Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 34

1

CAPut 34m

2

Idem deduci oportet de crimine immolandi homines quod apud eos in usu esse dicitur. Non enim ideo bellum est iustum Tum ex superioribus (scilicet) quod difficulter ipsis potest breui significari veritas per legatos anunciata: tum etiam quoniam indi non tenentur fidem adhibere hyspanis etiam si millies illis veritatem inculcent. Cur enim credant genti superbae auarae truculentae / rapaci? Aut cur a maiorum religione tot seculorum consensu comprobata tot prudentium autoritate roborata discedent: monitu gentis cuius verbis miracula fidem non adstruunt nec vitia eleuant?

3

Indi enim idola colentes quamuis apud Deum excusari non possint: apud homines tamen omnino excusati sunt duplici ratione. Primo quoniam probabilem errorem sequuntur autore enim philosopho 1 Thopicorum, illud probabile dicitur quod omnes homines approbant vel maior pars sapientium vel illi quorum sapientia est magis approbata. Rursus 1o Rhetorices c. 20 inquit: Illud necessario esse existimandum bonum vel melius quod omnes vel maior pars prudentium vel illi qui prudentiores existimantur, etiam si sit unus iudicant bonum. Et huiusmodi decreta horum sententiis comprobata moraliter dicuntur certa secundum eundem Philosophum 1 Ethicorum c. 2 quem omnes tam Philosophi quam theologi sequuntur. Cum autem opinio de diis et sacrificiis eis offerendis: et in quibus vel ex quibus rebus sacrificandum sit omnium gentium Indis cognitarum consensu comprobetur: colanturque ab his quos viros sacros, ac diuinos credunt (scilicet) a sacerdotibus: legumque decretis ac principum sanctionibus sit idolorum cultus confirmatus additis, minis ac penis in transgressores. Denique cum idola non clam sed in templis publice ac religiose a vetustissimisusque seculis colantur: certe errare probabiliter manifestissimum est. Neque mirandum est: si statim ad primam nostrorum vocem non expergiscantur.

4

Et signanter etiam errant probabiliter circa consuetudinem immolandi humanas victimas: quoniam omnes fere gentes idem facere solitas testantur vetustae hystoriae tam Ethnicorum quam etiam catholicorum. Sic enim inquit Eusebius de preparatione euangelica libro 4o c. 7: "omnes communiter homines cum dies statutus aduenerit quo sacrificare hominem solebant: aram sanguine hominis spargunt, morem priscis in magnis calamitatibus atque periculis fuisse: ut ciuitatis aut gentis princeps dilectissimum ex liberis ulciscenti demoni: quasi redemptionis premium traderet: et sic traditum mistice iugularet". Et infra: "immolationes hominum postulant scilicet demones: qui multis nonunquam ciuitatibus atque gentibus tamquam communes pestes et fulmina incidentes, non cessarunt attrociter homines uexare quousque sanguine horum placati sunt" Haec ille.

5

Rursus Clemens libro 9 recognitionum ad Iacobum fratrem domini: refert quasdam gentes in india occidentali quae fortassis hae nostrae sunt solere hospites aduenientes immolare Diis suis, ac postea comedere: quod etiam Eusebius scribit in loco supra citato. Preterea lactantius diuinarum institutionum libro 1o c. 21 inquit: Erat (inquit) lex apud Tauras inhumanam et feram gentem uti Dianae hospes immolaretur et id sacrificium multis temporibus celebratum est. Galli esum atque TentantemTeutatem humano cruore placabant. Nec latini quidem: huius immanitatis expertes fuerunt. Siquidem latialis Iupiter etiam nunc sanguine colitur humano. Sed de barbaris non est admirandum quorum religio cum moribus congruit: nostri vero qui semper mansuetudinis et humanitatis gloriam sibi vindicarunt non ne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur? Et paulo infra: apparet tamen antiquum esse hunc immolandorum hominum ritum. hos in honorem Saturni a ponte Miluia proiiciebant in tyberim. De pueris vero innocentibus inquit: nam de infantibus qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iouis: quid dicam non inuenio. Tam barbaros tam immanes fuisse homines ut parricidium id est tetrum atque execrabile humano generi facinus sacrificium vocarent cum teneras atque innocentes animas / quae maxime est etas parentibus dulcior: sine ullo respectu pietatis extinguerent etc. et infra: cartaginenses Saturno humanas hostias solitos immolare: et cum victi essent ab Aglathocle rege Syculorum iratum sibi deum paucacauisse: itaque ut diligentius piaculum soluerent ducentos nobilium filios immolasse etc.

