Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 45

1

Caput 45m

2

His conuenit quod Augustinus scribit Libro De vita christiana: "sanctum esse populum suum Deus voluit et ab omni contagione iniustitiae et iniquitatis alienum talem eum esse voluit / tam iustum / tam purum / tam immaculatum / tam simplicem: vt nihil in eum gentes quod redarguerit inuenirent: sed quod admirentur et dicerent. Beata gens cuius est dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi: Tales conuenit esse Dei cultores et seruos mansuetos / graues prudentes pios, irreprehensibiles, immaculatos: vt quisque viderit eos stupeat et admiretur et dicat. Hi homines sunt Dei quorum talis est conuersatio. Ita se homo Dei exhibere debet et agere vt nemo sit qui eum audire non desideret: et qui eum videre non velit: nemo eum quum viderit non dei esse filium credat vt vere in eo propheticum illud impleatur. Fauces eius plenae dulcedinis et totus desiderabilis. Nam si se talem exhibeat Deo seruus christianus: si se talem exhibeat Dei seruus, vel his qui demoniis idolisque deseruiunt conuersando fiat aequalis: incipiet Deus per illum blasphemari et dici: O christianum, O dei seruum cuius tam nequam conuersatio est, cuius tam mali actus, tam turpia opera / cuius vita tam impia / tam scelesta / tam luxuriosa / tam sordida et erit illius prophetiae reus: nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes: Sed vae illis per quos fuerit blasphematum. Deus etiam a nobis nihil magis desiderat et requirit quam vt per actus nostros, nomen suum magnificetur ab omnibus sicut scriptum est. Sacrificium laudis honorificabit me. Hoc est sacrificium quod Deus super omnes hostias quaerit et diligit: ut per Iustititae nostrae opera, nomen suum vbique laudetur, et Deus verus esse seruorum suorum actu, et opere comprobetur. Illi vero Deum diligunt qui non aliud quam unde nomen Dei glorificetur exercent". Haec omnia Augustinus.

3

Ex his Chrysostomi et Augustini verbis satis liquet quanta ansa prestetur paganis blasphemandi Christum si ipsis inferatur bellum: et quantum odium christianae religionis inserat paganorum cordibus bellum: qui credentes seueram habere de Diis opinionem existimabunt impie sibi a christianae veritatis proffessoribus bellum inferri. Et longe rationabilius contra christianam religionem et eius professores indignabuntur: vbi cognouerint quod ratione culturae Deorum suorum illa patiuntur. Cum enim tali bello quod innocenter se pati existimant: videant se patres filiis et viri uxoribus domini seruis siue subditis et econtra orbari: duci in seruitutem: crudelissimeque trucidari a christiana gente de se non male merita: ex huiusmodi christianorum operibus: quid precor de his hominibus et eorum dogmate iudicabunt? Nam secundum Chrisostomum homelia 4 super epistola ad Titum capitulo 2 "Neque enim ex verbis dogmata: verum ex ipsis rebus atque vita: gentiles iudicare consueuerunt, et paulo superius. Non est eius sermo atque doctrina irreprehensibilis: qui plurima etiam infidelibus detrimenta molitur" haec ille. Quod si ex operibus et vita religio cuiusque aestimatur: qualem cogitabunt pagani esse christianorum religionem? Quam concipient opinionem de Christo Dei filio, christianorum vero Deo? Nimirum quam hactenus conceperunt Indi presertim in prouinciis vbi non habitant religiosi. Christum (scilicet) Deorum omnium impiissimum esse.

4

Quid in causa quod adorandum christi nomen his blasphemiis prescinditur? Christianorum vita et atrocia bella omnem barbaricam feritatem superantia: in causa sunt. Huiusmodi ergo bella et tartareas expeditiones ex quo adorandum christi nomen blasphematur: christiani omnes fugere tenentur, cum iuxta Paulum I ad ad Corinthios 10 Siue manducatis vel bibitis vel aliud quid facitis: omnia in gloriam dei facite. Sine offensione estote iudaeis et gentibus et ecclesiae Dei: sicut et ego per omnia omnibus placeo: non quaerens quod mihi vtile est: sed tu multis ut salui fiant Imitatores mei stote sicut et ego christi. Et in capitulo 11o in principio. Haec sanctissima diui Pauli doctrina omni tempore et omni seculo obseruanda est ut apparet ex illis verbis imitatores mei stote sicut et ego christi. Et ex: 2o ad Thessalonicenses 3. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat immittari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: neque panem gratis manducauimus ab aliquo: sed in labore et in fatigatione nocte ac die operantes ne quem vestrum grauaremus. Non quasi non habuerimus potestatem: sed ut nos inter ipsos formam daremus ad imitandum nos etc Hic Paulus de predicatione euangelii loquitur eiusque verba non solum ad apostolos illo tempore ra: sed ad omnes predicatores, et ad omnia tempora referuntur, et omni tempore seruari debent. Apostolus autem ut ex eius verbis patet nequaquam hanc formam dixit non seruandam cum idolatris vel aliis paganis horrendis peccatis obnoxiis.

