Table of Contents
Apologia
Caput 37
Cuncta deducta superius confirmari videntur et sic non esse omnino abominandum immolare Deo homines suaderi potest per illud quod Deus iussit Abrahamo, ut unicum filium suum Isaac sibi immolaret. Quod quamquam ex verbis sacrae scripturae Genesis 22 c. Et ex interpretatione sacrorum doctorum constet Deum Iusisse ut ostenderet hominibus fidem et obedientiam serui sui Abraham et significaret adorandum illud misterium quo Deus pater unicum filium suum Iesam obtulit in sacrificium morti pro salute hominum: nihilominus tamen dicere possumus Deum etiam voluisse significare: nequaquam ulli facere iniuriam si iussisset sibi eum in sacrificium offerri. Deus enim autor est omnis creaturae, et omnes creaturae possessiones sunt eius, ut dictum fuit. "Domini enim est terra et plenitudo eius" psalmo 23. "Et dominus uniuersorum tu es" 2o Machabaeorum 14 et per consequens mortis et vitae. Quanuis autem dominus semel tantum petierit ut sibi offerretur humana victima in holocaustrum (scilicet) Isaac secundum quod intellexit Abraham neque illud ipsum voluerit perfici? hoc tamen non fuit quod sibi omnia offerri etiam vita hominum non deberentur sed nimirum id processit ex immensa eius erga genus humanum charitate: et ita misertus Isaac noluit illum sibi immolari propter foedus quod pepigerat cum Abrahamo et posteritate illius, unde habet originem quam diximus in 2o principio Iustitia dignatiua.
Rursus Deo etiam omnia deberi et offerri etiam homines in sacrificium ab alio loco scripturae confirmari videtur. Iussit enim populum suum sibi sacrificare omne primo genitum his verbis: sanctifica mihi omne primo genitum quod aperit vuluam in filiis Israel tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia exodi 13 et Numerorum 8 Quamuis postea illos ab hoc precepto liberauerit: dummodo illi parturturum vel agnum anniculum offerrent ut patet Leuitici 12 et lucae 2o Nam cum deus iussit sibi omnia primogenita sacrificari: et cum addidit mea sunt omnia primogenita: satis ostendit omnia sibi iuste deberi: posseque absque ullius iniuria precipere ut sibi immolarentur, vel quod seruirent sibi perpetuo in tabernaculo foederis: in ministerium cultus diuini. Quemadmodum hodie videmus Deum nonnumquam morte rapere primogenitos: prout sibi placet: quo facto nulli infert iniuriam ut dictum est. Sic etiam Deus quosdam seruitio suo voluit esse adductos scilicet, Tribum leui ut patet Numerorum 3 et 8 c. ac denique absque ullius iniuria potest omnes homines ad libitum: vel occidere vel seruare vel cuiquam usui addicere. Cum vero preceptum illud sacrifica mihi omne primogenitum redimi vult oblato pare turturum vel certis quibusdam animalibus nobis manifeste ostendit immensam misericordiam suam condescendentiam / gratiam / et iustitiam dignatiuam.
His congruit quod legimus iudicum 11o capitulo Iepte unicam filiam suam Deo immolasse: forte adductus scilicet quod Deus simile sacrificium ab Abrahamo exegerit: atque ideo illi gratum fore illi existimans: quod ibi notat Abulensis quqestione 48 et 52. Cum autem populus Israeliticus clarissimus et celeberrimus esset apud omnes orbis nationes propter admiranda opera et miracula a deo apud illos edita: autore Eusebio de preparatione euangelica libro 11o et 12 ubi asserit grecos et Platonem multa ad religionem et policiam pertinentia ab hebraeis didicisse: "sapientes (inquit) Grecorum Iudaicam fuisse immitatos doctrinam". Et parum infra: "omnia vero a Iudaeis atque barbaris furatos commodius dixisse nullus admirabitur qui et loquentes et fures fuisse non ignoret". haec Eusebius. Ergo non absurde quis suspicetur consuetudinem immolandi homines in omnes gentes deriuatam: quod audirent maximum Iudaeorum Deum charissimo seruo suo Abrahamo iussisse ut proprium filium illi in sacrificium offerret: ac rursus clarissimum eius gentis ducem victoriam adeptum filiam unicam Deo immolasse: utique non facturus nisi id Deo gratissimum futurum opinaretur. Mirandum ergo non est si populi et reiplublicae destituti fide et institutione christiana: agnoscentes immensam Dei maiestatem et cumulatissimam in omnes beneficentiam seque teneri ad offerendum illi sacrificium ex preciosioribus rebus quae tamen quot et quales sint arbitrio eorum relinquitur) persuasi essent statuere ut de toto populo in aliquibus diebus et pro quibusdam necessitatibus nonnulli quantumcunque Innocentes pro salute totius reipublicae Diis immolarentur.
