Table of Contents
Apologia
Caput 36
His suppositis infertur quod supra docuimus (scilicet) quod sistendo infra limites naturalis luminis hoc est cessante lege positiua humana vel diuina et si addas his ubi defuerit gratia vel et doctrina homines debere humanas victimas immolare Deo vero aut putatiuo: si pro deo vero habeatur. ipsam naturam inclinati / posse defendi. Quod sic deducimus cum enim scilicet homines natura cognoscant deum esse existimentque nihil illo esse melius neque maius omnia etiam quaecumque possidemus valemus et sumus immensa ipsius bonitate nobis dari: ita ut etiam si omnia nostra offeramus simul cum vita: nequaquam illi parem gratiam referemus: Item precipuus modus colendi Deum est offerre illi sacrificium: qui unus est actus quo ostendimus illum cui sacrificium offerimus Deum esse nosque illi subditos et gratos existere. Preterea natura quas docet aequissimum esse Deo cui tot rationibus agnoscimus nos debitores, offerre ea quae sunt preciosiora et excellentiora: propter admirandam excellentiam maiestatis suae: sed secundum humanum iudicium et veritatem vita hominum et ipsis hominibus nihil in rebus est preciosius aut maius. Ergo ipsa natura dictat et docet eos qui fide gratia vel doctrina carent omni positiua lege in contrarium cessante sed qui existunt intra limites luminis naturalis: deo vero vel falso, si pro vero aestimatur etiam victimas humanas debere immolare: ut sic rem preciosissimam offerendo pro tot receptis beneficiis grati magis reperiantur. Lex namque naturae docet gratitudinem, et ut benefacienti non solum beneficiamus: verum etiam ut beneficium acceptum cumulatissime rependamus: considerando beneficium, et eum qui beneficium facit et animum quo beneficium in nos confert: autore Seneca et sancto Thoma 2a 2ae q. 107 articulo 5o et 6
beneficentia autem qua dominus nos creauit tot dotibus instruxit: tot bonis locupletauit: ab immensa charitate et bonitate infinita proficiscitur: nobisque innumera bona ipsamque vitam: denique quicquid sumus parit. Cum autem pro tot beneficiis gratiam parem reponere non possuimus: certe tenemur quod nobis maximum et preciosissimum videtur prestare scilicet vitam hominum presertim cum ablatio fit pro salute reipublicae. Existimabunt enim Ethnici per huiusmodi immolationes auertere a republica mala regnisque fauorem ac prosperitatem conciliare. Ergo quisquis Deo homines immolat naturali ratione ad id adduci potest potissimum deficiente fide et christiana institutione.
Corroborat predicta quod Dionisius Halicarnaseus libro 1o scribit, quod cum Italiae populi multis malis afflicti deos propiciare studuissent oblatis rerum primitiis: senex quidam dixit falli eos si se a diis immerito accusari existimarent. Nam rerum quidem aliarum primitias recte ipsos inquit et iure persoluisse: prolis vero rei apud Deos preciosissimae primitias adhuc eos debere. Si quid igitur horum autem partem debitam Dii acciperent: finem responso fore. Haec cum audissent aliis quidem visum est ea recte dici: aliis vero ex fraude compositus sermo videbatur. Proponente demum quoddam exquirendum esse dei sententiam: an ei gratum esset decimas hominum accipere: mittunt secundo augures: responditque Deus sic ut facerent. haec ille. Hine fortassis dimanauit per omnes gentes opinio immolandi homines. Sed reclamabit aliquis hoc non esse admittendum: cum immolantur homines inuiti et innocentes. Sed huic ego respondebo ut supra dixi nullum hominem quantumuis innocentem non debere Deo plusquam vitam: et ita licet actu elicito non sint voluntarii: sunt tamen voluntarii actu debito. Debent enim omnes homines sanguinem et vitam profundere: ubicumque hoc exigit honor Dei. Quod christiani facere tenemur iure diuino: et omnes qui priscis seculis Deum cognouerunt. Sed casus videbatur occurrere in quo versabatur honor diuinus: cum ex lege in aliquo regno recepta immolantur illi quibus sors obtigisset. Ergo licet Innocentes alias illi essent nulla iniuria saltem secundum aestimationem eorum qui carebant gratia et doctrina irogabarur illis / et confirmatur. Et enim unusquisque optimus ciuis: vitam pro salute reipublicae (quae secundum erroneam opinionem gentilium in Deorum cultura consistere putabatur) profundere tenetur: secundum Philosophum et probatur 23, q. 3, c. fortitudo. et q. 8, c. omni timore. Et sanctus Thomas, I, q. 60, articulo 5 et 1a 2ae, q. 109, articulo 3, in corpore. Et 3 sententiarum, distinctio 29 articulo 3. Illi ergo qui fide carent probabilem habent errorem immolandi homines Deo.
