Table of Contents
Apologia
Caput 32 [Bnf 12926 Transcription]
Ratio .3a. quare hoc crimen immolandi innocentes dissimularumndum sitdebeat quando nonnisi bello curari potest: et quando absque damno innocentium liberari non possunt aliqui innocentes, haec est: quando scilicet nocentes discerni non possunt ab innocentibus quod manifestum est contingere in bellis: propter confusionem et inordinationes quibus sunt plena.
Haec probantur ex verbis domini Matthe. 13. dum prohibet euelli zizaniam ne forte simul etiam euellatur triticum. Vis (inquiunt apostoli) sus et colligimus eam? Et ait "non ne forte colligentes zizania euandi ceciseradicetis simul et triticum. Sinite vutramque crescere vsque in messem" et caetera. ne forte volentes cuellere zizaniam euellatis etiam et triticum. Triticum innocentes et pios significat, vel eos qui ad mentem deo dignam reddire possunt. Ne autem his innocentibus noceatur: prohibet dominus malos eradicari, sed in diem judicij eorum punitionem difertri his verbis et hoc non ob aliud nisi ne pij vel innocentes pereant cum impijs et nocentibus.
Vnde sic dominus exponit. "Qui seminat bonum semenm, hi sunt filij regni: zizania autem filij nequam. Inimicus autem qui seminabituit ea, est diabolus. Messis vero, consumatio seculi est. Messores autem angeli sunt". "Mittet ergo filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem. Et mittent eos in caminum ignis". Ergo non vult christus sed prohibet nocentes per homines judicari / puniri aut euelli: quotiens ab innocentibus non possunt discerni et ita sine istorum periculo. Et hic est alius casus quo dominus sibi peccantium judicium reseruauit.
Quod glosa docet exponens illa verba: "domine vis imus? Consulit inquit justitiam dei an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed veritas respondit: non posse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat: et quid bonis conferat eius error: et ideo eos non esse tollendos: ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: boni vel ne bonis ob sit, quibus prosunt". Et infra: "Tunc vero opportune fieri: cum jam non est comutandae vitae tempus et proficiendi alijs: et tunc non ab hominibus sed ab angelis dicit fieri". haec glosa.
Ex quibus manifeste colligitur, quod illi qui in casu proposito nocentes cum jactura et damno innocentium occidunt quos belli procella necessario inuoluet exitio: impie faciunt vsurpantes munus quod sibimet dominus et angelis reseruabituit. Ita docet Chrisostomus super Matthe. c. 1º. homel. 1. non in opere imperfecto "videte (inquit) quam illicitum est vsurpare opus quod a deo non est comissum" et caetera. Et S. Thomas 2a 2ae, q. 108. arº. 1º. ad 1m. vbi dicitur: "quod si aliquis preter ordinem diuinae institutionis vindictam exerceat, vsurpat sibi quod Dei est et deo peccat". haec ille.
Idem asserit Diuus Thomas in diuersis locis de eadem parabola disserens: scilicet: "quod dominus abstinendum mandauit ab erradicatione zizaniorum vt tritico parceret, id est, bonis: quod quidem fit quoniam non possunt occidi mali quin simul occidantur et boni: vel quia latent inter bonos: vel quia habent multos sequaces ita quod sine bonorum periculo interfici non possunt, vt Augustinus dicit contra Perminianum, Vnde dominus docet magis esse sinendum malos viuere: et vltionem seruandam: vsque ad extremum judicium: quam quod boni simul occidantur. Quando vero ex occissione malorum non imminet periculum bonis: sed magis tutela et salus: tunc licite possunt mali occidi". haec ille in forma. 2a 2ae. q. 10, arº. 8º. ad 1m. et q. 11. arº. 3. ad 3m. et q. 64. arº. 2º. ad 1m. et q. 108. arº. 1º. ad 5m. et arº. 3. ad 1m. et 4º. senten. dist. 13. q. 2. arº. 3. ad 3m. et lib. 3. c. 146. in fine contra gen. Et quodlibet. 10. arº. 15. ad 1m.5 ad 2m.
Idem docet super Matthe. exponens illam domini parabolam vbi quattuor causas reddit huius precepti, scilicet malos non cuellendos ne periclitentur pij. Primo propter bonorum patientiam exercendam. Secundo quoniam qui mali sunt forsan ex zizania conuertentur in triticum: et impiam vitam detestantes conuertentur ad dominum: et ex lupis agni efficientur quemadmodum vidimus in Paulo. Has duas rationes reddidit etiam glossa. Tertio quoniam plures videntur impij et tamen impietate vacat animus. Quarto quoniam si impius aliquis prepotens sit: non potest puniri absque perturbatione diuinarum et humanarum rerum omnium.
