Table of Contents
Apologia
Caput 41
Ex superioribus apparet differentia hereticorum ad alios infideles potissimum qui fidem nec receperunt nec audierunt. Apparet preterea quod ius aut iurisdictionem et in quos infidelium et ecclesia in habitu et actu simul habeat vel in habitu tantum. Et qualiter et quando habitualem possit deducere ad actum tam cohereitiuam quam voluntariam. Ignorantia autem huius veritatis maxima mala indiano orbi peperit et turbulentis hominibus ansam prestitit affligendi fratres suos inusitata saeuitia cum magno dispendio honoris diuini apud eos qui Deum ignorabant cum fidei iactura et impedimento et horrore religionis christianae. Tractarunt hanc materiam (scilicet) quando possit inferri bellum infidelibus Oldraldus consilio 72 Albericus in rubrica de paganis et sacrificiis Corsetus in tractatu de potestate et excellentia regia q. 82 columna 5 ibi primo poenam.
Alii Hostiensem et Innocentium conati sunt in concordiam redigere. Huius clasis fuit petrus Ancarranus in regula peccatum quaestione 3 columna 13 et 14 de regulis iuris Petrus Bertrandus in tractatu de origine iuris quaestione 4) Corsetus in loco supra citato et alii in c. quod super his de voto). Omnes tamen coligant preter Bartholum in l. Christianis C. de paganis et sacrificiis et in l. hostes in finem, ff de captiuis et postliminio reuersis Dat intelligi veritatem huius materiae per quamdam distinctionem quam facit gentium quae subiiciuntur populo Romano (id est) christiano. Omnes tamen multum confuse locuti sunt forte quia esse in mundo infideles quales olim erant et modo videmus non putarunt. Solus dominus cardinalis Caietanus uniuersos tam theologos quam Iuristas post se reliquit longo interuallo. Quippe qui huic materiae super 2a 2ae quaestione 66 articulo 8 ad 2um lucem attulit Nam huius doctissimi viri distinctiones indorum calumniatores non intellexerunt: qui preterea perfricta fronte ab eruditissimi hominis doctrina dissentire non verentur nulla reddita legitima ratione qua diuersum sentire adducantur. Dicunt enim Caietani verba docentis non esse licitum inferre bellum infidelibus ob solam infidelitatem intelligenda esse quando tantum sunt infideles non autem si sint idolatrae. Hoc enim casu Caietani doctrinam superbae reiiciunt. Supponunt praeterea isti falsum cum dicunt alterum ex fundamentis quae Caietanus adducit esse quod incolae terrae promissionis non fuerunt deleti ob infidelitatem idolatriae coniunctam. Addunt autem homines turgidi hoc esse falsum ex Deuteronomii capitulo 9 et 12 et 18 et leuitici 13 et 20 Equidem qui haec asserunt nequaquam intellexerunt Caietanum vel illum noluerunt intelligere. Caietanus enim non dicit incolas terrae promissionis non fuisse deletos ob idolatriam et alia peccata quod scriptura asserit in pluribus locis Deuteronomii et libri iosue; sed quod non legit in veteri testamento infidelibus illatum bellum accipiendo infideles pro omnibus qui non incolebant terram promissionis Preceptum enim inferendi bellum a deo iudaeis traditum solum comprehendebat eos qui habitabant terram promissionis non vero alios extra eam regionem habitantes. Et tamen omnes erant idolatrae et filios suos demoniis sicut aliae vniuersae gentes immolabant. Haec fuit mens Caietani quem in sacris literis exercitatissimum credendum non est ignorasse infideles incolas terrae promissionis debellatos fuisse ob idolatriam et alia peccata. verba Caietani haec sunt. Nec in Testamento veteri ubi armata manu erat possessio capienda terrae infidelium indictum lego bellum alicui propter hoc quod non erant fideles: sed vel quia nolebant dare transitum: vel quia eos offenderant ut Madianitae: vel ut recuperarent sua diuina largitione concessa etc. Haec ille. Quam opinionem probat etiam doctissimus frater Franciscus Victoriensis in Relectione de indis titulo 5. Falso ergo indorum calumniatores obiiciunt Caietano quod neque somniauit neque cogitauit. Tantum