Table of Contents
Apologia
Caput 40
Et quidem cum verbum Dei idolatriam et vitium omne conuellat et cuiusuis quantumcumque eferae gentis corda emolliat admiranda vi sua: multo maioris effectus quam apud vllas gentes erit verbum Dei apud indos: qida qui gentem ingenii sunt docilis et supra plurimas cogniti orbis gentes egregia ad fidem suscipiendum dispositione insignes / mites / mansueti / inermesm. Hoc ipsum experientia docuit et ego ad christi gloriam quod oculis per quinquaginta annos vidi posteris ingenuo animo trado. Penetrarunt hyspani ausu profecto ingenti: in hocunc nouum et prioribus seculis inauditum terrarum orbem. Ubi preter mentem principis immania et inusitata facinora perpetrarunt: innumeras hominum miriades occiderunt: incenderunt villas: abegerunt peccora diripuerunt vrbes: et absque ulla vel in speciem probabili causa abominanda flagitia in miseram gentem immani saeuitia truculentam / rapaces / crudeles / seditiosam: veri Dei ad cuius cultum Indos adhortabantur religiosi: cognitionem habere? Nihilominus tamen vide virtutem verbi Dei: et indianae gentis docilitatem: audi misericordiam christi cuius adorandum nomen homines impiissimi suis facinoribus infamabant Susceperunt indi christianam veritatem libentissime. Quod loco magni miraculi veri religiosi suscipiunt. Sequebantur tamen viros sacratos ac monachos religiosos illis veritatem evan euangelicam anuntiantes. Me miserum quid si oues illae mansuetissimae Paulum illum magnum haberent preceptorem: aut aliquem qui diuinam Pauli virtutem vellet imittari: quantum qualeque obsequium domino suo prestarent? Quam esset exuberans spiritualis messis ac diuinae exultationis fructus? Si non aspernantur euangelium quod ipsi predicatores quod est dolendum nonnumquam moribus suis infamant: quid si viri apostolicae virtutis emulatores in eas prouincias soli penetrarent: quarum incolae fidem christi susceperunt, non obstantibus pessimis exemplis: et immanis saeuitiae facinoribus quae hyspani in illos perpetrarunt? Quidquid autem de indorum fide dixero propriis oculis vidi nec vno tantum in loco, aut in una tantum natione: sed nimirum in multis.
Venerantur sancta catholicae ecclesiae sacramenta ac magna pietatis significatione illa suscipiunt: quod si penuria sacerdotum sacramentis iuuari non possint: homines sincerissimi pallent / plorant / dolent / illacrimantur: Rursus tempore mortis videas in illis miram suae salutis et animae curam: et manifestum signum in eis eternae predestinationis quod est christianorum. Atque vtinam apud nos essent plures qui huiusmodi curis angerentur. Denique tam sibi quam filiis magna animi sollicitudine sacramenta petunt. De qua re in secunda parte huius apologiae latius disseram. Ex quibus colligere possumus quod si de omnibus idolatris qui ignorantia duntaxat diuinorum laborant: spes haberi potest probabilis quod audito christi preconio ab illis et similibus vitiis expergiscentur: probabiliorem proculdubio concipere debemus de illis orbis conuersione nationum: quandoquidem tot tantaque docuit nos experientia de eorum ingenii bonitate ac docibilitate. Ergo in reuocando ab errore hoc fratres nostros sequamur apostolorum / et apostolicorum virorum exempla: conuellamus idolatriam aa ac demonum cultum: caeteraque peccata verbo dei et euangelica doctrina eo modo quo christus precepit eam manifestari cum exemplo vitae: non autem bello: malitia enim non tollit sed propagat malitiam. Patet igitur casus sextus de cuius materia incepimus supra capite 24 tractare. In quo diximus ecclesiam posse habitum iurisdictionis cohercitiuae quam habet in potentia deducere ad actum in quoscumque infideles (scilicet) vt liberet innocentes ab iniusta oppressione. Cuius quidem materiae veritas et diffinitio stat in his terminis (scilicet) quod licet ad ecclesiam pertineat propter plenissimam potestatem a deo sibi collatam predicta grauamina in innocentes commissa impedire iurisdictionaliter et in casu quo pertinaciter resisterent committentes etiam punire: tamen si tentatis prius quibusuis mediis humanis licitis et honestis eiusmodi innocentium incommodis nequeat obuiari nisi per bellum: cessandum sit prorsus ab eo et cum talia agentibus et patientibus dissimulandum. Tum 1o quia de duobus malis si vtrumque vitari non potestssunt minus secundum rectam rationem est eligendum. Tum 2o quia manifestum est plures innocentes perituros esse: quam qui libararo ut liberentur proponuntur. Et tamen strictissimo precepto negatiuo vetamur in omni casu insontem occidere. Tum 3o quia in bello innocentes ab nocentibus discerni non possunt. Tum 4o quoniam tale remedium iam perdidit rationem iustitiae vel virtutis. Tum 5o propter utilitatem communem quae in vitanda euersione temporali totius reipublicae et quam maxime spirituali oactura versatur. Tum 6o propter spem probabilem uehementemque presumptionem quae de illorum conuersione per fidei praedicationem habetur: prout longissima experientia docuit: ut iam patuit.
