Table of Contents
Apologia
Caput 44
Proferunt constantinum magnum bella intulisse infidelibus vt suo imperio subactis idolatriam tolleret: ac fides liberius induceretur. Sed ubi constat bellum illis illatum ob id solum quod pagani essent? An ex eo quod legitur in hystoria ecclesiastica libro 10 capitulo 9 Videlicet interea Constantinus pietate fetus Sarmatas Gotos aliasque barbaras nationes nisi quae vel amicitiis vel deditione sui pacem prebuerant in solo proprio armis edomuit. Et quanto magis se religiosius Deo subiecerat: tanto amplius ei Deus uniuersa subdebat. haec ibi.
Ex his verbis nequaquam liquet constantinum illis bellum intulisse ex eo tantum quod pagani essent vt (scilicet) idolorum cultum conuelleret. Etenim si hac sola de causa in illos arma conuertisset certe prefata ecclesiastica hystoria id non tacuisset. Cum de propinquo cederet in gloriam Dei et ad exaltationem catholicae fidei. Quin probabilibus rationibus contrarium persuadere poterimus. Primo. quia cum Gothi contra quos Constantinus arma mouebat: Romanam gentem uehementissime armis exercuissent et quotidianis incursionibus lacesserent: probabile est Constantinum veteribus et nouis iniuriis grauiter per motum in eos arma conuertisse: non autem propter idolatriam tollendam precise. Gothica enim gens effera et immani crudelitate terribilis erat et Romano nomini inimicissima, omnibusque gentibus molesta. Quare Constantinus Iure optimo illis bellum intulit cum Romanae ditionis gentes quarum iniurias Constantinus prapulsare tenebatur pluribus illatis incommodis afflixissent. Vnde dicitur in hystoria Tripartita Libro 1o capitulo 9. cum esset gens ilia in bellis prona et multitudine et magnitudine corporum armis semper exercitata aliis quidem barbaris preualebat: solos autem Romanos habebat repugnantes. Et paulo ante ait dicta hystoria: quod qui vocabantur Gothi tunc nouissime causa gratiae celebrarunt federa apud Constantinum. Ergo ex his non potest colligi Constantinum propter tollendam idolatriam et trahendum gentem illam ad fidem bella illis indixisse.
2o Gothi Sarmatae / et Gelones: Scythae Europae gentes erant, autore Pomponia Atella libro 2o Plinio libro 4 capitulo 12o Strabo libro 11o Sed tantum differebant quod alii aspera montium alii regionis plana incolehant: omnes tamen erant Scythae: quemadmodum Cantabri / Gallograeci montes et Iuga hyspaniae incolentes hyspani sunt sicut et Bethici. Hos autem archiepiscopus Florentinus 2a parte suae hystoriae scribit Scythas efferam et immanem gentem populabundos irrupisse in fines Romanae ditionis tempore Constantini. Vel paulo ante. Ergo Constantinus iniuriam propulsabat vel similes clades: in vindictam suorum inferebat: non vero illos volebat adducere bello ad cognitionem christi.
3o Gothi Romanum imperium magnopere saepissime illato bello labefactarunt atque adeo de ipsa urbe Roma gentium omnium victrice triumpharunt: autore Orosio Libro 7 capitulo 37 38 39. Et Paulus Diaconus libro 12 Romanae hystoriae Et Hieronimus in epistola ad Heliodorum satis id lachrimatur. Augustinus quoque libro 5o de ciuitate Dei capitulo 23. Constantinus ergo satis causas diuersas bellum inferendi Gothis habebat, et suo seculo et sequentibus Romanae genti exitiabilibus. Quorum prouintias et vexarunt et imperio suo asseruerunt. Ergo certum non est Constantinum belligerare aduersus alienigenas vt traberet eos ad fidem.
4o Gothi vltra quod idolatrae erant Ariana heresi infecti fuere: vt probatur ex hystoria Tripartita libro 8 capitulo 13 et pestilentissimo errori fauentes. Bellum fortassis inferebant catholicis ob defensionem illius sectae: qua de causa Constantinus catholicam gentem defendendo: Iustissime in eos vires suas conuertit. Possibiliter ergo verissimilitudine atque probabilitate harum causarum suppositis: isti de contrario minime se Iactabunt facere euidentiam. Quod autem dicitur Constantinum in eorum prouintias penetrasse illatoque bello perdomasse: prudentis imperatoris erat. Cum enim eas gentes sibi infestas et inimicas esse sciret: nihilque aliud semper querere: quam occasionem qua maxime sibi et suis nocere possent: prudenter armata manu in eorum prouincias penetrabat: quod bellum iustum erat de iure. Hoc enim casu inimicis (scilicet) arma parantibus et occasionem spectantibus bellum illis inferre licet: neque enim spectare debeo vt inimicus me primo vulneret quam ego me defendam: et vim illius propulsem: quod et naturalis ratio dictat et ciuilia iura disponunt.
Quinto probatur quoniam gens Hiberniae siluestris barbara et idolorum cultui deditissima autore Caesare libro 5o Et Strabane libro 4o suscepit fidem Christi tempore Constantini magni non quidem bellico terrore compulsa a constantino: sed seruae cuiusdam Christianae fide et industria ac denique diuino miraculo edito. Cuius gentis conuersione ecclesiasticae hystoriae libro 10 capitulo 11o scribitur magis letatum fuisse constantinum: quam si nouis regnis et imperiis Romanum imperium magnum incrementum accepisset.