dicit nulla infidelium peccata / nullam idolatriam nulla peccata contra naturam effecisse ut bellum infidelibus inferretur extra has tres causas. Rursus aduersus fundamentum Caietani adducentis in probationem suae sententiae exemplum christi et apostolorum obiiciunt hoc esse fundamentum hereticorum aduersus quos Diuus Augustinus scripsit. Sed iam hanc eorum pernitiosam opinionem ex sacris literis et sanctorum doctorum traditionibus supra latissime confutauimus. Vlterius alii theologi hoc nomine indigni quorum nomen interim silebitur ne publica confusione ne eos laedamus aduersus Caietani doctrinam quae huic materiae lumen prestat ridicula et absurda quaedam somnia comminiscuntur. Non est pretereundum quod iureconsultus quidam rabula auccupans fortassis (ut sunt res humanae) maiorem aliquam fortunam aduersus doctrinam Caietani: ut per adulationem regi gratificaretur: protulit hoc argumentum: Indi noui orbis descendunt ab Agar ancilla Abrahae. ergo sequitur eos omnibus facultatibus et regnis suis spoliari debere. Primum Agar uxor fuit Abrahae licet non precipua non tamen fuit ancilla maledicta ut ipse inquit. Deinde huius vanissimi hominis argumentum quam sit stupidum crassum / impudens: quis digne declarare queat? Deum inmortalem quam est dolendum hyspaniam nostram felicissimam alioquin ingeniorum parentem: tam crassa capita pro magnis viris suspicere. Deinde viros qui lumen et regulam virtutis esse deberent: rem vanissimam periculosissimam / impiam et tantum non incendio dignam in exitium animae suae profenerunt ut innumeri mortales christi sanguine redempti contra exemplum et doctrinam christi et apostolorum in eternum pereant et crudelissime a rapacibusssima h yspanorum gente trucidentur. Sed huius vanitatem ut tam ipse quam alii qui sub pretextu horum argumentorum veritatem euangelicam oppugnant et tot mortalium miriades demittunt Orcho breuissime ad viuum depingamnt: vt tam hic quam illic resipiscant et penitentiam agant venenisque suis quae orbi propinarunt, agnoscentes veritatem, antidotum admoueant.
Rursus insipidus hic iure consultus profert aduersus Caietanum Bartholum in L. Hostes, ff de captiuis et postliminio reuersis. Et nouam quandam distinctionem facit (scilicet) alios esse infideles recognoscentes dominium ecclesiae, alios vero qui non recognoscunt. Sed Bartholus si legatur huius stultitiam et ignorantiam ob oculos ponet.
Prudenter enim de hac re tractauit in dicta l. hostes et in l. Christianis. C. de paganis et sacrificiis quod nos latius docuimus in aliis nostris opusculis. Pergit rabula potius quam iureconsultus, et vt omnino extremum stuporem suum orbi proderet: intolerandum Christianis auribus assueeuerat posse (scilicet) hyspanos nulla precedente monitione ferrum stringere in indos eorumque bona diripere: quoniam sufficit (inquit) illis monitio apostolorum in omnem enim terram exiuit sonus eorum etc. Ac preterea hyspani eos monuerunt ut susciperent fidem christi: cui monitioni cum non paruerint: immo potius arma parauerint: iure optimo nulla precedente monitione regnis suis spoliari possunt. Addit impudens sicophanta leges paragraphos: citat innumera doctorum nomina. Sed extra rem non minus indocte quam stulte. Precor illi mentem saniorem quamquam ipsi sibi doctissimus videtur.
Et per haec omnia quae a capite 24 hucusque disputata et conclusa sunt affatim credimus fore fuisse satisfactum tertiae causae qua Sepulueda vult sathanicas illas expeditiones siue conquistas (ut appellant) gestas per nostrates aduersus occiduas et meridionales gentes iustificari. Quod si predeterminatis adjungeris duodecim nostras replicas relatas in conuentu et quidem solemnissimo magnorum virorum theologorum et iuristarum iussu caesaris senatui indiarum adunato vallisoleti anno domini MDLI luce ipsa clarius videbisre licebit: quanta tenebrarum densitate doctor egregius eiusque adhaerentes errori / et quam periculosissime teneantur.
On this page