Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 33

1

CAPut 33m

2

Cum igitur per bellorum strepitus innocentes a suis oppressoribus discerni non possint, cum tamen sit notorium esse innumeros. Tum ob immensam mortalium multitudinem: tum ob bellicum furorem, ac seditiosum tumultum quo filius patrem non reueretur, nec miseretur filio pater: vt interim omittamus predae cupiditatem aut inpudentem ac crudelem inuadentium licentiam ad malum perpetrandum. Tum demum turbationem ac tremorem inuasorum sint: quoque multi qui mali videntur et mali non sunt: et in re dubia ut dixit Chrisostomus Iustius est iniustos Iuste euadere quam Iustos vel innocentes inquantum huiusmodi iniuste perire: unde secundum eum primum secundum iustitiam est injustum autem secundum. Similiter sanctius sit impunitum relinqui facinus nocentis quam innocentem damnari. Rursus nec debeamus subuenire alteri cum iniuria vel laesione alterius etc. Quibus quidem rationibus leges humanae canonicae atque ciuiles conformari d videantur prohibitioni christi sequitur lege naturali et diuina et etiam humanis legibus fore prohibitum: quod in casu quo alio remedio nisi per bellum eiusmodi Innocentium incommodis nequit obuiam iri teneamur precepto naturali humano et diuino tolerare ac dissimulare illa: ne in aeternum pereant crudeliter infiniti: qui blande et moderatis rationibus pertracti ad Iugum Christi forsan consequentur salutem ex zizaniorum corruptione in salubre triticum. Quae omnia comprehendit Chrisostomus super mattheum homilia 47 ubi etiam hereticos asserit non esse occidendos his verbis dominus autem prohibet ne forte simul cum zizaniis herbam etiam tritici euellant quod dicebat: ut bella et effusionem sanguinis prohiberet. Nam si trucidarentur mali absque foedere pacis atque inducis bellum orbi inferretur. Duabus igitur rationibus prohibuit. Altera quia frumentis parum nocerent: altera quia nisi sanarentur extrema supplicia non euaderent. Quare etsi puniri eos vultis et frumentis nequaquam officere opportunitas temporis congrua expectanda vobis est. Quid autem quod erradicabitis simul cum ipsis etiam frumenta? Certe aut quia si arma capietis (inquit) necesse est cum hereticos trucidatis multos sanctorum simul interimere aut qui ab ipsis zizaniis multa commutata in frumenti conditionem seipsam conuerterent. Si ergo preuenientes euellitis ea frumenta deperibunt quae a commutatis zizaniis prouenirent. Haec omnia Chrysostomus in forma. Vides ergo diuina et humana decreta rationemque ipsam naturalem hanc aequitatis ac moderationis christianae plenam sententiam tueri. Ergo agnoscamus indos ex huiusmodi per similitudinem causis bello impeti esse iniquum et impium.

3

Potest addi 4a ratio ad probationem huiusmodi per similitudinem punitionis delictorum. Punire namque delicta non est actus iustitiae nisi quatenus delinquens punitione ad meliorem mentem reddit vel reipublicae pax et quies restituitur. Etenim si punitio criminis vel remedium quod assumitur ad impediendum delicta maiora crimina vel qualitate vel numero pariat vel tota respublica destruitur: vitium est delicta punire non virtus nec actus iustitiae. Probatur hoc ex Augustino (in 2a epistola ad macedonium et legitur in c. Prodest, 23, q. 5, ubi inquit siue plectendo siue ignoscendo hoc solum bene agitur ut vita hominum corrigatur. haec ille. Nec enim in hac vita pena irrogatur, ut sit poena neque enim hic est locus plenae retributionis. ideo poena in hac vita in medicinam imponitur: non in poenam.

