Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 39

1

Caput 39m

2

Adhuc restat 6a et vltima ratio pro superioris probatae veritatis confirmatione (scilicet) propter magnam spem uehementemque presumptionem quae habetur de talium infidelium conuersione atque ob eiusmodi correctione. Tum quia illa tales non obstinato animo committunt: sed certe ut ex multis iam apparet diuinorum ignoratione. Tum quia eiusmodi peccata ne vtique conuelli vel curari vnquam potuerunt potissimum foeces idolatriae. Adeo cordibus idolatrantium inheret vel in radice sua: vel in truncis: aut in ramis vel etiam in reliquis: prout pulchre docet Gullielmus Parisiensis in libro de legibus folio. Sed omni tempore in omni etate ac in omni gente euangelica dumtaxat praedicatione cum diuino auxilio fuit extincta. Vt apostolicis exemplis et doctorum traditionibus docemur. Veritas enim euangelica vim efficacissimam cum habeat: splendore suo corda lapidea et ferrea comminuit iuxta illud Hieremiae capitulo 23: Numquid non verba mea sunt quasi ignis dicit dominus et quasi Malleus conterens petras? Rursus Paulus ad hebraeos 4° viuus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis.

3

Hoc idem etiam testatur beatus petrus loquens de efficatia predicationis per quam fides suscipitur qua corda infidelium ab omni errore mundantur sic ait Actuum 15: viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire gentes verbumorum euangelii et credere, et qui nouit corda, Deus testimonium perhibuit dans illis spiritum sanctum sicut et nobis et nihil discreuit inter nos et illos fide purificans corda eorum. haec ille. Et autore sancto Thoma 2 2 quaestione 7 articulo 2 hic est proprius et peculiaris effectus fidei tanquam primum principium purificationis cordis (scilicet) purificare impuritatem errorum: quae si perficiatur per charitatem formatam perfectam purificationem causat. In quibus quidem beati Petri verbis ostenditur: per doctrinae significationem gentes credere et per credere assistente spiritu sancto ab erroribus infidelitatis et foecibus aliorum peccatorum quibus infideles contaminati erant recipere purgationem.

4

Quod eruditissime tradit Eusebius libro de preparatione euangelica repetens sepius idolatriam et nephanda vitia non bello non incendiis sublata fuisse sed verbi predicatione. Vnde tractans de verbi Dei efficacia, quo mundus ad Christum fuit conuersus inter caetera haec libro 1o c. 3 promit: simul vero atque piissima et pacificantissima saluatoris nostri doctrina apparuit multorum cultus Deorum habebatur: bella cessabant: vniuersorum hominum genus a magnis malis atque periculis requiescebat. Quod maximum ego diuinae ac ineffabilis suae virtutis signum dicere non dubitauerim. At vero ex sua predicatione quantum homines profecerint quantamque utilitatem etiam huius vitae consequuti: ipsis oculis si attenderis: numquam alias in memoria hominum ab aliquo illustri viro aut populo factum nisi nunc suis duntaxat verbis atque doctrina per uniuersum orbem diffusa: vt omnium iura gentium recte atque humanitus se habeant: illa ipsa inquam iura quae ante aduentum suum tetra / foeda / immania erant. Non iam per se qui eum secuti sunt matres suas nephandis nuptiis cognoscunt non humanis vescuntur carnibus Scytae: quoniam ad eos usque praedicatio christi peruenit: nec charissimos falsa religione impulsi liberos iugulant. Haec certe ac talia pene infinita hominum quondam vitam uexabant. Massagetae ad Derbices propinquos atque affines suos qui senectute conficiebantur misserrimos putasse traduntur ac idea immolantes carnes eorum quas plurimi foecerant epulabantur. Tybareni viros seniores suos precipitare. Hyrcani rapaci generi auium Caspii canibus proiicere soliti. Quae quidem cuncta religiosissime prius faciebant nunc vero sola euangelica virtute vndique truculentissima haec pestis explosa est. Quod vero minime Dii putantur aut innania et surda simulachra malefici demones in ipsis habitantes aut partes mundi, quae conspiciuntur aut mortuorum hominum umbrae aut quaecunque animalium nocentissima: sed pro his omnibus una saluatoris sola doctrina cuncti greci ac barbari qui non ficto animo verbum christi audiuerunt et in tantum philosophiae peruenisse vt solum verum Deum regem ac dominum coeli et terrae solis stellarum totiusque mundi creatorem colant atque sequantur etc. Idem docet in aliis locis eiusdem operis et ante docuerat clemens libro 9 ad Iacobum fratrem domini folio 47 et 48

5

Rursus Diuus Hieronimus in Epitaphio Nepotiani ad Heliodorum inquit: Indus / persa / Gothus / AEgiptius philosophantur. Bessorum feritas et Pellitorum turba populorum: qui mortuorum quondam in feriis id est parentalibus id est obsequiis parentum, homines immolabant: stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox christus est. haec ille.