Quibus adiungimus hanc rationem uniuersalem: ne (scilicet) Deus et sancta eius ecclesia sine qua vult homines saluos fieri et ad agnitionem venire veritatis frustrati remaneant.
Et sic concludimus sex casus possibiles fore in quibus ecclesia et illius caput summus christi vicarius iure apostolatus sui potest iurisdictionem contentiosam quam habet habitu: ponere in actu practico (id est) exercere in quoscumque infideles iuxta superius declarata. Et hic est modus secundus illius distinctionis qua diximus capitulo 15 ecclesiam exercere posse circa infideles iurisdictionem temporalem.
Est modus tertius prefatae distinctionis exercendi per ecclesiam in vel circa infideles iurisdictionem temporalem: non tamen qualemcunque sed eam quae apud iureconsultos appellatur voluntaria: voluntariam autem iurisdictionem appellant iureconsulti eam quae in inuitum exerceri non potest: sed tantum in volentem. Ideo appellatur iurisdictio voluntaria. Actus autem voluntarius iurisdictionis enumerat textus in l. actus ff de feriis scilicet: emancipare adoptare etc. Et extenditur usque ad forenses qui subditi non sunt. Et de ea tractatur in l. omnes, ff. de officio proconsulis et in capitulo ultimo de feriis. Huiusmodi iurisdictionem habet ecclesia papa circa omnes infideles totius orbis tamquam vniuersalis vicarius iesu christi: ad quem pertinet mittere euangelium omnibus totius orbis gentibus per ministros suos et apostolicos legatos. Dicitur autem voluntaria iurisdictio haec vel similis voluntariae: quoniam infideles qui numquam fidem sunt professi compellendi non sunt a Romano pontifice sed adhortandi et inuitandi pacifice et gratiose: quod si noluerint recipere Deum solum iudicem habent. Qui enim non crediderint diuino iudicio reseruantur iuxta illud Marci ultimo qui vero non crediderit condemnabitur.
Quod si per baptismum et fidem ingrediantur ouile christi tunc Romanus pontifex habet contentiosam iurisdictionem super eos in habitu tantum iuxta ea quae leguntur in capitulo nouit de iudiciis et supra late tractauimus.
tum 1o quoniam licet munus praedicandi euangelium pertineat ad papam: infideles autem quibus praedicatur non coguntur illam suscipere sed ipsorum relinquitur libere voluntati cum credere sit actus voluntatis ut supra dictum est. Cum igitur potestas illa euangelium praedicandi quam ecclesia habet adaptari et conuenire debeat susceptioni fidei voluntariae tanquam medium ad finem: quoniam idem ius et dispositio in uno connexorum: quod in reliquo vt 1 quaestione 3 c. si quis obiecerit et 3 q. 6 c. hoc quippe. Et accessorium sequitur naturam sui principalis. Per regulam accessorium de regulis iuris libro 6 sequitur quod talis potestas potest dici potestas vel iurisdictio voluntaria vel similis voluntariae secundum modum iuristarum qui respectu eorum in quos illam exercere habent: quia non inuiti sed voluntarii oportet quod sint appellant eam voluntariam.