5

Nullam enim exceptionem fecit apostolus. Namque si in predicanda fide non debemus eum imitari aucta iam ecclesia: quam assignabunt rationem aduersarii quare potius in humilitate caeterisque virtutibus illum immittari teneamur? Siquidem ecclesia licet amplissimis viribus nunc valeat: nihilominus tamen modestiam et mansuetudinem erga omnes prestare tenetur: Iuxta illud Ioannis 13: Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego foeci: ita et vos faciatis? Et illud Matthei 11o: discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et Ioanis 15: Hoc est preceptum meum, ut diligatis inuicem: sicut et ego dilexi vos etc. Deinde Paulus ad Romanos 13 dilectio malum non operatur. Et ad Galatas 6 dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime ad domesticos fidei id est fideles. Pagani ergo mitissime et omni charitate tractandi sunt neque in actionibus nostris mali quicquam videri debet Iuxta illud ad philipenses 2o: sitis sine in modis reprehensione in medio nationis prauae atque etc. Et 4o eiusdem epistolae modestia vestra nota sit omnibus hominibus et ad Titum 2o in omnibus prebe teipsum exemplum bonorum operum in doctrina et integritate. Et Petrus pontifex omnium I Petri 2o. conuersationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus: ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis.

6

Quod si bellis / incendijs / furore / temeritate / immanitate / seditione / rapinis / tumultibus: christiani misceant omnia: ubi est mansuetudo? Vbi modestia? Vbi opera sancta quae ad glorificandum Deum excitent paganorum corda? Vbi irreprehensibilis vita, et sine offensione? Vbi humanitas? Denique ubi spiritus christi mitis et mansuetus? Vbi imitatio Christi et Pauli? Equidem cogitatio huius miserandae fratrum nostrorum calamitatis ita me discruciat, vt mirari satis non queam hominem doctum sacerdotem / senem et theologum huiusmodi mortifera venena perfricta fronte orbi propinare. Arbitrorque neminem vere christianum et auaritiae crimine liberum esse: qui haec non agnoscat meridiana luce esse clariora.

7

Deinde Christus cum misit suos ad predicandum euangelium: quibus telis / quibus bombardis illos instruxit? Audiamus Christum Lucae capitulo 9 et 10 atque item Matthei capitulo 10 precipientem eis et dicentem Euntes predicate dicentes: appropinquabituit regnum coelorum: infirmos curate: mortuos suscitate: leprosos mundate: demones eiicite. gratis accepistis gratis date. Predicatores autem nostri militum seu potius latronum caterua stipati: quo ore dicent indis: appropinquauit regnum coelorum? Dicant potius appropinquabituit regnum infernorum tam nobis qui vos occidemus et domos vestras diripiemus: quam etiam vobis qui absque fide et gratia sacramentorum animam exalabitis. An curabunt infirmos qui cruentissimis proeliis inermem gentis multitudinem contrucidant: et immaniter delent? Suscitant mortuos qui terribilibus editis stragibus aerem purum cadaueribus corrumpentes inficiunt? Eiiciunt demonia an potius animas ipsi dedunt? An hac via implemus preceptum Christi: gratis accepisti gratis date? Euastare prouintias et ad internitionem deletis vel fugatis in colis est gratis fidem communicare? O caecas hominum mentes! O calamitatem vere deplorandam! Christus cum suos misit ad predicandum euangelium: mansuetudinem illis commndauit. Ecce (inquit) ego mitto vos sicut oues inter lupos vel in medio luporum quae verba explicans Chrisostomus homilia 34 in opere perfecto super caput 10m Matthei inquit: omnem mansuetudinem eos habere iubet: nec id solum, sed columbae quoque simplicitatem etc. Et infra: magis certe atque mirabilius est mentem atque animum aduersariorum commutare: quam gladio ipsos superare: presertim cum duodecim numero ibi essent aduersus caeteros omnes homines qui lupos atrocitate vincebant mitterentur. Erubescant igitur qui contra facientes quasi lupi aduersarios suos persequuntur Cum videant innumeros lupos ab ouibus vinci paucissimis. Et certe quousque sumus oues, facile hostes vincimus: cum vero in naturam luporum transimus tum superamur. Lucas enim nullum nobis a pastore patrocinium adest qui non lupos sed oues pascit. haec chrisostomus.

8

Pudeat pudeat eos qui aduersus legem christi quasi lupi rapacissimi et saeuissimi latrones sub pretextu predicandi euangelium: indiana regna innocentissimis hominibus referta auarissime diripiunt. Sed viuit dominus cuius manum non effugient. Non ergo est verissimile nec probabile beatissimum presulem syluestrum suggessisse constantino inferre bellium: nec ipsum caesarem intulisse infidelibus: qui fidem non receperunt aut ipsum non impugnarunt: ea dumtaxat ratione quod idola colebant vel ob religionem christi dilatandam et tollendum eiusdem dilatationis impedimenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 45