4

Iterum probatur quoniam punitio vel impedimentum delictorum assumitur etiam sicut quoddam medicamentum siue morbi medicina. Medicamentum autem si augeat morbum corporis venenum est, potius quam medicamentum. Quid enim si ut sanes pedem noceas oculis? An esset optimus medicus, qui ut medeatur digito secat manum? Medicina leuioribus partibus nonumquam nocet ut precipuis sanitatem adferat sed non econtra. Sic si punitio delicti vel impedimentum delictorum delicta auget vel directe vel per occasionem: crimen esset delicta punire vel impedire velle: et omni virtuti aduersaretur. Quod Augustinus asserit libro 2 aduersus epistolam Parmeniani quod legitur in c. non potest, 23, q. 4 reuera (inquit) cum contagio peccandi multitudinem inuaserit diuinae disciplinae seuera misericordia necessaria est. Nam consilia separationis scilicet per mortem vel excommunicationem: et inania sunt et pernitiosa atque sacrilega quia impia et superba sunt: et plus perturbant infirmos bonos quam corrigant animosos malos. haec ille.

5

Ubi satis vituperat Augustinus intempestiuam punitionem vel remedium quod pro sanandis malis assumitur sacrilegam / perniciosam / impiam et superbam appellans: ex qua maiora mala quam vitare intenditur nascuntur. Rursus idem Augustinus in epistola ad Macedonium supra citata et legitur in eadem causa et quaestione in decretis: verum inquit qui in huiusmodi causis ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius hominis periculum, sed populorum strages iacent detrahendum est aliquid seueritati ut maioribus malis sanandis charitas sincera subueniat etc haec Augustinus.

6

Cuius verba sunt notanda quoniam loquitur de subditis ecclesiae qui ab ea puniri possunt. Punitio ergo facienda non est aut remedium apponere contendendum: quando ad punitionem vel remedium ipsius delicti: multi essent occidendi. De iure autem multi dicuntur plusquam quadraginta ut in c. latores de clerico excommunicato vel deposito ministrante Et de testibus, c. cum causam. et c. significauerunt. et ibi notant glossa et doctores inspiciendum esse materiam de qua agitur ut iudicemus qui nam sint multi vel pauci. Quid autem si non quadraginta vel quinquaginta homines sed innumera hominum millia periclitentur inter quos fere omnes innocentes sunt et liberi a criminibus supra relatis? An non tunc bellica talis prohibitio impia esset? Tertio probatur idem quoniam delictorum punitio seu per vim prohibitio etiam de iure ciuili remittitur ratione multitudinis ut in dicto c. latores et in c. 2 de temporibus ordinationum et 1, q. 7, c. quotiens columine 2o ubi dicitur quotiens a populis aut a turba peccatur (quia in omnes propter multitudinem vindicari non potest inultum solet transire. Et 9, q. 1, c. ordinationes et 10 distinctio, c. ut constituerentur et 44 distinctio, c. denique comensationes et 4 distinctio, c. denique et ibi late glossae et doctores. Hinc natus est versiculus ille: ob populum multum: crimen pertransit inultum Quod si multitudini delinquenti parcitur: multo magis parcetur in casu nostro. multa hominum millia numquam deliquerunt, vel poenam meruerunt: qui necessario peribunt et inuoluentur exitio simul cum paucis nocentibus. His conuenit quod scribit Chrisostomus Super Mattheum. c. 1 homelia 1 Quicquid a multis peccatur plerunque manet inuindicabile. haec ille.

7

Sic etiam eadem ratione puniri aut velle impedire non debet delictum eius qui prepotens est, et plurimos habet defensores ita quod eius crimen impossibile est puniri aut impediri absque morte plurimorum qui in unum coacti illum tuebuntur, puta, si sit princeps. Ita docet Diuus Augustinus libro 2o contra epistolam Parmeniani: non potest esse salubris a multis correctio nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos occupauerit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus etc 23, q. 4, c. non potest. Item in eodem libro cum cuiusquam crimen est notum et omnibus execrabile appareat ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat seueritas disciplinae. ergo ubi tales defensores fuerint debet dormire seueritas disciplinae: Et paulo superius ait Augustinus: fiat hoc ubi periculum schismatis non est etc. Ea causa et quaestione c. cum quis. Hinc fit ut peccatum principis puniatur castigando populum vel regnum eius qui numquam peccauit. castigando (inquam) poena damni ut supra tetigimus. Et patet in c. non est nobis. de sponsalibus.