Tum 2o et est ratio iuridica et satis proposito adaptabilis. Cum enim vnus de actibus iurisdictionis voluntariae assignetur esse adoptare aliquem in filium qui filius non est quasi ars imitetur naturam, vt institutis de adoptionibus § foeminae in glossa Et sanctus Thomas 4 sententiarum distinctio 42 quaestione 2 articulo 1 et 3 sententiarum distinctio 10 quaestione 2 articulo 1 quaestiuncula 1a et 3 pars quaestione 3 articulo 5 ad 2m. Et haec quidem sit quaedam acceptatio voluntaria alicuius extraneae personae quae non est in potestate adoptantis in filium per quam admittitur adoptatus ad participandam hereditatem patris adoptantis. Quae quidem debet esse voluntaria ex parte adoptati l. Neque. ff de adoptionibus. Infideles quoque sint extraneae personae ac forenses cum omnino existant extra fores ecclesiae ac sic non sint de foro eius quantum ad cohercitiuam iurisdictionem vt supra late probatum est: sequitur quod si ecclesia eos adoptare vult in filios Dei: hoc esse debeat ipsis voluntarie consentientibus iuxta illud Ioanis 1o: Dedit eis potestatem filios Dei fieri hoc est in sua potestate liberi arbitrii reliquit ut si voluerint fiant filii Dei. Vnde Ambrosius inquit: voluntarium militem christus elegit 15, q. 1, c. Non est Vnde voluntarie sacramentum baptismi suscipiendo efficiuntur filii Dei adoptiui secundum illud ad Romanos 8o accepistis spiritusm adoptionis filiorum Dei in quo clamamus abba pater. Cum autem potestas haec quae in ecclesia est euangelium per orbem praedicandi quod nihil aliud est quam per doctrinam fidei suadere ac inuitare gentes forenses (scilicet) infideles ut placeat in filios dei adoptari / fundari noscatur post christi virtutem et gratiam duntaxat in acceptatione voluntaria ipsorum infidelium secundum sanctum thomam 3 pars q. 8 articulo 3 ad 1m Et preter hoc et casus sex supra relatos nihil ad ecclesiam de his qui foris sunt iudicare prout plenissime in superioribus fuit probarum: sequitur quod talis potestas aut iurisdictio: siue ius predicandi: possit appellari voluntaria ad similitudinem illius quam iuristae vocant voluntariam licet ex parte ecclesiae ac summi christi vicarii sit preceptiua et necessaria ut supra in certo loco patuit. Et respectu huius necessitatis in summo pontifice a christo impositae sibi quia preceptum habet per uniuersum orbem ut euangelium predicetur operam dare: totus orbis pro parrochia est sibi assignatus authore chrisostomo super ioanem homilia 87 Nam cum magna christus petro communicasset: orbis terrarum curam demandasset. haec ille. Et sic summus pontifex curator est totius orbis. Vnde Bernardus libro 2o de consideratione ad Eugenium ibi inquit: signum nempe singularis potentiae et pontificii petri per quod non nauem unam ut caeteri quisque suam sed seculum ipsum suscepit gubernandum etc haec Bernardus. Ecc illum esse incondi moderatiorem.
Et de hac voluntaria iurisdictione quae in fidei praedicatione et gentium voluntaria conuersione fundatur Leo papa expressius in sermone 3 ordinationis suae inter caeteras Petri excellentias sic ait: de toto mundo unus Petrus eligitur qui et uniuersarum gentium vocationi et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae partibus preponatur etc. haec ille.
Et sic Romanus pontifex est primus omnium preco euangelicae veritatis et vocationis omnium gentium infidelium princeps quoque totius vniuersalis ecclesiae christianae et omnium qui ecclesiae membra censentur.
