Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 42

1

Caput 42m

2

Hic quartum argumentum vel causam Sepuluedae confutabimus. Inquit enim posse bellum inferri indis ut vel causam dilatetur christiana religio patefacto toto aditu predicatoribus euangelii. Equidem demirari satis non possum Sepuluedam. Quo enim spiritu afflatus homo theologus senex et humaniori literatura perpolitus venena ista porrigit orbi: ut indiana imperia latissime patentia saeuissimis latronibus aduersus legem christi sint predae. Sicuti hactenus fuerunt magna hyspanicae gentis inuidia quae apud eas gentes ea facinora perpetrauit quae nulla unquam gens quantumuis effera (quod litterae meminerint) perpetrauit. Haec siquidem facinora Sepulueda totis viribus contendit ampliare: quatenus et residuum nationum totius illius orbis tandem deleatur: et deus iustus et rectus citius forte quam decreuerat his concitatus effundat furorem irae suae comprehendatque vniuersam hyspaniam. Profert ergo primo Sepulueda quod Augustinus in epistola scribit Donato heretico Asserit enim Sepulueda Augustinum docere gentes in primordiis nascentis ecclesiae blande ac leniter fuisse adducendas ad fidem christi: Postea autem auctis ecclesiae viribus compelli posse intrare in ouile christi in parabola nuptiarum. Certe Sepulueda impie loquitur et in pluribus errat in preiudicium animae suae: precipue in tribus.

3

Primo dicens decreta ecclesiae pontificis et Caesarum prodita contra hereticos seruari debere etiam in infidelibus non distinguens species infidelium quae sunt quatuor: Alii sunt infideles mauri, et iudaei viuentes sub iugo christianorum Alii sunt apostatae et heretici Alii turce et mauri nos bello persequentes Alii sunt infideles idolatrae remotissimas prouincias inhabitantes.

4

Secundo Sepulueda impie interpretatur parabolam illam nuptiarum lucae 14 et Matthei 22

5

Tertio errat dum non distinguit infideles subditos ecclesiae vel principibus membris eius a caeteris infidelibus non subditis: tribuendo ecclesiae iurisdictionem vbi nullam habet. Quod ultimum supra capite 6 et sequentibus falsum esse rationibus lucidissimis comprobaui.

6

Quod autem ad principalem quaestionem attinet certe parabola illa euangelica nequaquam probat id ad quod Sepulueda illam adducit. Contendit enim probare christum voluisse ecclesiam viribus et principibus auctam cogere homines ad suscipiendam veritatem euangelicam non quidem baptizando eos illata vi sed conuellendo idolorum cultum, contundendoque eorum vires: ita ne impedire possint predicationem euangelij. Ante omnia libenter edoceri velim a Sepulueda quare potius Deus voluerit vim inferri infidelibus ab ecclesia et christianis principibus quam ab angelis quorum ministerio sepe Deus adducit in fideles ad cognitionem sui iuxta tradita per magnum Dionisium coelestis Hierarchiae capitulo 9?

7

Rursus quaero an illa compulsio cuius parabola meminit: debeat esse corporalis seu materialis illata ab angelis vel ab ipso Deo? Equidem si Sepulueda cum sociis nihil habeat quod proferat preter propria commenta: opponam illud beati Hieronimi ad Paulinum his verbis: qui si forte ad scripturas sanctas post seculares literas venerint, et sermone composito aures populi mulserint. quicquid dixerint hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur quid prophetae, quid apostoli senserint: sed ad sensum suum incongrua optant testimonia: quasi grande sit et non viciosissimum docendi genus deprauare sententias: et ad voluntatem suam scripturam trahere repugnantem. haec ille.