8

In summa haec est comunis sententia tam theologorum quam iure consultorum quod poena non est imponenda vel facienda correctio: siue aliquod bonum opus de se: cum timetur seditionem vel scandalum aliquod magnum exoriturum. Scandalum autem omissa magistrali deffinitione dicitur cum subito exoritur tumultus: seditio vel bellum inter aliquos autore dominico in c. licet 45 distinctio Et in c. 1, de officio legati libro 6. Et Cardinalis post Paulum in clementinas 1, 2 columna, de officio ordinari dicitur etiam scandalum quicquid pium opus impedit Iuxta illud Matthei 16 ubi Christus Petro conanti illum reuocare a morte dixit scandalum mihi es. Omnia igitur opera pia preter ea quae ad salutem sunt necessaria veluti baptismus et similia non est peccatum omittere si exinde scandalum speretur. Immo non omittere pro loco et tempore esset peccatum. Et adeo hoc verum est quod omnes penae a papa impositae etiam excommunicatio vel quaelibet alia maior poena spiritualis dissimulari potest: et teneremur iure diuino: si ex obseruatione papalis precepti cuius transgressoribus imponitur excommunicatio: oriri potest u seditio vel tumultus vel bellum vel alia attrocia mala. Ita docet Innocentius in c. inquisitione. de sententia excommunicationis. doctores in c. si quando de rescriptis. Omnibus latius Felinus ibi. Et generaliter ad euitandum scandalum licitum est omnia iura transgredi autore Philipo Probo in additionibus ad glosam Ioanis Monachi in c. licet, columna 3, libro 6. Et ne oriatur scandalum poena generaliter irroganda omitti debet secundum doctores in c. nisi cum pridem, § pro graui scandalo: de renuntiatione. Et in regula qui scandalizauerit. de regulis Iuris; Hostiensis in summa titulo de renuntiatione § cum si renunciatur verbis breuiter tamen ubi inquit: "si vero euitans non peccat mortaliter euitando semper debet scandalum euitari: ut probatur infra. Nisi cum pridem et de noui operis nunciatione. Cum ex iniuncto, § super eo". haec Hostiensis. Admittemus ergo tum versiculum quem citat glosa in dicto c. qui scandalizauerit. Et Hostiensis ubi supra: "Est verum vitae doctrinae iustitiaeque: Primum semper habeo, duo propter scandalum linque. Et tunc recte dicitur illud: Vtilius disciplina omittitur quam ut scandalum nasci permittatur". Huic sententiae accedit Diuus Thomas 2a 2ae q. 43, articulo. 7, ad 1m; et q. 66, articulo 6, ad 2m, et q. 68, articulo 1o in corpore et in aliis partibus ubi inquit quod "poenarum inflictio non est propter se appetenda: sed poenae infliguntur ut medicinae ad cohibendum peccata: et ideo in tantum habent rationem iustitiae: in quantum per eas peccata cohibentur. Si autem per inflictionem poenarum manifestum sit plura et maiora peccata sequi tunc poenarum inflictio non continebitur sub iustitia". haec sanctus Thomas formaliter.

