Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 35

1

Caput 35m

2

Secundo principaliter probatur quod indi non statim credere debeant nefas esse immolare homines Diis suis: probatur quoniam non poterit eis fieri euidentia verbis paucis nec multis etiam: immolari homines deo vero vel putatiuo, si pro vero colatur fore ratione naturali prohibitum. Quinimo per eandem naturalem rationem ipsi possunt ostendere: non modo homines deo deberi offerri in sacrificium: verum etiam ipsos angelos parum erat si sacrificabiles fuissent. Hoc persuademus sic suppositis primo quatuor principiis. Primo quod nulla est gens tam barbara quae non habeat aliquam etsi confusam Dei cognitionem. Deum autem intelligunt omnes esse quendam quo nihil est neque maius neque melius aut esse potest. Ita docet Damascenus in principio libri de fide orthodoxa. Et c. 3 "haud quaquam (inquit) nos deseruit deus omnimodo sui circumfusos ignorantia: quinimo cunctis cognitio quod deus sit: ab ipso naturaliter insita est atque ingenita". haec ille.

3

Item Gregorius Nazianzenus lib. de Theologia columna 11a. Item lactantius lib. 3, c. 11o. diuinarum institutionum. Rursus Tullius lib. Tusculanarum quaestionum inquit: "Nemo hominum est tam immanis cuius mentem non imbuerit diuinitatis opinio". Et libro de legibus: "Nulla gens tam immansueta tam fora, quae non etiam si ignoret qualem habere Deum debeat: non tamen habendum sciat". Aristoteles 1o et 2o de coelo et mundo. Et 3o physicorum inquit: quod omnes homines conuenerunt in hoc quod hoc corpus gloriosum primum (scilicet) coelum est locus supremi scilicet Dei scilicet greci et alii primarum gentium qui cognouerunt Deum et diuinum eius. Utrumque docet Boethius de consolatione libro 3o prosa 10 his verbis: "Deum verum omnium principem siue principium bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum. Nam cum nihil deo melius excogitari queat: id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet". haec ille.

4

Secundo supponendum est homines: instinctu naturali adduci ad colendum Deum pro viribus et secundum modum suum: cuius ratio est quoniam naturaliter ab eo aestimant et credunt esse suum. vitam suam et quicquid: et quidquid habent dimanare: ita scribit Diuus Thomas libro 3 c. 119 contra gentiles: "cum autem omnia ab eo dari et procedere credant omnia deo deberi iudicat intellectus noster". Et philosophus 7o Politicorum c. 9scribit: "deo propter excellentiam suam omnia summa et meliora esse offerenda: quod etiam ipsa naturalis ratio dictat". Ac rursus Ethicorum 8 c. 10 inquit: "est autem hominibus amicitia ad Deos ut ad bonum super excellens et in amicis secundum excellentiam magis dandum est". ac rursus inquit: "Diis nullus pro dignitate unquam retribuere potest: sed qui pro facultate id agit bonus esse videtur". Idem docet sanctus Thomas in 4o Sententiarum distinctione 19 q. 1 articulo 2o in corpore ubi inquit, "hominem duplici ratione debere deo: primo propter beneficia ab eo accepta. Secundo ob peccata in eum comissa. His autem duabus obligationibus numquam homo potest ex aequo Deo satisfacere quoniam: (inquit) in his honoribus qui sunt ad parentes et ad Deos: etiam secundum Philosophum impossibile est aequiualens reddere secundum quantitatem: sed sufficit quod homo reddat quod potest secundum proportionalitatem" etc. haec sanctus Thomas.

5

Ex his liquet homines naturali iure teneri per excellentiora ac meliora Deum honorare: ac de melioris sacrificium offerre. Hinc consequens est quod neque homo particularis neque communitas rota simul siue totum regnum valet Deo pro receptis beneficiis recompensam facere: etiam si illi opes labores / vigilias ac denique vitam et mortem ipsam pro Dei gloria reddat et sustineat quantumcumque Deus in alia vita nolit talia remunerare quoniam Deus nihil debet: qui tot tamque admiranda beneficia inefabili largitate in nos congessit ob quod illudpsalmi 114. "Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi" Quasi dicat nihil est in me aut possum facere quo reddere possim deo pro his, quibus ei me debitorem esse conspicio. Ratio autem est quoniam sicut homo nequaquam facit iniuriam possessioni suae etiam si ea fruatur et nullum ei prestet premium quia hominis ad possessionem suam non est iustum politicum siue ciuile secundum philosophum 5 Ethicorum. Omnes autem creaturae sumus possessiones dei: ergo nullo modo est possibile Deum facere nobis iniuriam si non retribueret obsequia quae ad honorem ipsius impenderimus. Quia inter Deum et nos non potest dari iustum politicum quod est iustum simpliciter. Quamuis enim Deus charitatem habentibus eternam felicitatem donet: non id tenetur facere ex iustitia in quantum est iustum simpliciter quod significat aequalitatem quantitatiuam ex una parte ad aliam. Nam iuxta apostolum ad Romanos 8 "non sunt condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis".

