Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 43

1

Caput 43m

2

De huiusmodi compulsione persuasiua vide oro quae prompsit sanctus Thomas in 3 parte quaestione 44 articulo 3 ad 1m ubi inquit: Iustificare autem homines non conueniebat nisi eis volentibus. Hoc non esset contra rationem iustitiae: quae rectitudinem voluntatis importat: et etiam contra rationem humanae naturae, quae libero arbitrio ad bonum deducenda est non autem per coactionem. Christus ergo virtute diuina interius homines Iustificauit non tamen eis inuitis. Et post multa (inquit sanctus Thomas): circa animas hominum maxime quantum ad immutandas inferiores vires Christus aliqua miracula facit: unde Hieronimus super illud Matthei 9: Surgens secutus est eum (scilicet) Mattheus dicit: fulgor ipse et maiestas deitatis occultae quae etiam in facie relucebat humana: videntes ad se trahere poterat ex primo aspectu. Et hoc ad inuitandas et trahendas suauiter gentes ipsas inspirationibus illuminationibus et infundendo illis sapientiam et amorem diuinum.

3

Addit sanctus Thomas ibidem: Et super illud Matthei 21: "eiiciebat omnes ementes et vendentes" etc Dicit idem Hieronymus: mihi inter omnia signa quae foecit dominus: hoc videtur esse mirabilius: quod unus homo et illo tempore contemptibilis potuerit ad unius flagelli verbera tantam eiicere multitudinem. Igneum quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius: et deitatis maiestas lucebat in facie eius. Et super illud Ioanis 18: "abierunt retrorsum et ceciderunt in terram" dicit Augustinus: "Vna vox turbam odiis ferocem armisque terribilem sine tello vllo percussit, repullit / strauit. Deus enim latebat in carne"

4

Et sanctus Thomas infra: ex quibus omnibus patet quod christus quando voluit virtute diuina animas hominum immutauit: non solum iustificando et sapientiam infundendo quod pertinet ad miraculorum finem: sed etiam exterius alliciendo vel terrendo vel stupefaciendo quod pertinet ad ipsa miracula. Haec sanctus Thomas.

5

Vnde apparet et modum ipsum quo Christus ad sui cognitionem credentes trahebat fuisse miraculosum. Et nulli dubium quin etiam quotidie per medium vel hominum vel angelorum in illuminandis hominibus tali modo vtatur. Hoc patet in conuersione beati Pauli. Actuum 19 Vbi discimus Paulum ex lupo agnum factum diuino quodam miraculo quo coelesti lumine circumfusus ex equo deturbatus est. Quamquam vocationem similem non legimus alibi: ideo eam tamquam vnicam et mirificam celebrat ecclesia autore Thoma 1a 2ae, quaestione 113 articulo ultimo in corpore in finem. Ideo huiusmodi vocatio non est proferenda in exemplum. Fuit enim peculiaris et priuilegia particularia non faciunt legem communem etc. Modum autem comunem quo dominus absque vlla compulsione pertrahit homines ad se: exponit sanctus Thomas in quaestionibus de veritate quaestione 22 articulo 8 et 1 parte quastione 105 articulo 3 et 4o per totum et in aliis locis sumae contra gentiles ait sanctus Thomas: Deus potest mutare voluntatem de necessitate: non tamen potest eam cogere. Quantumcumque enim voluntas immutetur in aliquid non dicitur cogi in illud. Cuius ratio est quia ipsum velle aliquid est inclinari in illud Coactio autem vel violentia est contraria inclinationi illius rei quae cogitur. Cum igitur deus voluntatem immutat: facit ut precedenti inclinationi succedat alia inclinatio. Itaque prima aufertur et secunda manet. Vnde illud ad quod inducit voluntatem: non est contrarium inclinationi iam existenti: sed inclinationi quae prius inerat. Vnde non est coactio vel violentia sicut lapidi ratione suae grauitatis inest inclinatio ad locum deorsum. Hac autem inclinatione manente si sursum proiiciatur, erit violentia: si autem deus auferat a lapide inclinationem grauitatis et det ei inclinationem leuitatis: tunc ferri sursum non erit ei violentum. Et ita oppositus motus potest esse sine violentia. Et per hunc modum intelligendum est quod deus voluntatem immutat: sine hoc quod voluntatem cogat etc. haec sanctus Thomas in forma.

