Table of Contents
Apologia
Caput 30 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Ad argumentum (scilicet) quod damnata justo bello ciuitate: omnes eius incolae presumuntur hostes / falsum est. Non enim presumptio juris operari debet in his quae sunt impossibilia. Quis enim presumat infantes viribus et consilio infirmos omnique malitia vacantes reos esse? Quis trepidantes foeminas bello dedisse causam suspicetur: nisi constet facultatibus collatis bellum aluisse quod rarissime continget? Itaque hos esse innocentes est naturalis demonstratio. Ergo presumptio diuersa hoc casu nihil operatur. Vt in c. Veritate 8. distin.
Rursus foeminas et pueros innocentes esse ac sic penam non mereri: probatur per leg. diui. Deut. 20. Vbi dominus precipit Hebraeis, vt cum aliquam ciuitatem opugnarent ob justam aliquam causam puta injuriam sibi illatam: parcerent foeminis et infantibus: bellica vero vi vterentur aduersus viros; quod Deus non precepisset nisi manifestum esset saltem pro maiori parte tale genus personarum hostes non esse sed innocentes. Ergo hi innocentes sunt diuino testimonio.
Secundo probatur ex Innocentio in d. c. Dilectus. et in d. c. Graue. et ex doctoribus vtrobique: qui veluti manifestum supponunt in quolibet populo: esse plurimos innocentes. Deinde si forte bellum geritur inter christianos in qualibet ciuitate: sunt sacerdotes monachi et monachae et alij plures diuino cultui dedicati. Sunt agricolae: operarij, exteri mercatores: peregrini quos lex judicat esse innocentes: adeo vt ab omni vi bellica sint immunes ex ecclesiae decreto ut in c. ennouamus. de tregua et pace: adeo vt si a militibus spolientur: milites tenentur ad restitutionem et peccant mortaliter.
Cum ergo in quacumque ciuitate plurimi sint innocentes: falsum est quod damnata ciuitate omnes qui intus sunt presumuntur hostes et ex consequenti milites abstinere debent ab inferenda vi personis quae prese ferunt esse innocentes: quod exercitus maiores duces exacte ac seuere admonere debent: nisi vellent participes fieri eiusdem peccati et damni.
Meminisse tamen oportet illam confusam doctorum sententiam quod damnata ciuitate vt diripiatur bello, scilicet, justo: milites non tenentur excutere quinam sint nocentes: qui vero innocentes: quia vt dicunt tunc de per accidens (id est) preter intentionem est occidere innocentes: veram esse quando si omitteretur aliqua circunstantia vel actu victoria illius justi belli haberi non posset: vel hostes non subigerentur. Et tamen accidit in illo acctu vel circunstantia inueniri innocentes.
Quod si talis actus vel circunstantia necessaria non est sed excusari potest proculdubio rei sunt mortis et aliorum nocumentorum talium innocentium. Huius circunstantiae sit exemplum, finge exercitum justumo bellumo prosequentem irruere mpere vrbem damnatam principis decreto, vt diripiatur: discurrunt milites per fora, et regiones vrbis: occidendo omnes obuios, certe tunc si occidant mercatorem vel peregrinum non peccant.
Non enim tenentur eo tempore excutere situ ne ciuitatis incola qui occurit an exterus: ne dum haec agit: victoria in periculum agit veniat: et victores commutata fortuna remaneant victi. Et ideo de per accidens tunc occiduntur innocentes non de per se.
Hoc tamen intelligendum est nisi obuij manifeste sint ex illis quibus tamquam innocentibus parcendum est: puta si sit puer / mulier vel senex / vel homo inermis / vel sacerdotali seu monachali cultu venerabilis. Hos enim si milites occidant, peccant mortaliter. Iam enim illis non de per accidens vim inferunt sed de per se et ex principali intentu.
Et quod teneantur presumere per eiusmodi probabilia signa tales fore innocentes et sic ab inferendo illis mala abstinere patet: quia nocumenta quae inferuntur in bello: non sunt tam parui momenti: quod in dubio vel de facili et passim absque timore deum et proximum offendendi: possint inferri. Tenentur ergo bellatores christiani: quos talibus signis viderint apparere innocentes potius presumere quam noxios etiam in conflictu.
¶ Sit aliud exemplum: receperunt sese in arcem aliquam foeminae / pueri senes / et alij innocentes. Certe si ad prosperum totius belli exitium non est maxime necessarium arcem illam oppugnari: peccatum grauissimum esset arcem vel flammis vel cuniculis diruere cum magna vt necesse est innoxiorum clade. Esset enim hoc de per se occidere innocentes. Si autem necessarium sit accidentaliter et preter intentionem occiderentur.