6

Dicitur tamen inter hominem et Deum esse iustum quoddam dignatiuum (scilicet) quod dominus vtens magnitudine misericordiae suae dignatur inter se et homines esse aequalitatem quandam proportionabilem: volens (scilicet) se obligari hominibus: et homines sibi: ita ut persistentibus usque ad mortem in fide et charitate: teneatur donare vitam eternam: non ex paribus meritis nostris sed ex dispositione a se constabilita, quam voluit inter se et nos esse iustitiam quandam dignatiuam: et quasi pactum quodam ut in operibus charitatis nobis deus teneatur donare vitam eternam. Et haec vocatur iustitia non simpliciter sed secundum quid Et iuxta hunc sensum deus diceretur facere iniustitiam si non prestaret vitam eternam morientibus in charitate et ita intelligitur apostolus 2 ad Thimotheum 4o de reliquo reposita est mihi corona iustitiae id est per iustitiam conuento vel pacto supposito iam dicto. Deus igitur nobis nihil debet nisi ex iusto dignatiuo nos illi omnia quaecumque habemus et sumus opes / vires vitam et animam ipsam in eius obsequium offerre debemus ad quod vinculo maiori tenemur postquam ipse pro nobis animam suam dedit.

7

Tertio supponendum est nulla re magis coli Deum quam sacrificio qui est principalis actus latriae Deo tantum debito: nec ulla re homines magis sese ostendere gratos et subditos deo actibus exterioribus. Sacrificium enim est signum eum cui offertur Deum esse: illudque certissimum est nullam fuisse gentem adeo barbaram brutam et stupidam: quae sacrificium offerret alio quam ei quem Deum putabat autore Diuo Augustinos libro 10 c. 4 de ciuitate Dei: "Quis vero sacrificandum censuit: nisi ei quem Deum aut sciuit aut putaruit aut finxit? Quam porro antiquus sit in sacrificando Dei cultus: duo illi fratres Cain et Abel satis indicant quorum maioris Deus reprobauit sacrificium: minoris aspexit": haec Augustinus:

8

Idem docet Sanctus Thomas libro 3 c. 120 contra gentiles. "Sacrificium autem nullus offerendum censuit alicui nisi quia eum Deum aestimauit, aut aestimare se finxit". haec ille.

9

Quarto. supponendum est quod offerre sacrificium Deo vero vel illi qui Deus aestimatur est de iure naturali. Quae autem res sint deo offerendae: lex est humana et constitutio positiua. Unde vel hoc relinquitur toti communitati aut eius vices gerenti ut principi: vel si hoc desit cuilibet personae particulari committitur ex qua vel quibus rebus suum conficiat sacrificium. Primum patet primo. Ex tribus precedentibus principiis: quoniam cum omnes gentes natura ipsa cognoscant Deum omnia quae excogitare possunt excedere: ab eoque se habere vitam et quaecumque possident: cumque natura intelligant se Deo sumam reuerentiam et cultum debere propter incomparabilem excellentiam et maiestatem suam: et apud omnes receptum sit actum precipuum latriae soli Deo debitae fore sacrificium: sequitur eos naturali lege teneri offerre sacrificium quo homines supra caetera omnia exteriora magis ostendunt sese gratos et subditos esse deo. Hinc nulla gens tam barbara sit fuit quae natura impulsa non iudicaret Deo vero vel ei quem errans verum existimabat sacrificium deberi.

10

Secundo probatur ex Sancto Thoma 2a 2ae, q. 85, articulo 1o ubi inquit quod "in qualibet etate et apud quaslibet hominum nationes semper fuit aliqua sacrificiorum oblatio": et ratio est: quia "naturalis ratio dictat homini quod alicui superiori subdatur propter deffectus, quos in seipso sentit in quibus ab aliquo superiori eget adiuuari et dirigi: et quicquid illud sit: hoc est: quod apud omnes dicitur Deus". Et ideo oblatio sacrificiorum pertinet ad ius naturale ex sancto Thoma.

11

Tertio probatur ex iureconsultis: qui religionem de iure gentium esse docent in l. veluti. ff. de iustitia et iure. Ius autem naturale ius gentium ideo appellant: quoniam homines eo tantum utuntur ut in l. 1. ff. eo titulo. et in § singulorum institutis de rerum diuisi. Homines autem ubi primum creuerunt statim ius gentium exercuerunt. Gentes enim quae primis seculis vixere plurima instinctu naturae docuerunt. Ergo ab eo initium sumpsit consuetudo sacrificandi naturae instinctu producta. Ergo offerre sacrificia vetustissima res est iure naturali inducta

