Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 38

1

Caput 38m

2

Pro resolutione huius rationis 4e ad epilogum reducendo vniuersa quae in superioribus presertim a capitulo 30 houc usque rationibus et autoritatibus haud auare determinata sunt ad probandum quod nisi bello impediri queant mala quae innocentes pati reperiri contingat cessandum sit ab illo inferendo, et potius dissimulandum cum talia perperam committentibus: dicimus sic. Cum sit notum euidentia vel etiam probabilitate eiusmodi infidelibus: saltem quod immolare humanas victimas rationabile non sit de facili fieri nequeat: ipsique conceptum habeant Deo se et sua cuncta deberi: et idola quae colunt credant verum Deum esse: cuius rei non desint eis maximae autoritatis et omni exceptione maiores quam plurimos testes utpote reges / principes / sumos sacerdotes / et theologos / prophetas seu diuinos qui apud eos in suma habentur reuerentia quod putent illos passim colloquia habere cum Diis a quibus archana et futura contingentia prenuncianda suscipiunt. Ad haec habent consuetudinem approbatam et legem positiuam, et preceptum erroremque communem ac sic probabilitate ad homines immolandos fulciri.

3

Rursus, propter eorundem mores corruptos possunt carnibus humanis uesci dum tamen neminem ad hunc finem occidant: quod licet vicium sit bestialitatis extra necessitatis angustiam: sed per exteram gentem nequaquam punibile aut nec propter hoc bellum posse in eos moueri. Presertim quod possunt aliquem colorem ad sui excusationem pretendere, quare illis uescantur vt diximus: nec qui liberare innocentes satagunt: facile valebunt illos de contrario conuincere. Cumque etiam opinonem illam sacrilegam habere se gaudeant quod in idolis verum Deum colant vel quod illa sint Deus: et supposita conscientia erronea interea quod verus Deus melioribus et probabilioribus nec non efficacioribus rationibus presertim cum exemplis christianis eis proponitur: tenentur proculdubio pro defensione culturae Deorum suorum et suae religionis armatis copiis contra quoscumque attentantes illa sibi tollere aut iniuriam eis irrogare vel impedire sacrificia sua exire obuiam pugnare / occidere / capere / et omnia iura quae bellum iustum iure gentium consequuntur operari. Preterea certum est apud eos qui his detestandis contaminati fuerint esse reges et magnos dominos quos necessum est sequantur quamplurimi tum subditi populi: tum sanguine et affinitate coniuncti / tum amici confederati / tum auxiliatores alioquin conuincini: cultus etiam Deorum suorum et religionis zelosissimi. Causa enim communis est omnibus qui simul omnes cum apparentia iustae causae quam sibi fauere putant acuent animos ad viriliter dimicandum et mortem potius subeundum: quam non ulcisci suas Deorumque suorum iniurias et a propria patria propellere eiusmodi aggressores.

4

Manifestum quoque est quae ac quot mala exinde subsequentur. Quot cedes / quot incendia / quot strages / quot homicidia / trucidationes infantium / puerorum / foeminarum / senum / decrepitorum debilium et infirmorum et aliorum Innocentium. Quot praeterea vastationes prouinciarum euersiones ciuitatum vicorum et populorum. Quot spoliationes, et deiectiones a suis dignitatibus et dominiis et honoribus regum et dominorum: amissiones libertatum et possessionum. Quot feda et inhonesta licentia militari committentur. Quot stupra / raptus incestus / adulteria.

5

Quo nimirum odio talia sustinentes prosequentur christianam gentem, et ipsum christianorum verum adorandum Deum? Quot denique millia millium interim descendent animarum in lacum profundum et peribunt in eternum. Et haec quidem omnia ut liberemus nonnullos paucos Innocentes. An placebteunt oculis diuinae pietatis: haec nostra sacrificia? Reuera usque adeo placebstunt quasi eius qui victimat filium in conspectu patris Ecclesiastici 34, Quis nisi plane sit vel impius vel stultus remedium admittat grauius morbo? Quis ne pauci immolentur Idolis: velit animas nihil tale meritas perire in eternum innumerabiles? Aliena sunt haec a christi doctrina et apostolorum exemplis: neque placent nisi saeuis et immanibus predonibus: aut stultis quibusdam Christi gloriae hostibus Sodomam suo modo iustificantibus. Et sic de 4a ratione supra cap. 3o disputari incepta.