Neque aduersatur si quis obiiciat illud censeri esse homini possibile quod commode absque exitio suo facere potest autore Diuo Thoma in 4o Sententiarum distinctio 15a q. 2, articulo 2o ad 3um ubi docet quod quamuis homo totum suum posse Deo debeat: non tamen ab eo exigitur de necessitate ut totum quod possit faciat quia hoc est impossibile secundum statum presentis vitae: ut totum posse suum ad aliquid unum expendat: cum oporteat eum circa multa solicitum esse: sed est quaedam mensura homini adhibita quae ab eo requiritur id est impletio mandatorum Dei: et super ea potest aliquid erogare ut satisfaciat. Haec ille. Rursus q. 3, articulo 2o q. 4 in corpore inquit: legislator suo precepto non exigit ab homine totum quod potest: cum non intendat ordinare statum hominis quantum ad unum diem vel ad paruum tempus: sed ad totam vitam a quo deficeret, si semel homo totum quod posset faceret etc haec sanctus Thomas. Ad primum enim respondeo: quod quanuis verum sit Deum pro immensa misericordia sua non tantum ab hominibus exigere quod possunt: hoc tamen non intelligunt omnes homines. Neque enim id natura docet: ita quod solo lumine intellectus percipiatur vt nullus homo id negare queat. Quemadmodum ea quae sunt per se nota, quae cognitis terminis sine aliquo discursu per lumen intellectus agentis omnes concedunt veluti principium illud de quolibet afirmatio et negatio et de nullo istorum ambo. Neque etiam id percipitur discursu inperceptibili sicut illud: si ab aequalibus aequalia demas quae remanent sunt equalia et alia principia quae non probantur sed supponuntur. De quibus satis per Philosophum libris Posteriorum.
Illud ergo quod sanctus Thomas docet cum homines naturali lumine solo non percipiant: gratiam et doctrinam requiritunt hac vero carent infideles. Deo autem deberi omnia quaecumque in hac vita debemus et barbari naturali tantum lumine percipiunt et est illis communis animi conceptio etiam absque dei speciali gratia vel doctrina: supposita tamen semper uniuersali influentia prouidentiae diuinae. Quare non est mirandum si infideles qui gratia et institutione carent considerando quantum homines Deo debeant: retributionem excogitent difficilimam (scilicet) immolare illi aliquos homines in honorem dei. Quod quidem absolute loquendo eis possibile est. Responderi etiam potest ad id quod S. Thomas docet: quod cum honor Dei venit in periculum tunc homo precepto diuino tenetur impendere totum posse suum absolute et sic exponere vitam ne Dei gloria et honor minuatur. Vult enim Deus omnem hominem tunc mori pro defensione gloriae suae. Quod etiam ipsa naturae lex docet etiam si dei preceptum positiuum non haberemus. Naturaliter enim omnia animalia tam rationalia quam etiam irrationalia diligunt Deum plusquam seipsa. Quoniam omnes creaturae naturaliter magis diligunt illum a quo procedunt et per quem sunt: quam seipsas. Hoc patet exemplo. Etenim si corpus periclitetur manusque pars corporis est, opponit sese ne corpus vulneretur. Quoniam manus pars et membrum est corporis. Hic autem naturalis appetitus hanc habet rationem quod foelicitas partis pendet a foelicitate totiusL et foelicitas totius utilior est parti seu membro quam felicitas sui ipsius. Neque enim parti bene esset: si male esset toto a quo