Et sic apparet non in breui aut verbis paucis posse fieri euidentiam infidelibus presertim nostris: quod immolare homines deo, natura aduersetur. Atque proinde relinquitur manifeste non esse iustam causam inferendi belli aliquibus regnis scire incolas homines immolare Diis suis vel etiam humanas carnes comedere. Ac rursus haec consuetudo apud eos inueterata non potest subito conuelli: ideo culpandi non sunt Indi Innocentissimi: quod ad primam predicantis euangelium vocem non expergiscantur. Neque enim intelligunt dicentem neque statim a maiorum religione (non intellecto quod melius est) desciscere debent: neque immolare homines etiam Innocentes pro salute totius reipublicae adeo aduersatur rationi naturali: ut quasi res naturae dictamini contraria statim abominanda sit. Potest enim hic error a probabili ratione naturali originem ducere.
Ex superioribus probatur eos qui ultro patiuntur sese immolari etut sunt communiter omnes plebeios, et ministri qui eos diis immolant principum vel sacerdotum iussu excusabilem et inuincibilem habere ignorantiam parcendumque esse illorum errori etiam si supponeremus esse aliquem iudicem competentem: qui haec peccata punire posset. Quod si in huiusmodi immolationibus Deum offendunt: ipse solus hoc peccatum immolandi homines puniet.
Tamen quatenus idolis sacrificia offerunt: certe non videtur excusari posse ignorantia inconuincibili Iuxta communem doctorum sententiam: qui aiunt in his quae necessaria sunt ad consequendam aeternam salutem: nullus habet ignorantiam inuincibilem. Quoniam si homines fecerint quod in se est: dominus illis dabit lucem aut spiritus sancti inspirationem dando unicuique cognitionem sui aut aperiendo oculos infidelium per homines aut per angelos. Nam in simili casu sanctus Thomas in quaestionibus de veritate q. 14 articulo 11o ad 1m loquens de homine educato inter nemora siluas et feras inquit: hoc enim ad diuinam prouidentiam pertinet: ut cuilibet prouideat de necessariis ad salutem: dummodo ex parte eius non impediatur. Si enim aliquis taliter nutriatur in siluis vel inter lupos, et ductum rationis naturalis sequeretur cum appetitu boni et fuga mali: certissime est tenendum: quod Deus ei per internam inspirationem reuelaret ea quae sunt ad credendum necessaria: vel aliquem fidei predicatorem dirigeret sicut misit Petrum ad Cornelium actuum 10 haec Sanctus Thomas.
Idem docet super epistolam ad Romanos c. 10 lectione 3 Quod autem quoad homines excusati sunt: probatur in l. regula, ff de iure et facti ignorantia. Ubi error probabilis excusat a poena. Quod etiam probatur in c. fraternitas. de frigidis et maleficis, et ibi docet Abbas 2a columna prepositi). Et cardinalis in clementinas 1. q. 39. de priuilegiis). Rursus probatur quoniam error populi confirmatus autoritate principis facit ius et excusat, ut per iureconsultos in l. Barbarius Philippus ff de officio presidis et in l. si arbiter. C. de sententiis et interlocutionibus omnium iudicum et ff de suppellectile legata. l. 3 in finem, et C. de testamentis l. 3 et per Canonistas in c. nihil. de electione et ibi late Abbas 9 columna et sequenti.
Cum igitur apud aliquas noui orbis regiones vel lege aut vetustissima consuetudine Iussuque principum doctorum et sacerdotum autoritate confirmata et sic publica autoritate: pium et sanctum habeatur Diis pro Deo vero aestimatis: homines immolare sequitur, quod haec consuetudo et communis error inter eos faciat Ius ac: per consequens excusabit immolantes: non enim censetur errare aut falli qui ius publicum sequitur ut in l. nihil consensui ff de regulis iuris.
On this page