6

Rursus Plutarchus in problematibus pagina 465 scribit Romanos / barbaros quosdam homines Diis immolantes non castigasse: quoniam consuetudine ac lege fecisse cognouerunt. Refert tamen Plutarchus Romanos aliquando idem fecisse. Eius verba hic subiiciam: quid est quod quoniam Romani barbaros quosdam Diis immortalibus hominem immolasse accepissent magistratus eorum accersendos ac puniendos putauerunt: quos postea cum id consuetudine quadam ac lege foecisse accepissent eos dimiserunt alias id facere prohibuerunt: cum ipsi non multis annis ante: duos viros et duas mulieres in foro Boario obruerunt. Non enim videtur conuenire ipsos haec facere: et barbaros qui talia comississent reprehendere. An Diis immortalibus hominem impium ducebatur: demonibus autem necessarium? An qui more et lege id agerent peccare arbitrabantur: se vero libris Sybilinis iussos eodem teneri scelere non putabant etc. haec Plutarchus.

7

Deinde Herodotus hystoriographus grecus libro 4 pagina 299 narrat Scytas unum ex centum quibusque captis in bello diis suis immolare solitos. Ac deinde scribit populos Scitho Tauros qui sunt in Germania offerre Ephigeniae Agamemnonis filiae omnes naufragium passos et in litus eiectos atque item hospites. Idem scribit Solinus in Polihistoria. c. 20 et Pomponius Mela libro 2 c. 1. Deinde Diodorus Siculus libro 6 folio 190. scribit Galatas Diis immolare captos vel ex delictis damnatos. Hispani nostri qui miserae indorum genti hominum immolationes exprobrant Marti captiuos et equos immolabant quod memoriae prodit Strabo tertio de situ orbis. Aliquos inquit Durio vicinos amni Spartano ritu degere tradunt. Et parum infra: Sacrificiis dediti ex intestinis quoque horum maxime captiuorum diuinationem captant. Abscissas captiuorum dextras diis offerunt. Hirco maxime uescuntur quem et marti immolant sicut et captiuos et equos etc. haec Strabo. Ac de aliis pluribus gentibus similia narrant in libris sequentibus. Et plurima memoriae prodidit Polidorus Virgilius de rerum inuentoribus libro 5 c. 8o.

8

Cum ergo aput tot gentes homines diis immolare sollemne fuerit: certe indi immolantes a tot seculis homines probabiliter errant. Scimus quidem in pluribus orbis regionibus clarissimos vixisse philosophos. Hi tamen licet hystorias de Diis mera esse fabulamenta cognoscerent: neque ipsis diuinos honores tribuendos iudicarent (e quorum numero Seneca et Cicero fuerunt) nolebant tamen populum ab antiqua consuetudine tot seculis recepta auocare autore Augustino de ciuitate Dei libro 6 c. 10

9

cur ergo existimandum est indos a tot seculis recepta religione tot principum legibus sancita: tot prudentium exemplo confirmata discere debere hortatu christianorum militum cum sint gere quidem ignotae et aspostet horribilis quae non fstam non edunt verum omni impietate gentes barbaras eos barbaras superantes Immo essent leuissimi et reprehensione ac punitione digni in re tam ardua tantique momenti et desertione difficillima ut Chrysostomus ait 1a Corinthios homilia 7 si illis fidem de hoc adhiberent tot et tantis tantaeque autoritatis apud se testimoniis omissis donec rationibus probabilioribus quod in breui fieri nequit probabilior eos doceatur esse christiana religio. Pudeat ergo istos quibus armata manu euangelium predicari placet: homines doceri volunt cogi nolunt. Doceri autem breuiter nullo modo possunt nimirum nostrae linguae ignari et nos suae, ac suae religionis quousque ratione conuincantur prudenter tenaces. Nullum enim negocium homini maius est aut magis arduum quam discedere a religione quam semel induit, ut diximus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 34