8

Equidem te Sepulueda doctor venerande considerare decuit: parabolam obscuram quandam esse sententiam seu similitudinem: iuxta sancti Thomae sententiam 1 pars: quaestione 1 articulo 10 ad 3um Et super Esaiam. Cum autem parabolae pluribus modis exponi possint et plures interpretationes recipiant, et idem diuersis attribui secundum diuersas similitudines autore Diuo Thoma 1a 2ae quaestione 33, articulo 1o ad 1um et 1o Sententiarum distinctio 17 quaestione 1 articulo 1o quaestione 3 in corpore. Nec sensus litteralis super quem alli sensus fundantur et cui non potest subesse falsum: non est ille quem quisque voluerit: sed quem autor Sacrae scripturae intendit scilicet spiritus sanctus. Assignare autem qui vel qualis sit iste: non est cuiuslibet: sed sacrorum doctorum, qui moribus et doctrina mortales caeteros excelluerunt. Ex illis autem omnibus nullus hactenus extitit: qui parabolam illam euangelicam exposuerit quemadmodum Sepulueda exponit: infideles (scilicet) presertim gentiles qui numquam fidem audierunt militari manu a principibus compellendos idolorum cultum relinquere et christi ouile scilicet ecclesiam ingredi. Et sic de compulsione exteriori et corporali. Ergo temeritas est grandis: probare presumere per dictam parabolam: christum precepisse ecclesiae suae cum aucta foret uti debere ante fidei predicationem circa infideles compulsione corporali. Praeterea theologi omnes docent nihil ad fidem vel ad salutem hominum pertinens reperiri in sacris literis propositum sub parabola vel spirituali sensu: quod scriptura per litteralem sensum alicubi manifeste non tradat. Ita docet Augustinus libro de doctrina christiana et sanctus Thomas in prima parte quaestione 1 articulo 9 ad 2um et articulo 10 ad 1um et Quodlibeto 7 articulo 14 ad 3um.

9

Hic velim Sepuluedam cum sociis proferre et sacris litteris locum aliquem ubi euangelica illa parabola exponatur: prout ipse exponit euangelium (hoc est bonum et letum nuntium) et remissionem peccatorum: armis et bombardis anuntiari debere: subigendo armato milite ac vi bellica persequendo gentem. Quid leto nuntio cum vulneribus / captiuitatibus / cedibus / incendiis et urbium diruptionibus vulgaribus belli malis? Utique prius ad inferna descendent quam euangelii utilitatem sentiant Eoquid narrabunt profugi discisso capite amputatis manibus intestinis ruptis alienas prouincias hyspanorum metu petentes? Quid sentient de christianorum Deo? Nimirum existimabunt esse diaboli filios non filios Dei et angelos pacis. An vellent qui parabolam illam ita interpretantur sibi si forte pagani essent anuntiari veritatem deruta prius domo: et ductis in captiuitatem filiis constuprata uxore: euastatis urbibus defloratis foeminis ac desolatis prouinciis? Vellentne tot malis: tot lachrimis tot horribilibus cladibus: tam seuo metu et miseranda calamitate venire ad ouile Christi? Nonne inquit Paulus suscipite inuicem sicut et Christus suscepit vos? Et paulo superius: quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ad Romanos 15 Sicut ergo ipsi nollent ita adduci ad ouile Christi: ita etiam a vi omni in fratres suos abstineant Quemadmodum hac euangelica moderatione vsus est beatus Iacobus et discipuli sui cum patribus eorum: qui forte peioribus contaminati fuerunt facinoribus: et idolatriae foecibus magis dediti ac plus barbaricis abundarunt moribus caeteris nationibus ut videre est in magna difficultate quo conuersa fuit ad christum hyspania

10

abstineant (inquam) ab eiusmodi immoderatione in alias nationes exercenda hyspani: et utantur dulcedine illa qua ipsi fuerunt vocati: siue barbari sint siue idolatrae: siue aliis quibuscumque vitiis infecti. Cuius euidens est ratio: quia non est masculus et foemina gentilis et Iudaeus: circumcisio et prepucium barbarus et scytha: seruus et liber: sed omnia et in omnibus christus. Ad Collossenses 3 Non est distinctio iudaei et greci. nam idem dominus omnium: diues in omnes qui inuocant illum Ad Romanos 10

11

Idem inquit chrisostomus in imperfecto super Mattheum capitulo 22 homelia 41 his verbis Sicut non est distantia in natura creationis hominum non fit differentia in vocatione salutis eorum omnium siue barbarorum siue sapientium quoniam potens est Dei gratia barbarorum mentes corrigere ad rationabilem intellectum: qui cor Nabuchodonosor ad feralem sensum mutauit et iterum feralem sensum eius ad humanum intellectum reduxit. Potens est inquam mutare omnes siue bonos siue malos boni ne pereant, mali ut inexcusabiles fiant. Haec Chrysostomus.

12

Cum ergo hominum natura eadem sit et omnes eodem modo vocentur a christo nec ipsi voluissent modo diuerso vocari non debent suadere ut indi ad ecclesiam alio modo quam caeteri homines adducantur.

