ordinat et disponit. Quia vero horum causas ignoramus: nobis videtur cum aliquibus aliter quam fit esset agendum. Hanc ignorationem in nobis contueendit Boethius. de consola. lib. 4. prosa 5a. "Sed tu (inquit) quamuis causam tantae dispositionis ignores: tamen quoniam bonus mundum rector temperat: recte fieri cuncta ne dubites".
Et quoniam nemo judicum de mundo potestatem habet quatenus vel occidendo vel cruciando homines illos deducat ad statum meliorem: quin ad deteriorem quia de esse ad non esse: immo si tales in peccato mortali mors apprehenderit: ad infelicissimum omnium et eternum deijciunt: idcirco nulli puro homini aliquem punire corporaliter (scilicet) morte aut pena corporis afflictiua: pro alieno peccato absque mortali offensa grauissima licet.
Homo ergo occidens innocentem vel puniens illum corporaliter ob peccatum alienum impie facit et grande peccatum comittit: non enim possumus suspicari judicem occidere innocentem, vt illi melius sit. Quid enim melius vita: qua dominum nostris sceleribus iratum: lacrimis ac precibus reconciliare possumus?
Hinc judicibus humanis apposita est lex nullo modo transgredienda: Insontem et justum "non occides et illa non occidentur patres pro filijs" et caetera. Sic Augustinus .q. 8. super josue inquit "homini preceptum currere non occidetur filius pro patre Deut. 24. Sed longe secretio re justitia judicat Deus qui potens est etiam post mortem (quod homo non potest) liberare vel perdere". Haec Augustinus.
Et S. Thomas 2a 2ae. q. 108. arº. vltiº. per totum precipue ad 3m. argum. inquit: "occulta vero dei judicia quibus temporaliter aliquos punit absque culpa: non potest humanum judicium immittari: quia homo non potest comprehendere horum judiciorum rationes: vt sciat quid expediat vnicuique: et ideo numquam secundum humanum judicium aliquis debet puniri sine culpa poena flagelli vt occidatur vel mutiletur vel verberetur" haec S. Thomas.
Idem docet Innocentius in capº graue. de senten. excommunicationis. Et sic intelligenda sunt loca quae adducit Gratianus in capº. ecclesia et in capº. Turbatur. 1. q. 4. et 24. q. 3. in suma. Et glosa. in suma ibi: et 1. q. 4. in suma. vbi tractatur: an deus puniat hominem pro peccato alterius hominis. His consonat quod S. Thomas adducit 2a 2ae. q. 64: arº. 6. ad 1m: 12. q. 100. arº. 8, ad 3m. Ex his liquet quantum ponderis habeant ea quae jureconsulti docent in l. aut facta ff. de penis. Et in c. dilectus filius. cl. 2º. de symonia. disserentes contra Innocen. in d. c. Graue.
Vniuersitatem cum nocentibus deleri posse: ex eo quod deus vt legimus in veteri testamento aliquando jusserit funditus dirui ciuitates omnesque pueros et foeminas promiscue occidi. Adducunt etiam Troiam fuisse deletam: quasi exemplum militare a paganis profectum: viros christianos mouere debeat. His enim respondetur judicia Dei vbique recta esse atque sancta: hominum autem judicia: semper justa vel bona non existere: nisi rationi naturali jurique diuino et aequitati congruere noscantur.
Neque enim propterea quod principes aut imperatores leges aliquas edant vel ediderint quibus innocentes pro culpis alienis pena flagelli et corporaliter puniatur statuerint: ideo necesse est non continere iniquitatem cum multae non justae reperiantur. Et voluntas Principis recipitur pro lege aliquando ut insti. de jure naturali. § sed et quod princi.
Quae tamen est valde variabilis. Et secundum philosophum 3. Poli. Voluntas humana est valde malus canon. Presertim quia error principis facit ius secundum leges humanas ut ff. de suppel. lega. l. 3. in fine. Propterea imittandum non est quod legimus in l. si quis. cum militibus. Cod. doctores, l. julia. Maiesta. vbi inquit: "filij vero eius scilicet comittentis crimen lesae maiestatis quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus (paterno enim deberent perire suplicio) in quibus hoc est hereditarij criminis exempla metuuntur": haec lex reuera injusta est: quantum ad illam partem "paterno deberent perire supplicio".
Jureconsultorum igitur verba attente perpendenda distinguenda et intelligenda sunt: quod si innocentes pro culpis alienis sunt puniendi: hoc fieri debet pena damni non sensus vt filius infamis ob crimen patris reddatur ratione laesae maiestatis diuinae vel humanae priueturque amissione bonorum: et incapacitate ad dignitates.
On this page