Table of Contents
Apologia
Caput 31 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Vt autem principes et gubernatores reipublicae accuratius huiusmodi causas expendant: Probabo etiam alijs argumentis non licere occidere vel damnum inferre pluribus immo nec paucis innocentibus: vt pauci innocentes a morte liberentur: et quod princeps vel gubernator aliud faciens vel permittens, peccat mortaliter et ad restitutionem tenetur. Quod probatur primo de peccato quoniam in tali casu est per se occidere innocentem. Ergo est peccatum mortale: hic autem occiduntur vel damno afficiuntur plures nihil tale meriti vt apparet ex dictis. Ergo peccat mortaliter talis princeps.
Secundo quoniam hoc opus est impium et ingratum oculis dei: haud aliter quam sacrificium Cayn aut votum Gepte qui filiam suam immolauit Judic. 11. quem Augustinus saeue et crudeliter foecisse affirmat. Simile fecit Agamemnon qui Ephigeniam filiam Dianae ex voto immolauit, cuius factum refert et reprehendit Tullius officiorum lib. 3.
Tertio tale opus iniquum et indiscretum est quod offertur Deo carens debitis circunstantijs loco tempore et rebus quae Deo gratae non sunt. Neque enim gaudet Deus dolore innocentium et innoxiorum: quos occidere maius peccatum est quam quod committunt pagani immolando innocentes. Hi enim ignorantia probabili (ut infra dicam) triginta vel centum aut mille quotanis immolant: illi vero scilicet milites: hac de causa belligerantes vno die trucidant decem millia innocentium magna cum animaerum suaerum jactura. Cum enim Christi doctrina sint instituti: ignorare non debent innocentibus parcendum esse: vnde non diuidunt recte sicut supra dixit Augustinus de Cayn. Ideo grauissimi criminis rei sunt coram Deo aeterna damnatione digni.
¶ Quod vero attinet ad restitutionem communis doctorisum sententia est: quod preda rapta ab innocentibus qui belli culpam nullam habent: est necessario restituenda. Rationem reddit S. Thomas 2a 2ae q. 40. arº. 1º. scilicet quod bellum licitum est ex culpa eorum quibus infertur. Innocentes autem et inculpati homines nihil tale meruerunt. Ergo quo ad eos bellum licitum non fuit. Quod autem bello injusto rapitur restitui necessario debet.
De hoc etiam disserit S. Thom. 2a 2ae. q. 66. arº. 8 in corpore et ad 1m. et probatur in c. sicut in 3. de jure eius, et ex doctoribus ibi: et nominatim loquendo de innocentibus quibus non de per accidens damnum fit, vt in exemplo superius posito: docet Raymundus in sua suma, titulo de bello §. 17. et §. 19. his verbis: "subditos qui nolunt suo domino in bello illicito impendere consilium et auxilium vel fauorem: credo nullatenus esse spoliandos: vel in aliquo modo puniendos. Pena enim suos debet tenere autores: nec est vlterius protrabenda quam delictum sit in excedente repertum est" extrauagantes de his quae fiunt par. cap. c. quaesiuit. et. 1. q. 4, c. 1.
Docet etiam Vlricus discipulusAlberti magni in suma sua lib. 6. tractatu .3º. c. 7º. et addit in c. 9. "Tertia conditio, quod subditi non sunt ledendi etiam si dominus in bello injusto violenter rebus eorum ablatis vtitur in subsidium belli sui". haec ille. Docet etiam Hostien. in suma titulo de peniten. et remisio. § quibus et qualiter et a quibus versi. c. quid de rapina. Habetur etiam in suma confessorum lib. 2º. titulo 5º. quaestio. 44. Idem probat Astensanus in suma 1ª. par. lib. 1º. titulo 32. ar. 6. et lib. 2º. titulo 64. arº. 7.
Hoc etiam probat suma siluestrina bello 1º. §. 10. 3. particula, his verbis: "habens justum bellum vel se in illo reperiens si spoliauit clericos / religiosos / vel conuersos velperegrinos quamuis essent cum hostibus: restituere tenentur, et mortaliter peccantt. Tales rapinam comittunt si spoliant rusticos aut viatores aut existentes in agricultura: et animalia quibus arant et semina portant. Immo subditi domini injuste bellantis non prestantes consilium auxilium vel fauorem directe vel indirecte non sunt spoliandi vel in aliquo puniendi: sed tenentur restituere ne pena excedat autores. A fortiori autem restituere tenetur damnificans innocentes non subditos hostis: nisi hoc faciat preter suam intentionem: puta si non valens capere ciuitatem dat eam ad sacum, vel incendit: non aliter potens punire multos nocentes". haec ille.
His verbis siluestri probatur: innocentes non esse vexandos vel damnificandos: nisi cum aliter fieri non potest juxta dicta in c. precedenti: et quod vt puniantur pauci nocentes: non sunt ledendi plurimi innocentes: et quod aliter faciens peccat mortaliter, et tenetur ad restitutionem, et censentur homicidae illorum innocentium. Idem docet frater joanes Tabiensis in sua suma quae Tabiana appellatur in verbo bellum .§. 8. Et doctissimus pater Franciscus Victoriensis in 2ª. relectione de Indis.
Ergo cum in eis prouintijs in prouincia ubi immolant innocentes vel carnes humanas comedunt non est eo debellanda vbi infideles comedunt carnes humanas, et immolant innocentes: sint pauci, qui haec crimina comittunt: innumeri autem: qui ab his criminibus immunes sunt immo ne de illis quidem quidquam participant cumque non debeamus exponere periculo plures innocentes ob paucos liberandos etiam innocentes: sequitur ecclesiam non debere tale bellum inferre neque alium principem vel membrum ecclesiae, cum hoc faciant non pretextu defendendi sua regna, quae ab infidelium regnis remota sunt: sed duntaxat pretextu liberandi innocentes: cum reuera infinita innocentium multitudo sub hoc pretextu perimerentur.
On this page