9

Et in tantum hoc verum est quod etiam si occidere tyranum reipublicae pestem sit opus pium, et premio dignum: hoc tamen non habet locum quando ex eius morte seditio vel tumultus ingens mala reipublicae conduplicans orietur. tunc enim iniustum est tyranum occidere: sed gemitus solabitur patientes. Ita etiam docet idem Sanctus Thomas 2a 2ae, q. 42, articulo 2, ad 3m; Et Copiosius libro 1o, c de regimine principum. Sic etiam licet lex iniusta non habeat vim legis (autore Augustino) libro 1o de libero arbitrio: nec obliger in conscientia: tamen ne oriatur scandalum vel seditio, tenentur subditi illam seruare saltem quo ad actus exteriores autore Diuo Thoma 1a 2ae, q. 96, articulo 4o, in corpore. Quod autem maiora immo maxima mala orientur si bello res geratur ad impediundum ne innocentes immolentur et comedantur: iam supra saris manet probatum et reuera bellum esset impiissimum; Quod non piget liquidius ostendere.

10

Ponamus ad notitiam deuenire hyspanorum indos vel alios paganos humanas carnes comedere, vel humanas victimas immolare. Ponamus praeterea hyspanos tam morigeratos et rectos existere quod nihil aliud eos moueat nisi innocentium liberationem et nocentium emendationem. Numquid sine aliqua monitione iustum erit eos inuadere ac punire? Dices non: sed legatos ad illos mittent, qui eos moneant, ut ab his criminibus abstineant. Quaeso te, lector, qua lingua loquentur legati: latina ne an greca, an potius hyspanica vel arabica: ut intelligantur ab indis qui istarum nullam intelligunt? Nisi forte credimus milites a deo sanctos fore ut christus illis prestet donum linguarum ut ab indis intelligantur. Deinde quis terminus assignabitur illis ut resipiscant et a criminibus illis abstineant? Longum enim tempus requiritur, vt intelligant quid sibi dicatur, et qua potestate, quibus rationibus et quare precipiatur illis ut ab immolatione hominum abstineant ita quod fiat euidentia eiusmodi mala legi naturae aduersari. Praeterea intra illum terminum sibi assignandum quem longum esse oportet: certe monitio illos non obligat nec incurrent contumaciam. Neque enim monitio obligat nisi transacto termino. Similiter lex / constitutio aut praceptum non obligat quenquam nisi distincte verba idiomatis quo proponitur intelligantur prout doctores iuristae tractant. Et sufficit citare Felinum qui plura cumulat in rubrica de constitutionibus, columna 4. Et diffusius Gometius super regulis chancelariae in regula de idiomate: pagina 231 cum sequentibus. Subinde quaero dum omne istud tempus indis ut resipiscant designatum transiit: quid agent milites vacabunt ne forsan ieiunii et orationibus: quemadmodum fecerunt quadraginta monachi a beato Gregorio missi ad conuertendum anglos: ut dominus indorum oculos aperire dignetur: ita ut veritatem suscipientes a talibus criminibus abstineant? An potius toto corde ac mente tota exoptabunt adeo illos excaecari, ut ne videant nec audiant: quatenus rapiendi et captiuandi occasionem sibi valde desideratam nanciscantur? Ignorat prorsus militaria ingenia, qui haec vel stulte vel vanissime suspicatur. Immo votis omnibus exoptabunt indos vel monitionem non intelligere vel prorsus reiicere: ut voti compotes in illos ferro flammis, et omnibus extremi belli incommodis grasentur: ut effuso innumerorum hominum sanguine opes sibi parent: superstitesque in seruitutem abducant, contra preceptum domini et regulam charitatis: qua illi rem et vitam pro salute proximorum profundere tenebantur. Equidem etiam si Caesar ipse adesset nequaquam vel biduo a rapinis ac cedibus abstinerent, presertim si res ad famem tendere videretur. Porro compertum habeo plures milites nostros indos ad hyspanica castra venientes gallinis pomis, et omnis generis eduliis onustos ut hyspanis omne officium defferrent et exhiberent: districtis ensibus vulnerasse, redeuntesque in castra narrasse in dos illos occurrisse armatos cuius rei ut fidem facerent ipsimet aliquas sagittas ficte emisisse ab arcubus ac deinde hoc pretextu impetu facto innocentissimos populos et nihil tale cogitantes vel trucidasse vel in seruitutem abduxisse:

11

Praeterea supponamus indos nihil tale pati, et post longum tempus vel breuiter intelligere hyspanorum monita. Quid si illi respondeant sese non occidere innocentes vel ad uescendum eorum carnibus vel ad immolandum: sed tantum eos, qui ex criminibus morti damnabant, vel iusto bello capiebant vel naturaliter moriebantur. Atque ideo sese nulli innocenti facere injuriam: sed potius sibi ipsis dum fecere ritu humanas carnes comedunt. Nonne hoc casu ratio liberandi ab iniusta morte innocentes cessabit? Et ideo nihil est quod christiani illis obijciant. Potest enim dari casus in quo liceat comedere carnes humanas puta propter necessitatem et extremam famem. Tunc enim vel mortuum fame vel morti damnatum comedere licet absque peccato. Comedere enim carnes humanas quod est quidam ferum et bestiale autore Aristotele Ethicorum libro 7 est contra legem naturae ex duabus causis. Primo si occiduntur Innoxii ad vescendum eorum carnibus. Deinde quoniam comedere humanas carnes ferum quidem: immo vero rarae sunt ferae quae cadauera sui generis comedant. Cum tamen humanae carnes comeduntur ex necessitate, et innocentes non occiduntur: sed cadauera mortuorum vel delinquentium tunc certe nihil fit contra legem naturae nec committitur peccatum. Huiusmodi casum narrat Augustinus de ciuitate Dei libro 22 c. 20 "Si enim quispiam confectus fame atque compulsus uescitur cadaueribus hominum: quod malum aliquotiens accidisse et vetus testatur hystoria: et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt". haec ille. Vbi refert hystoriam relatam regum libro 4o c. 6 scilicet quod duae mulieres comederunt in ciuitate Samariae filium unius ex eis, cum ciuitas ab Assiriorum exercitu obsidione premeretur. Peccarunt enim quoniam occidentem innocentem occiderunt si tamen filii ipsi naturaliter morerentur, et illae extremam famem paterentur minime peccarent comedendo carnes filii mortui. Sic hyspani mortui socii epar comederunt. Redeuntes enim ad insulam Cubae hyspani quidam a yucatano nouiter reperto enauibus in montes quosdam nullo victu descenderunt: et cum Biuerus quidam nomine mihi notissimus, fame moreretur: socii ne eandem paterentur fortunam eius epar comederunt. Idem contigit Numantiae hyspaniarum ciuitate celeberrima. Numantini enim a Scipione obsessi cum extrema fame premerentur humana cadauera comederunt quod Gerundensis Episcopus refert Paralipomenon hyspaniae Libro 7 his verbis. Numantini itaque sic obsessi ac fame coacti ad ultimum humanis carnibus uescentes deditionem postremo Scipioni obtulerunt si tolerabilia et humana iuberet. haec ille.

12

Si ergo infideles responderent se huiusmodi homines mortuos scilicet vel de jure occidendos comedere: non autem innocentes trucidare, quando res plene cognosci possent presertim si princeps ipse cuius dictum de iure presumitur esse verum. Quod si bellum illis inferretur ante plenam et certam negotii cognitionem: nonne bellum esset iniustum

13

Deinde supponamus verum esse et sciri propria sponte et solo ex vitio ferali eos uesci cadaueribus hominum vel mortuorum morte naturali vel occissorum propter sua delicta: vel etiam in bello captorum: quod sine dubio est vitium bestialitatis et sic peccatum) quaero an solum hac de causa bellum eis iuste inferri valeat? Certe nec tunc eos bello impetere possumus ex quocumque crimine committant etiam idolatriae, ut supra decem rationibus probauimus. Nullus enim est in orbe iudex vel princeps, qui huiusmodi crimina punire posset: preter eorum principes iudices et reges.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 33