Rursus eius hystoriae capitulo 10 narratur indiam ulteriorem tempore Constantini suscepisse verbum Dei persuasione duorum famulorum mercatoris cuiusdam seu curiosi philosophi: qui auide nouas prouintias et regna videndi et discendi cupiditate peragrabant.
6o quia non est vero simile ac sic non probabile quod sanctus Syluester induceret Constantinum id facere in fidei fauorem: per quod fides infidelibus redderetur maxime odiosa. Sed si bello Constantinus nationes infidelium idolatrarum quae numquam fidem susceperunt impeteret, ut suae ditioni subiiceret, ad idolatriam eis inuictis destruendam, et post fidei predicatio vone sequeretur: redderetur fides ipsa eis odiosissima vt satis prolixe supra foecimus huius rei euidentiam.
Ergo non est vero simile ac sic non probabile quod vel sanctus presul tale bellum consuleret Constantino: Vel quod Constantinus ipse huiusmodi assumeret bellum. Non ergo sanctus Siluester pontifex, et Constantinus Caesar paganis bellum inferebant ut bellico terrore ab idolorum cultu abstinerent.
Ex quo liquet illum ecclesiasticae hystoriae locum nihil confirmare causam antichristianam quam Sepulueda tuendam suscepit. Neque enim Siluester pontifex, qui in diuorum numerorum relatus est: suadere debuit Constantino rem christianae religioni dilatandae non inutilem tantum: verum etiam damnosissimam. Pagani enim bellicis incommodis quae omnem pestem et calamitatem superant affecti, a christianis a quibus non cogi sed doceri debuissent: exosam habebunt religionem christianam: videntes tantum efferae immanitatis esse in christi cultoribus: cedibus / violentia / incendiis / rapinis in illos grassantibus: neque vnquam credent euangelium (hoc est) letum nuntium sibi anuntiari: sed tartaream calamitatem a demonibus immitti. Potissimum cum ob suam defensionem et Deorum suorum haberent bellum iustum, supposito errore probabili contra quencumque: immo ad se vlciscendum pro malis receptis esset ex parte sua iustissimum. Audientne pastorum et patrum nomina qui eos christiana charitate ad ouile Christi adducere velint? An videbunt predones. et lationes predae inhiantes non animarum saluti? Quare non immerito gentes fidem abominabuntur existimantes non esse quod est: veritatem scilicet, sed mendacium.
Confirmantur supra decisa: quoniam beatus Siluester muneribus et blanditiis adducebat idolatras ad fidem, vt legitur in eius hystoria: et scribunt canonistae in c. quam pio, 1, q. 2, et in 6. cum in ecclesiis de Simonia. Sic et Gregorius iudaeis ut conuerterentur offerebat remissionem tributi quod ex possessionibus ecclesiae sibi locatis debebant: quod patet ex eius epistola 6 libri 4i. Quantum haec distant a bello? Multum quidem. Nam blanditiis et charitate allicere paganos conuenit precepto christi Matthei 5 "Sic luceat lux vestra coram hominibus vt videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est" Inferre autem bellum occasio est ut blasphemetur adorandum Christi nomen: autore chrisostomo homilia 10 in opere imperfecto qui exponens illa christi verba inquit per eos qui docent et faciunt magnificatur Deus: per eos autem qui docent et non faciunt blasphematur. Vt puta si bene doceant et melius viuant: videntes gentiles dicunt benedictus Deus qui tales habet seruos. Vere enim eorum Deus verus est Deus. Nisi enim ipse esset iustus numquam populum suum circa iustitiam sic teneret: Nam disciplina domini ex moribus familiae demonstratur. Non sicut nostri philosophi qui magna loquuntur et nec modica faciunt. Si autem bene doceant et male conuersentur. Videntes dicunt. Qualis est Deus eorum qui talia agunt? Numquid sustineret eos talia facientes: nisi consentiret operibus eorum? Patres nostri sicut illi aestimant idola colentes omnem iustitiam seruauerunt: isti autem gloriosos loquuntur sermones: et ignominiosa opera faciunt. Vides quomodo Deus per malos christianos blasphematur: nec potest dominus bonam opinionem habere, qui malam familiam habet. Vnde dictum est ad populum Dei: nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes Ezechielis 36 Et Esaiae 5 et ad Romanos 2o Haec Chrisostomus.
Deinde in opere perfecto homilia 15 exponens eadem verba inquit: "nihil est aliud quod scandalizat gentiles quam quod non amor: nihil ita conuertit vt virtus animi. Nihil scandalizat ut malitia. Cum enim viderint auaritia vtentem: rapientem eum qui contraria iubet: et his qui eiusdem sunt tribus, vt foris vtentem: cum qui iubet inimicos amare: delirationem dicet ea quae dicta sunt. Cum viderit diligere principatum et aliis seruientem passionibus: firmus in suis manebit dogmatibus: nihil magnum imaginans. Nos enim sumus causa manendi eos in errore. Nam dogmata quidem quae apud ipsos sunt: olim contempsissent sed et nostra similiter admirarentur: ex vita autem nostra prohibentur. Cum autem magis fere diuellimus proximorum substantias: iacturam nos vocant orbis terrarum" etc Haec Chrysostomus.
On this page