Huius sanctissimae doctrinae exemplum prestitit Diuus Ambrosius, qui in Theodosium caesarem alioquin pium acerrime inuectus est quod irato animo, Thesalonicensium populum quaesito colore congregari in forum jussit: et quod judicem a se missum occidissent promiscue nocentes et innocentes trucidari jussit, quod legimus historiae ecclesiasticae lib. 11º. c. 1813. latius lib. 9. c. 30. in "tripartita Thesalonica ciuitas (inquit) est grandis et populosa in qua dum fuisset seditio quidam Judicum lapidati sunt atque trucidati. Hinc indignatus Theodosius iracundiae non refrenauit infirmitatem: sed jussit injustos gladios super omnes euaginari, et vna cum nocentibus innocentes interimi, septem millia etiam hominum sic fertur occisi sunt" et caetera. haec illa.
In casu autem nostro non septem millia sed septuaginta millia: immo septem hominum centum miriades, necessarium est occidere: inter quos fortassis fere omnes coram deo innocentissimi sunt saltem eorum criminum quorum ratione existimamus bellum esse justum (scilicet) immolandi infantes et comedendi humanas carnes. Rursus hec veritas ex jureconsultorum decretis probatur. Legimus enim in .l. absentem, .ff de penis vbi dicit Statius "Statius Satius. 1º. melius (aliqui dicunt sanctius) est impunitum reliqui facinus nocentis: quam innocentem damnari".
Vbi dicit Bartholus quod si liquet judici quem non comisisse delictum vel eum non comisisse delictum vel eum non esse culpabilem: judex non potest condemnare eum etiam ex vera sua confessione ut l. inde Neratius in fi. et .l. sequen. ff. ad l. aquil. Et hoc est quod dicitur "judicem debere querere defensionem rei" ut .ff. de quaestio. l. 19. in fi. et l. si non defendatur .ff. de poenis. Idem intelligitur quando de culpa dubitatur.
Sic etiam inquit Chrisostomus super Mattheum .c. 1º, homel. 1a. in opere imperfecto. "In re (ait) incerta melius est vt meretrix constituta euadat: quam vt innocens moriatur. Justius enim est injustum juste euadere: quam justum injuste perire. Quia etsi reus semel euaserit iterum potest perire: innocens autem si semel perierit: jam non potest reuocari" haec Chrisostomus.
Ex his verbis chrisostomi vides nostram sententiam esse verissimam peccatumque esse eterna morte dignum: affligere et occidere innocentes vt nocentes puniantur quod contra justitiam est. Item sumo pere cauendum est ne pretextu nocentis innocens puniatur, ut in l. 2. in fi. c. de his qui latro occul. Ubi dicit Baldus: quod nec innocentes debent capi nec grauari in sumptibus nec in aliquo alio. Allegat l. .1. §. tribuni eo titulo. Idem ait quod qui facit aliquem capi qui postea apparet innocens, debet postea puniri ad similitudinem suppliciij: et sic inquit: "per hoc fuit decapitatus quidam Perusij quod nota". Haec Baldus.
Facit etiam quia non debet alteri per alterum iniqua conditio afferri. ff. de regul. jur. l. nemo debet. Et pena suos solum debet tenere autores .l. sanctimus C. de penis. l. si pena. ff. eo titulo .l. ab maritorum C. ne vxor pro marito, et c. illud .11. q. 3. et c. Romana. de sen. excommunicationis. lib. 6. et c. Placuit, et c. crimen, et c. nullius. et c. judaei. 1. q. 4. et c. peruenit. de his quae fi. Amaso par. cap.
¶ Idem probat ex decretis canonicis in c. denique .14. q. 5. vbi inquit Ambrosius: "denique si non potest subueniri alteri nisi alter ledatur: commodius est nevtrum juuari quam grauari alterum", et caetera. Vbi dicit Archidiachonus. et in .c. ipsa pietas. 23. q. 4. quod nemo debet alteri impendere auxilium ex quo directe et necessario sequatur alterius nocumentum: et merito quia nulli est consulendum cum alterius jactura vel injuria vt in c. primum ibi "non est mentiendum tertio genere" et caetera 22. q. 2. et 11. q. 3. si quis vero. Et in regula locuplectari non debet aliquis cum alterius et caetera. Et .l. jure nature. ff. de regu. jur. vbi dicit textus "jure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et injuria: fieri locuplectiorem".
On this page