Quod probatur quoniam bellum numquam est licitum nisi cum est necessarium: ita quod nullo modo possit excusari. Est enim pestis et atrox humani generis calamitas ut in c. s. quos. 23. q. 4. et in c. ad apostolice de re judi. libro 6. et inc. Pisanis. de restitu. spolia.
Bellum enim opus est dese impium et de tertio genere actuum capº. 2928b supra, nisi ex circunstantia, scilicet, et necessitate justum reddatur autore Augustino in c. noli. 23. q. 1. Bellum inquit "debet esse necessitatis: vt liberet Deus a necessitate et conseruet in pace" haec ille.
Rursus Nicolaus papa in c. si nulla 23. q. 8. inquit:si nulla viget necessitas: non solum quadragessimali tempore: sed etiam omni tempore est a prelijs abstinendum. Si autem ineuitabilis vrget importunitas nec quadragesimali tempore pro defensione tam sua quam patriae seu legum paternarum, est bellorum proculdubio preparationi parcendum et caetera. haec ille. His consonant verba diuina "si fieri potest quod ex vobis est: cum omnibus bominibus pacem habentes". ad Roma. 12.
Item Cicero officiorum lib. 1º. nunquam probat bellum nisi vrgeat ineuitabilis necessitas: ita quod nullo modo euitari possit. Ergo si arx innoxijs hominibus referta possit non dirui citra magnum totius belli victoriae periculum: certe princeps eam opugnans, et cruenta irruptione diruens reus est apud sumum Judicem quod occidit de per se innocentes. Deficit enim circunstantia qua bellum justum redditur (scilicet) necessitas. Ideo omnium malorum quae ibi acciderint rationem reddent Deo: et tenebuntur ipse atque milites ad restitutionem.
Confirmatur haec veritas ex verbis S. Thomae qui exponens illa verba apostoli "non possumus aliquid contra veritatem" 2 ad Corinth. 13. inquit quod si puniret apostolus innocentes: faceret contra veritatem et justitiam. Facere autem contra justitiam est peccatum mortale autore diuo Thoma. 2a 2ae. q. 59. arº. 4. et aliquid in huiusmodi actibus rapientes peccant mortaliter et tenentur ad restitutionem.
Non ergo occidendi sunt pauci et multo minus plures innocentes: vt puniantur pauci nocentes. Non enim sunt facienda mala vt inde veniant bona. Ad Romanos 3º. Neque enim haec mala vult deus: tali lucro compensari secundum Augustinum super psalmo. 146. et legitur. 33. q. 5. c. 1. "Non enim (inquit) vult deus tale damnum tali lucro compensari: nimirum periculosissime admittitur haec compensatio" et in alia parte 14. dist. c. quod ait.
Et ibi est glossa notabilis et concordat S. Tho. 2a 2ae. q. 26. arº. 4. in corpore. et 2m. et q. 43. arº. 7, ad 5um vbi inquit quod nemini licet peccare venialiter vt alius non peccet mortaliter. Quod etiam asserit Augustinus in c. faciat homo 22. q. 2. his verbis: "faciat homo etiam pro temporali salute hominum: quod potest: cum autem ad hoc ventum fuerit vt tali saluti nisi peccando consulere non possit: jam se existimet non habere quid faciat".
Et c. sequenti et c. nequis arbitretur. et c. Primum. et extra de vsuris. c. super eo. et extra ne cleri. vel monachi. c. magnopere. Immo vero inquit S. Tho. quod homo potius debet eligere mortem et cruciatum attrocem quam peccare vel venialiter, ita 2a 2ae: q. 110. arº. 3. ad 3um. et in alijs locis.
Hinc oritur regula quod quando malum et bonum sunt ita conjuncta vt ex bono quod volo facere: necessario debeat oriri malum vel fere semper oriatur malum, si malum maius est quam bonum quod volo facere: semper bonum est omittendum ne inde malum oriatur. Ratio est quoniam si quis maximis virtutibus preditus: minimi cuiusdam peccati mortalis reus sit: damnabitur in eternum.
Hanc autem regulam S. Thomas et Augustinus intelligunt: etiam quando inde oritur peccatum veniale. Item haec regula non solum est intelligenda in nobis ipsis: verum etiam quando alicui beneficium facere volumus: curando ne illi veniat malum: circumspicere enim debemus an ex eo bono quod illi facere volumus oriatur maius malum quam illud quod euitare volumus.
On this page