6

Addamus 5am rationem ad probandum quod si nepharia quae indi committunt immolando homines et comedendo carnes humanas: non possint impediri nisi bello: sunt dissimulanda non autem curanda bello: vel potius exasperanda: et haec sit ratione scilicet communis boni et publicae utilitatis Publica enim utilitas prefertur priuatae et utilitas plurimorum prefertur utilitati paucorum ut in c. bonae memoriae cl. 1o de postulatione prelatorum ibi: "non immerito preferentes speciali utilitati communem, et minori maiorem". Et in c. licet. de regularibus "Quoniam sicut maius bonum minori bono preponitur ita communis utilitas speciali utilitati prefertur". haec ibi. Et 7, q. 1, c. scientias Ubi Pelagius papa inquit: "nam plurimorum utilitas: unius utilitati vel voluntati praeferenda est". Facit etiam 8, q. 1, c. in scripturis et ff pro socio, § labeo, et C. de Caducis tollendis, L. unica, § penultimo, et in alijs juribus. Quamuis autem glosae in illis locis doceant: bonum publicum tunc preferendum priuato: quando in bono publico continetur comodum priuati: nam alias charitas bene ordinata incipit a seipsa 23 q. 5, c. si non licet et de penitentia, distinctione 3, c. Qui vult et 19 q. 2. c. duae etc. Nihilominus tamen judex vel gubernator utilitatem publicam debet preferre priuatae, etiam si publica utilitas non sit utilis unicuique priuato ut in dictis iuribus.

7

Probatur etiam ratione, quoniam scilicet bonum publicum diuinum quiddam est autore Philosopho 1 Ethicorum: "Itaque illud erit utique summum bonum humanum: etsi ens idem est uni et ciuitati: maius tamen ac perfectius ciuitatis et in capiendo et in conseruando amabile quidem et uni soli: pulchrius tamen ac diuinius genti ciuitatibusque". haec Philosophus.

8

Cum autem officium gubernatoris institutum precipue sit, ut reipublicae utilitatem omni diligentia curet ita, ut respublica vera felicitate perfruatur autore Philosopho 1o Politicorum et 8 Ethicorum et sancto Thomas libro 1o de regimine principum: Plane sequitur gubernatorem reipublicae debere preferre utilitatem publicam priuatae atque item utilitatem uniuscuiusque priuati. Immo vero etiam si quod reipublicae est utile: Iudici vel gubernatori sit damnosum. Etenim qui munus gubernandi suscipit eo ipso tenetur publicam utilitatem commodis suis preferre haud aliter: quam miles ad ciuitatis presidium conductus omnibus etiam certissimis vitae periculis: sese tenetur obiicere adeo ut si aliis rebus veniat periculum dum ipse salutem quaerens gubernationem nauis deserit: tenebitur ad omnia damna ut per doctores in l. qui mercedem. Et in l. Item quaeritur. § experi. et in l. in lege. ff locati. et in c. nisi cum pridem ee renuntiatione