6

Itaque dominus suauiter mouet vnamquanque rem ad finem suum: iuxta illud sapientiae 8 "attingit a fine vsque ad finem et disponit omnia suauiter". Certe maxime contrarius est motus iste quo diuina sapientia trahit ad se res creatas potissime creaturas rationales: illi quem cum gladiis euaginatis ingeniis igniferis et bombardis aduersarii imaginantur. Ingenium enim humanum eiusmodi est vt doceri adduci et alici blande velit: non vi: et armis cogi. Nam secundum Philosophum 2o physicorum unumquodque sic agitur vel trahitur ut aptum natum est agi vel trahi. Homines namque naturaliter allici desiderant suauitatibus blanditiisque ut apparet experientia. Et proverbium 6 dicitur: "verbum dulce multiplicat amicos et mittigat inimicos" et "responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem".

7

Et iuxta illud Valerii maximi libro 5o humanitatis dulcedo: barbarorum ingenia penetrat. Huius rei causa est generositas animi qui secundum Senecam magis ducitur quam trahatur. Habet enim mens quodam sublime et arctum ac impatiens superioris: sed delectatione cuiusdam subiicitur reuerentia seu lenitatis: per quam suspicatur ad paria posse conscendere: et a suo non resilire gradu Sic philosophus 8 ethicorum quod beneuolentia est principium amicitiae.

8

Sua ergo ineffabili sapientia vtitur Deus dum homines his modis ad se trahit. Et quia nullus potest illa operari circa voluntatem humanam nisi deus solus videlicet vt hodie velit et amet quod heri horrebat et vitabat dulciter intus disponendo et inclinando mentes hominum in contrarium, quod totum est miraculum: in vanum enim laboraret exterius lingua predicatoris: nisi adesset interius gratia saluatoris. Secundum Augustinum. Hoc autem apparet manifeste quia multi audiebant Christi predicationem: non tamen omnes conuertebantur: quia non circa omnium audientium mentes christus predictos effectus intus operabatur. Quisquis ergo ad fidem venit et animum mutat: a Deo id accipit. Omnia enim humana terriculamenta non possunt voluntatem humanam immutare: nisi christus intus operetur. Rursus inter omnia miracula dei magnum existimatur esse conuersio peccatoris tum propter magnitudinem ipsius operis in se ob impedimenta quae ex peccato nascuntur. Separant enim hominem a deo infinita distantia tum quia terminatur ad bonum eternum. Et secundum hoc Augustinus super Ioanem capitulo 14 exponens illud: maiora horum faciet inquit: maius esse ex peccatore reddere iustum quam creare coelum, de qua re agit sanctus Thomas 1 parte quaestione 105 articulo 7 et 8 per totum.