His congruit quod Bernardus in libro 2o memorato de consideratione ad eugenium. Exi in agrum (inquit) domini tui: exi in mundum. Ager enim est mundus isque tibi creditus / exi in illum: non tamquam dominus: sed tamquam villicus videre et probare unde exigendus es rationem: exi dixerim quibusdam tuae passibus intentae solicitudinis et solicitae intentionis etc. Haec ille.
Et sic pontifex summus non est dominus mundi sed villicus supremi principis et uniuersalis totius orbis domini quatenus in agro suo id est in toto orbe hoc est in omnibus gentibus cultura doctrinae apostolicae suae iuxta vaticinium Hieremiae 1o plantet et edificet virtutes et vitia conuellat. Ad quod etiam facit quod Bernardus libro 4o eiusdem operis Romanum pontificem vocat gentium doctorem sic aiens de caetero oportet te esse formam iustitiae sanctimoniae speculum: pietatis exemplar: assertorem veritatis: fidei defensorem doctorem gentium: christianorum ducem etc. Est ergo vicarius christi primarius et antonomasticus doctor omnium hominum cuius diffinitioni tam inpertinentibus ad mores quam ad fidem standum est iuxta verba Hieronimi ad Damasum Papam quae leguntur in c. haec est fides 24 q. 1
Ex hac igitur obligatione qua summus pontifex exire debet in agrum domini sui id est immundum ad docendum per suos ministros idoneos fidei predicatores omnes gentes: noscitur esse caput / curatus et pastor omnium hominum de mundo fidelium vel infidelium: et quantum ad hoc omnes homines sunt eius subditi: fidelium quidem absolute quantum ad spiritualia: infidelium autem de quibus nunc est sermo secundum naturam vel spem iurisdictionis voluntariae: modo quo diximus: nec amplius. Quia est forma iustitiae: atque in veritate firmata prout ex dictis iam patet: et alibi copiosius monstrauimus. Et haec colliguntur ex mente beati Chrisostomi exponentis illud, tibi dabo claues etc Matthei 16 homilia 51 in opere inperfecto: hunc autem scilicet Petrum vniuerso terrarum orbi Christus preposuit ut tam doctoris quam filii sui reuelationem ubique terrarum posset seminare. haec ille. His etiam concinunt verba illa quae canit ecclesia in festo beati Petri: Tu es pastor ouium princeps apostolorum: tibi tradidit deus omnia regna mundi. Quibus apparet summum pontificem prelatum esse: regem: atque pastorem: non modo illarum ouium quae iam in ouile christi per sacrum baptisma ingressae sunt id est christianorum: et super eorum regna quantum spiritualia: verum etiam illarum omnium quae extra sunt et nondum ecclesiae fores attigerunt id est infidelium quae tamen blandimentis alliiciendae et adducendae sunt per christi preconium ut ouile ecclesiae ingrediantur iuxta illud Ioanis 10 alias oues habeo quae non sunt ex hoc ouili: et illas oportet me adducere. Quae quidem sunt vniuersi infideles potissimum qui numquam de christi fide aliquid audierunt et qui malitiose impedimenta propter odium fidei predicationi non imposuerunt: prout supra C. 5 et 3 dictum fuit. Porro super has oues summus pontifex solummodo et precise uti consueuit, et uti debet iurisdictione vel autoritate omnino voluntaria non autem contentiosa vel coerciua, sicut dictum est super illas vero vtraque (scilicet) voluntaria et contentiosa usque ad iudicandum de temporalibus: in casu quo expediat ad promotionem / directionem conseruationem spiritualium sicuti est communis sententia theologorum et iuristarum et secundum veritatem.
Sic igitur patet ad officium pastorale principatum / prelatiam / regimen / et regnum vicarii iesu christi Dei et hominis boni pastoris regis regum et domini dominantium pertinere omnia regna mundi et omnes homines uniuersi orbis cum prefata distinctione: quemadmodum in nostro tractatu comprobatorio de iure principatus regum nostrorum hyspaniarum super ilium indianum orbem late probauimus et adhuc latius in aliis operibus nostris.
On this page