pars habet quidquid est. Quid enim esset manus si corrumperetur corpus. Ergo cum omnes creaturae sint a Deo: Deus enim est totius bonum uniuersi: sequitur omnem creaturam amore natura insito plus diligere Deum: quam seipsam, et per consequens debere exponere vitam suam morti pro defensione gloriae Dei a quo habet quicquid habet foelicitatis. De hac materia disserit sanctus Thomas 1 parte, q. 60, articulo 5o et 1a 2ae q. 109 articulo 3 in corpore. Hinc fit vt omnes christiani teneamur exponere vitam nostram morti: ubicumque in periculum vertitur honor Dei: vel verissimile est proximum in cursurum in aliquod mortale offendiculum. autore sancto Thoma 2a 2ae q. 3 articulo 2o per totum et 3o Sententiarum distinctio 29 articulo 8 q. 2 ad 3m Exemplum huius habemus in confessione fidei exteriori ad quam tenemur de necessitate salutis etiam exponendo mortis periculis vitam. Tunc (scilicet) quando per dimissionem huius fidei confessionis honor debitus Deo subtraheretur: et etiam utilitas impendenda proximis. Et hac ratione dictum Sancti Thomae in casu nostro non procedit.
Ad aliud autem quod Sanctus Thomas dixit: legislatorem non obligare hominem vt faciat totum quod potest etc. Dicimus quod dispar est ratio de Deo qui omnium dominus est absolute: ac de legibus ab eo proditis: et de hominibus et legibus ab eis conditis. Nam quilibet legislator cum non a se ipso sed a populo siue communitate autoritatem condendi legem habeat: non potest per legem suam subditos ad faciendum vel patiendum obligare: nisi quod expedit saluti et foelicitati totius reipublicae aut communitatis: secundum exigentiam necessitatis reipublicae. Habendo respectum vt status cuiuslibet ciuis ordinetur et conseruetur per tempus longum quantum fieri potest. Sed si necessitas reipublicae hoc exigat quod totum quod potest homo faciat vel patiatur (hoc est) quod vitam periculis mortis exponat pro salute reipublicae. Proculdubio iure potest precepto suo quemlibet aptum ciuem ad id obligare legislator: et ciuis ipse iure naturali tenetur parere mandato. Hoc probatur: ex paulo superius probatis de toto et de pane. Ciuis enim cum sit pars totius reipublicae ac felicitas vel bonum suum dependeat a bono et foelicitate reipublicae idcirco diligere tenetur bonum et felicitatem communem magis quam suam propriam particularem atque proinde pro illa saluanda totum quod potest etiam vitam in breui finiendo tenetur facere vel pati iure naturali. Cum igitur bonum uniuersale et felicitas totius reipublicae in huiusmodi sacrificiis et immolationibus seu victimis humanis consistere credant gentiles ut ex Augustino Chrisostomo et Valerio alibi probauimus: mirum non est si necessitatibus afflicti. Deo rem omnium judicio suo preciosissimam et gratissimam: immolabant (scilicet) homines ut patet ex exemplis supra relatis: et ex eo quod scribit Titus liuius 3 decadis libro 2. Romanos cum urbs maximo in periculo versaretur placasse Martem immolato gallo et galla: greco et greca. Ac deinde supposita gentilium erroris probabilitate posse ac debere legislatorem aliquos de populo precepto suo constringere in magna totius reipublicae necessitate: ut de eis mactatis sacrificium offeratur: ipsosque id velle actu elicito teneri ut ex iam deductis late apparet.
On this page