9

Ut igitur nobis christus ostenderet magnitudinem veritatis suae vimque fortissimam verbi diuini quibus curat et sanat eos quos propter scelera sua presertim idolatriae et infidelitatis impossibile est secundum naturam hoc est absque ipsius ope sanari reddens eos filios dei et regni coelestis heredes: usus est hoc verbo compelle intrare: vt significaret mutationem humanas vires superantem. Quasi dicamus idolatrae nolentes idolorum cultum abiicere et caetera peccata verbo christi et veritatis coniuncti operante intus diuina gratia idola abiecerunt, ad quod etiam iuuat exemplum bonorum christianorum euangelium predicantium. Vt autem haec litteralis expositio germana fore veritatis noscatur. Theophilatus super eadem parabola videatur qui sic ait: per eos qui in via et apud sepes gentes intelligendae sunt. Israelitae enim fuerunt intra ciuitatem vt hi qui legem susceperant et ciuiliorem vi tam sortiti. Gentiles vero a testamentis et a lege Dei alieni erant et non facti ciues sanctorum nec in una sed in multis iniquitatibus et rusticitate magna versabantur et apud sepes peccata dico Peccatum enim magna sepes est et interstitium: nos diuidens a Deo. Per vias itaque pecuniamliarem gentilium vitam et in multas dissectam opiniones. Per sepes vero intelligit vitam illorum in peccatis. Non simpliciter iubet illos vocari sed compelle (inquit) quamuis voluntarium sit omnibus credere. Caeterum vt sciamus magnae virtutis Dei esse gentes in tanta versantes ignorantia ideo dixit compelle. Nisi enim magna predicaretur virtus et magna esset verbi veritas: quomodo persuasi essent homines in idolorum cultu insanientes et foeda operantes vt repente agnoscerent verum Deum: et spiritualem diligerent vitam? Igitur admirabilem translationem significare volens necessitatem nominauit quasi diceret quis: gentiles etiam nolentes relinquere idola et delitias a praedicatione veritatis coacti sunt ea relinquere. Vel aliter et virtus signorum magnam afferebat necessitatem vt transferentur ad fidem christi.

10

Et infra: Illis igitur peccatoribus in latis et spaciosis peccatorum viis errantibus: mittit pater filium ad coenam inuitantem: qui secundum carnem seruus fuit: qui non venit vt vocet iustos: sed peccatores; Inuitatque eos liberaliter predoctis illis et diuitibus et et carni indulgentibus. Multos autem morbos et pericula immittendo facit eos etiam involuntarios renuntiare huic vitae quibus iudiciis solet inducere illos ad coenam suam necessitatem eis faciens periclitationem: et huius exempla multa sunt. Docet autem nos haec parabola simplicibus pauperibus et debilibus potius dandum: quam diuitibus id quod et paulo antea admonuerat. Discimus et aliud debere nos alacres et liberales ad pauperum susceptionem atque etiam ita nolentes cogamus eos: vt participes fiant nostrorum bonorum hoc et magistri admoneantur: quod opere pretium sit discipulos etiam nolentes docere. Haec omnia theophilatus in forma.

11

Docere in fine dixit non bellum aut violentiam corporalem seu exteriorem inferre. Arma enim bellica vt saepe tactum est non suapte natura ordinantur ad subiectionem animarum sed corporum rerum et locorum. Certe longe differens expositio est ista Theophilati prenominatae parabolae compelle intrare ab ea quam fingunt aduersarii. Quibus precor potius adhibebimus fidem in expositione scripturae viris sanctis quos verissimile est spiritum Dei habuisse in interpretandis scripturis sacris: an vero sepuluedae et complicibus immensum ilium orbem exitiabili bello aduersus legem christi delere conantibus? Qui tam temere quam impie asserere non verentur per dictam parabolam nobis christum precepisse: vt per bellorum immanitates, et turbulentias infideles pacificos et quiete viuentes inquietemus: gentes mitissimas irritemus: pauperrimos spoliemus: doceamus superbiam / astutiam malitiam / humillimos et simplicissimos: tyranica ferocitate populos liberos in amaram seruitutem contra ius gentium et naturale addicamus nec non tandem ut impossibile reddamus temunt ne: unquam christi ouile ingrediantur nationes ad fidem aptissimae.

12

Abeant isti capitis somnia vanissima non doctrinam solidam nobis proferentes. Sed quid proferunt aduersus euangelicam veritatem et apostolica exempla: preter calumnias / mendacia et adulterata loca scripturarum? Errant ergo isti miseri nescientes scripturas neque virtutem dei.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 43