6

cui concinuit Diuus Augustinus in Epistola 64 ad Aurelium Episcopum: non ergo aspere (inquit) quantum estimo existimo: non duriter non modo imperioso ista tolluntur: magis docendo quam iubendo: magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine peccantium. Et infra: Itaque prius monebuntur scilicet ad credendum vel cessandum a talibus: spiritales vel spiritualibus proximi id est qui respectu aliorum sunt magis rationis et spiritualium rerum capaces: vt sunt nobiles et principales domini: vt acquiescant et consentiant et sic alii focilius atrahentur: haec est glosa cardinalis Turrecrematae super c. comensationes 44 distinctio quod est fragmentum eius epistolae post quod subiicitur: quorum (scilicet) nobilium autoritate et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus caetera multitudo frangatur haec Augustinus.

7

Notandum autem Augustinum ibi loqui de criminibus christianorum quod si ea christiana doctrina tolli vult non seuitia: quanto magis eadem moderatione vtemur in eos, qui per ignorantiam peccant. Et nondum introierunt ecclesiam ibi Dei?

8

Huic sententiae conuenit quod supra capite retulimus ex Gregorio et quod idem diuus Gregorius scribit in c. qui Syncera 45 distinctio. Quid utilitatis est quando et si contra longum vsum fuerint vetiti ad fidei conuersionem nihil proficit aut cur infidelibus caerimonias suas qualiter colere debeant regulas ponimus: aut penitus eas tollimus si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum est ergo ut potius ratione et mansuetudine prouocati sequi nos velint non fugere etc haec Gregorius paucis interpositis. Idem asserit in c. licet statim sequenti.

9

Et Leo papa in c. Licet eadem distinctione. his verbis. Plus erga corrigendos agat beneuolentia quam seueritas: plus cohortatio quam cominatio / plus charitas quam potestas. Sed ab his qui quae sua sunt quaerunt non quae iesu christi facile ab hac lege disceditur: et dum dominari magis quam consulere subditis placet: honor inflat in superbiam et quod prouisum est ad concordiam, tendit ad noxam. haec ille.

10

Loquitur ibi Gregorius de eriminibus sacerdotum quod si ea tanta moderatione curari vult: certe eadem moderatione vtendum est in medendistamentis viciis infidelium qui numquam euangelicam veritatem audierunt.

11

Hanc sextam rationem assignat sanctus Thomas et Vlricus in sua suma libro 6 tractatu 3 c. 8 § ad quod respondemus. suma confessorum libro 3 tractatu 30 q. 8 cardinalis Turrecremata in § hinc etiam 23 q. 4 in 3 conclusione. Hi doctores citant Vlricum, qui fuit (vt supra iam diximus) vir maximae autoritatis ex instituto Diui Dominici prout asserit autor summae confessorum in prima prefatione. Verba Vlrici asserentis parcendum esse peccatoribus si per ignorantiam offendant subijciam. Tertia causa est quando probabiliter presumitur de eorum correctione eoque peccant ex infirmitate vel ignorantia et non obstinata malicia. haec ille. His congruit quod Diuus Gregorius respondit Augustino Angliae archiepiscopo libro 12 responsione 7 quia vero multi sunt in Anglorum gente qui dum adhuc in infidelitate essent huic nephando coniugio dicuntur admixti ad fidem venientes admonendi sunt ut abstineant: et graue hoc peccatum esse cognoscant tremendum Dei iudicium timeant: ne pro carnali delectatione: tormenta eterni cruciatus incurrant: non tamen pro hac re sacri corporis et sanguinis domini communione priuandi sunt: ne in eis illa ulcisci videamur in quibus se per ignorantiam ante lauacrum baptismatis astrinxerunt. In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per feruorem corrigit: quaedam per mansuetudinem tolerat: quaedam per considerationem dissimulat: vt sepe malum quod aduersatur portando et dissimulando compescat. Omnes autem qui ad fidem veniunt admonendi sunt ne aliquid tale valeant perpetrare. Si qui autem perpetrauerint: corporis et sanguinis domini communione priuandi sunt. Quia sicut in his quae per ignorantiam foecerunt culpa aliquatenus toleranda est: ita est in his fortiter insequenda qui non metuunt sciendo peccare. Haec Gregorius.

12

Ecce Gregorius sanctis admonitionibus verbo dei et terrore gehennae vult vitia per ignorantiam commissa comprimi: non lanceis vel bombardis quod non minus distat a doctrina christi quam coelum a terra. Vbi etiam beatus Gregorius innuit tria: primum quod peccata infidelium commissa intra limites suae infidelitatis et territorii: ulcisci ad ecclesiam non pertinere. Secundum: ea crimina quae per ignorantiam committuntur cum mansuetudine debere corrigi. Tertium vero eos qui recenter ad fidem veniunt per poenarum eternalium comminationem magis: quam per presentium inflictionem ut a malis abstineant terrendos esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 39