13

Iterum arguitur contra egregium doctorem et suam pertinatiam: sic: sensus litteralis cuiuscumque scripturae passus ex quo solo potest trahi argumentum secundum Augustinum et sanctum Thomam est ille quem autor illius spiritus sanctus intendit et vult intelligamus. Christus autem illis parabolae verbis compelle eos intrare: significat se immediate per seipsum vel per angelos vel per homines solere intellectualiter mouere ac pertrahere et quasi compellere ad se miraculo visibili vel inuisibili: eos qui eius veritatem non cognoscunt: nulla tamen adhibita coactione voluntatis. Ergo ille est sensus literalis. Non ergo christus violentiam exteriorem significare voluit: sed persuasiuam per dictam parabolam quod satis patet ex verbis Chrisostomi supra relatis et ex Diuo Thoma in quaesetione de veritate quaestione 22 articulo 9 ad 7m ubi de hac parabola loquens inquit: compulsio illa de qua ibi sanctus Lucas 14 facit mentionem: non est coactionis: sed efficacis persuasionis ut per aspera et per lenia. haec ille. Hoc est mouere corda hominum infundendo intra animae potentias vel metum vel maerorem vel affligendo corpus exterius morbis vel doloribus: aut illustrando animam ipsam sancti spiritus lumine. Haec autem Deus vel per se facit vel per angelos vel per homines: representantes ob oculos inferni cruciatus: animae damnationem eternam: aliaque presentis et futurae vitae incommoda. His modis impletur illud: compelle intrare: hoc est, importune persuade instigaque illos ut conuertantur per huiusmodi comminationes iuxta illud Apostoli 2 ad Thimotheum 4 predica verbum insta oportune et importune argue obsecra increpa, et ad Titum 2 argue cum omni imperio et capitulo 1o ob quam causam increpa illos dure: ut sani sint in fide. Ita parabolam illam interpretatur Hugo Cardinalis. Et dionysius carthusiensis. Deus enim ad impartiendum hominibus lucem et salutem vtitur angelorum ministerio et iubet eos compellere homines his modis: authore Dionysio coelestis hierarchiae capitulo 9 qui refert Deum angelorum ministerio plurimos Ethnicos ad sui cognitionem pertraxisse his verbis: unum autem omnium principium et ad ipsum reduxerunt, sequentes secundum unamquamque gentem sacerdotio fungentes angeli etc.

14

Eisdem verbis instruit dominus homines per prelatos et predicatores: quos in simile ministerium deligit quemadmodum instituit petrum quem ad Cornelium mittebat actuum 10 Et Paulum cum illum misit in Macedoniam actuum 16 et Philippum quem Eunucho Candacis reginae obuiam misit quibus tune iam incumbit ex officio iniuncto eiusmodi exhortationes facere: increpationes et instantias importunas et opportunas non omittere. Et hoc modo dici potest infidelium plurimos ad Dei veri cognitionem venire quasi compulsos. Compelluntur ergo infideles cognoscere veritatem paupertate fame / morbis / doloribus / terroribus. Compelluntur etiam Verbo Dei quod est efficacissimum iuxta illud quod legimus apud Hieremiam capitulo 24. Numquid non verba mea sunt quasi ignis et quasi Malleus conterens petras? Vel quia conuicti miraculis vel rationibus mouentur ad credendum. Sicut etiam dicimus demones fidem habere quasi coactam. Eorum enim intellectus etiam nollens conuincitur efficacissimis argumentis rerum quae vident et intelligunt. Vident enim multa manifesta indicia ex quibus percipiunt doctrinam ecclesiae a Deo esse: qui nec falli nec fallere potest quamuis ipsi res ipsas quas ecclesia docet non videant. Puta Deum esse trinum et vnum vel aliquid huiusmodi et sic coguntur ad credendum ex perspicacitate intellectus autore Thoma 2a 2ae quaestione 5 articulo 2 in corpore et ad 2m Sic Aristoteles libro posteriorum et 4 metaphysicae scribit de antiquis philosophis quod etsi ore negabant prima principia, cogebantur tamen ea fateri conuicti euidentibus et necessariis rationibus quas ipse tradit Metaphysicae 11o capitulo 4. de huiusmodi compulsione interiori et persuasiua inquit Augustinus: felix necessitas quae compelit ad meliora. Et Seneca: infirmitati meae gratias: ago quae cogit me non posse quod non debeo velle. haec ille. Et haec est compulsio quam Christus per parabolam illam in sensu literali docere intendit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 42