12

Secundum autem (scilicet) quod hoc vel illud offerre in sacrificium. sit de iure humano: non autem rem certam prescribat lex naturae: probatur etiam primo. quoniam etiam si generaliter aliquid sit de iure naturali: tamen dispositio et ordinatio quando et qualiter illud fieri debet est positiuum, quod nihil est aliud quam quaedam determinatio iuris naturalis quam vel princeps vel respublica constituit. Exempli gratia: homines tenentur vacare aliquando rebus diuinis, et aliquibus actibus extrinsecis Deum colere quos Theologi actus latriae vocant. Quod naturalis ratio dictat: sed quod dies septimus diuino cultui dari debeat: constitutio humana est prodita ab ecclesia cui Christus condendi leges circa diuinum cultum Ius dedit. Quamquam scio diem septimum (scilicet) Dominicum successisse in locum Sabati: quem Deus in lege positiua iussit diuinis rebus dari. Sic etiam lex naturae docet nocentes puniri debere: poena autem qualis esse debeat docet lex humana. Eodem modo quamquam natura ipsa docet et adducit hominem ad sacrificandum Deo. tamen quae res debeat in sacrificium offerri: an boues an oues vel similia non docet lex naturae sed homines constituerunt diversus ut patet ex immolationibus diuersarum gentium supra relatis. Item quoniam alii sues immolabant cereri: equos Phoebo: Dianae anseres: Priapo asinos ac rursus aliis aliaque Ouidius Fastorum 1o refert, et Lucanus de Bello ciuili libro 6 Iuuenalis satira penultima. Rationem supra scriptam desumpsi ex S. Thoma 2a 2ae, q. 85, articulo 1o, ad 1um et 4o Sententiarum distinctione 26a, q. 2, articulo 2 ad 1m Et quodlibeto 2o articulo 8 in corpore.

13

2o Hoc probatur ex Philosopho 5 Ethicorum ubi loquens de iure naturali et de iure positiuo: scribit omnes homines idem sentire in his quae sunt naturalia differre tamen legibus et institutis. De sacrificiis enim loquens inquit: "ius alterum naturale est: alterum legitimum id est legale vel positiuum. Naturale quidem quod ubique eandem habet vim ut ignis hic et Persis urit. Non quia sic videatur vel non videatur. legitimum id est legale autem quod nihil ex principio quidem differt sic vel aliter: quando autem ponitur, differt: si vel aliter quando autem ponitur puta puta ut redemptiones captiuorum certo precio fiant: vel capram sacrificare: sed non duas oues et quae de singulis cauta legibus sunt ut sacra facere Braside" etc

14

Ecce docet naturae legem non mutari quod alius velit alius nolit illam implere. Neque enim quod bonum est hominum voluntate impium effici potest veluti redimere captiuum iniuriam patientem naturae lex docet: atque item Deo sacrificium offerre: hoc autem omnes homines velint nolint, facere tenentur. Quantum autem debeat esse pretium capitur et quae res sit immolanda humana constitutio docet: quam postquam posita est obseruare decet et transgredi non licet. Exemplum sit quod legimus Athenienses et Lacedemonios: bellum inter se gerentes: communi consensu statuisse: captiuos cuiusque libertatem precio quodam certo redimi. Item si statuerentur non unam sed duas oues in sacrificium offerri: vel alicui de republica bene merito immolationes fieri et festa celebrari: quemadmodum Amphipolitae statuerunt: ut sacrificia offerrentur a Braside: quem aliqui Lacedemoniorum regem alii foeminam reginam fuisse putant: ob beneficia in suam gentem collata: haec sacrificia et formam lege sancitam nequaquam transgredi licet. Quod si lex nihil sanxisset unusquisque priuatus quod vellet immolare posset et quanto vellet precio captiuum venderet. Non enim haec docet lex naturalis. Et unusquisque enim in his quae sunt indifferentia potest arbitrio suo uti et suis (scilicet) natis et uxori quod velit prescribere secundum Philosophum 1o Politicorum ubi loquens de familiis eiusque ciuitatis inquit: omnis autem domus regitur a seniori itaque et genera inde propagata propter consanguinitatem. Et hoc est quod inquit Homerus iura dent singuli natis et uxoribus. Sparsim namque etiam sic antiquitus habitabant haec ille. De his loquitur Sanctus Thomas 2a 2ae, q. 57, articulo 2 ad 2m et q. 660, articulo 5 ad 1m et 2m quaestione 66, articulo 7 in corpore.

15

Quod autem nisi lege certus modus vel res immolanda prescripta esset: liceret unicuique sacrificare quod vellet. probatur Genesis C. 4) ubi Cayn spicas et fructus terrae obtulit Abel autem qui pastor erat primogenita gregis sui domino sacrificauit. Postquam autem dominus pactum foecit cum Abraham et posteritate illius prescripsit per Moysem sacrificia sibi offerenda: scilicet: ex quadrupedibus boues et oues / ex volatilibus autem turtures et columbinos ut patet Genesis 814 c. 19 et leuitici c. 1. De his erudite tractat Abulensis q. 11a et 12 super leuiticum et q. 9. columna 7, c. 25, super exodum et aliquid Genesis c. 15.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 35