9

Probatur etiam exemplo et verbo seruatoris nostri Ioanis 10 bonus inquit pastor animam suam ponit pro ouibus suis. De hac materia tractat Bartholus. Et doctores in l. 1, ff Soluto matrimonio. Felinus in c. nonnulli, columna 21 de rescriptis. omni tamen publicae utilitati cuiuscumque generis preferri debet utilitas religionis christianae et ecclesiae uniuersalis. Nam Hostiensis in c. magnae de voto inquit quod vtilitas reipublicae maxime ecclesiae dei et salutis animarum: est utilitati priuatae in omnibus preferenda allegat dictum c. licet, § illa: de Regularibus, et dictum c. bonae: de postulatione prelatorum columine 1o § hinc fit. ut si respublica temporalis et religio christiana simul periclitarentur: nec utrique prouideri esset possibile: certe utilitas religionis est preferenda: quia nulla maior ratio quam illa quae pro religione facit. ut in l. sunt personae. in fine, ff. de religionis et sumptibus funerum. Pro hoc facit doctrina Bartho. in authenticis: quas actiones, C. de sacro sanctis ecclesis ubi dicitur quod preuilegiatus utitur preuilegio contra preuilegiatum: quoniam suumum preuilegium est potentius per l. verum. §. finali, ff. de minoribus viginti quinque annis Cognoscitur autem specialius esse inter duo specialia: quoniam alterum fauet magis reipublicae secundum Philippum Probum in c. ut officium de hereticis libro 6 Reipublicae enim nihil magis expedit quam quod ad exaltationem et conseruationem fidei conducit ad salutem animarum. Preterea dignior est causa domini quam serui et anima rebus omnibus corporalibus preferenda est iuxta illud Matthei 16. Quid enim prodest homini si uniuersum mundum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur. Et in c. cum infirmitas. de penitentiis et remissionibus. 12. q. 1. c. prescimus. 24, q. 3. c. si habes. C. de sacro sanctis ecclesiis, l. sancimus, in finem

10

hoc principio supposito: quod optimus quisque rex vel gubernator tenetur bonum commune particulari: utilitatem multorum, paucorum utilitati: et maius bonum preferre minori: et super haec omnia fidei catholicae dilatationem prosperitatem ecclesiae: salutemque animarum: atque proinde omnia contraria his et quae possent ilia impedire vitare manifestissimum est nulla ratione debere pati ob publicam et maiorem immo maximam utilitatem innumeram gentium multitudinem occidi: vt pauci homines non immolentur idolis, cum hoc pertineat ad propagationem religionis christianae. Numquam enim indi christianam veritatem suscipient si bello exasperentur. Rursus publicae utilitatis est tot animas non perire: et fratrum nostrorum Deum ignorantium bona non diripi Iuxta illud Deuteronomii 22: non videbis bouem aut ouem fratris tui errantem et preteribis: sed reduces fratri tuo: etiamsi non sit propinquus frater tuus nec nosti eum. Similiter facies de asino, de vestimento, de omni re fratris tui, quae perierit: nec negligas quasi alienam. Et Exodi 23. Si occurreris boui inimici tui aut asino erranti reduc ad eum etc. De hoc sanctus Thomas in quaestionibus de virtutibus q. 3. articulo 1o in corpore.

11

Quod si amissionem bouis unius fratris nostri et damnum seu mortem unius tenemur excusare: multo magis direptionem / mortem / exitium et captiuitatem tot fratrum nostrorum. Quod si omnes seruare et liberare a morte non possumus: certe plurimorum utilitas preferenda est utilitati paucorum, qui nisi plurimorum exitio liberari non valent. Ideo dissimulemus paucos occidi: ne tot hominum miriades moriantur.

12

Seneca enim non admittit remedia morbo grauiora. Quod si hoc malum bello sit curandum: innumerae mortalium animae et corpora peribunt in eternum: non tantum ratione illorum criminum quibus pauciores sunt obnoxii: verum etiam propter alia peccata quae sine fide remitti non possunt. De quo sanctus Thomas 2a 2ae q. 10 articulo 1o in corpore

13

Vnde tollitur eis tempus vel spatium conuersionis et penitentiae quod maximum malorum est quae eorum quae proximis inferri potestssunt ut sepe supra tactum est. Item qui viui remanserint: perpetuo religionem christianam odio prosequuntur cum videant eandem profitentes: tot immania facinora et attrocia incendia committere: tot oppida diripere sub pretextu impediendi idolorum immolationem.

14

In suma principes et gubernatores quibus publicam utilitatem tueri incumbit: nequaquam pati possunt absque hoc quod omnium malorum sint rei: bellum indis inferri: etiam si huiusmodi crimina alio modo excusari non possint. Debet enim publica vtilitas priuatae prefferri: ac denique nihil non est ferendum ne bellum malorum omnium occeanus: miserae genti nudae / inermi, et per ignorantiam erranti inferatur. Hoc enim non expedit propagationi veritatis euangelicae neque ulla ex parte conuenit christianae doctrinae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 38