Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next
1

Caput 46m

2

Videndum est modo quid amplius christus mittens suos ad predicandum precepit. Lucas enim dicit: nihil tuleritis in via: neque virgam / neque peram / neque pecuniam etc Vbi Ambrosius super c. 9um inquit: Qualis debeat esse qui euangelizat regnum dei: preceptis euangelicis designatur: vt sine pera / sine calceamento / sine pecunia hoc est subsidii secularis adminicula non requirens fideque tutus putet quominus ea re quirat: magis posse suppetere. haec ille. Et super c. 10 dicit idem Ambrosius ideoque bonus pastor discipulos sicut agnos inter lupos mittit quia non in predam: sed ad gratiam diriguntur Ergo christus non vult praecedere satellites fidem suam qui nihil aliud intendunt nisi alienas facultates predari.

3

Et idem Ambrosius exponens ilia verba nolite possidere aurum dicit: si prohibemur aurum possidere: quid eripere quid auferre conamur? Si quid habes donare preceperis quomodo congeris quod possidere prohiberis. Quae verba expendere debent omnes vere christiani: Nam si christus permitteret nos accipere aurum ab his quibus euangelium predicamus: existimarent pagani euangelizantes compendii gratia fidem anunciare. Quod si aurum oblatum predicatores accipere prohibentur: quanto minus alienas facultates eripere vel deripere poterunt? Pergit Ambrosius ibi: qui predicas non farandum fararis? Qui dicis non moechandum moecharis? Qui execraris idola: sacrilegium facis? Qui in lege gloriaris: per preuaricationem Deum inhonoras Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes. Non sic petrus qui primus dominicae executor sententiae ut ostenderet non in vacuum domini diffusa mandata cum posceretur a paupere ut ei aliquid pecuniae largiretur ait: argentum et aurum non est mihi etc haec omnia Ambrosius.

4

Hispani autem sub pretextu dilatandae religionis indis bellum inferentes largienturne propriam pecuniam: an potius alienam violenter rapient et diripient? Deinde indi videntes gentem christianam auro inhiantem et confractorum idolorum deaurata frustula suma diligentia colligere: seruare et tantum non adorare existimabunt profecto aurum Christianorum Deum esse quod certo scimus saepius credidisse illos. Preterea illi belligeratores erunt interea tam casti tam continentes et temperati quod alienas uxores non violabunt? Filias non stuprabunt? Sed postquam gentes illae cognouerint ex doctrina religiosorum illa et similia esse peccata prohibita lege christianorum et tam paucos eam seruantes: puta religiosos: tam multos contra eam agentes scilicet omnes illos nemine dempto: nonne quaecumque fidei predicatores de fide de religione de ipso christo anuntiabunt: rationabiliter deliramenta vel conficta mendacia putabunt? Erit ne hoc nefas in his qui causam dederint tanto scandalo et christi infamiae: aliquo sacrificio expiabile? Quid ergo nobis iactant isti Sathanae satellites sese amplificare gloriam christi cum impii operibus suis christi nomen adorandum apud Idolatras infament et odiosum reddant. In illosque verissime competat illud Pauli (quod paulo ante Ambrosius plorauit) per vos nomen dei blasphematur inter gentes?

5

Audi lector ipsum diuum Ambrosium super lucam libro 7 capitulo 44 Quid virga nisi perferendae potestatis insigne et ulciscendi instrumentum doloris? Ergo humilis domini in humilitate enim iudicium eius sublatum est, humilis, inquam, preceptum domini discipuli eius humilitatis officiis exequuntur. Eos enim misit ad seminandum fidem qui non cogerent: sed docerent. Nec vim potestatis exercerent: sed doctrinam humilitatis attolerent. Quo loco humilitati putauit etiam patientiam copulandam: quia ipse Iuxta testimonium Petri 1 Petri 2o cum malediceretur non maledicebat: cum percuteretur non percutiebat: hoc est dicere: imitatores mei stote: ultionis studia deponite: insolentiam verberantium non) iniuriae relatione: sed magnanimitate patientiae supportate: Nemo in se debet quod in alio reprehendit imitari: et parum infra: et alibi habes: quia cum apostoli ignem de coelo petere vellent ut consumaret Samaritanos. Qui Iesum dominum intra ciuitatem suam recipere noluerunt conuersus increpans illos ait: Nescitis cuius spiritus estis, filius hominis non venit animas perdere sed saluas facere: Et parum infra: inquit de paulo: abiecit virgam et affectum charitatis assumpsit.

6

Quid expressius produci potest aduersus istos sathanae organa ignaros christi: caecos / miserabiles: christi doctrinae et apostolicorum virorum traditionibus et exemplis aduersantes: nouumque orbem atque adeo nostras quoque prouintias pestilenti doctrina exitiabili disidio miscentes? A christo habemus "quod vobis dico, omnibus dico." Marci. 13. quod si Christus ita instituit suos ut iusserit eos docere non cogere humilitatem prestare et extollere non superbiam militarem: et latronum manum secum circumferre cur Sepulueda profiteri audet: Indos bello perdomandos, antequam illis predicetur euangelium, vt illud antequam intelligant odisse incipiant: ut prius saeua militum manu cadant: quam euangelicam veritatem intelligant? Quid habent isti quod proferant aduersus verba christi et patrum? An christus aliter docuit cum indis agendum: quam caeteris idolatris. An est reuocatum illud praeceptum apostolis datum: "intrantes autem domum salutate eam dicentes: pax huic domui": et per lucam: "primum dicite pax huic domui?" Quid conuenit cum exemplo christi: lanceis confodere indos ignorantes antequam illis praedicetur euangelium, et innocentissimam gentem superbo fastu: ac bellico furore exterrere vel ad mortem vel ad fugam adigere? Vide quid de huiusmodi predicatione dicat Gregorius in Epistola 25 libro 2 "noua vero atque inaudita est ista predicatio quae verberibus exigit fidem". Haec ille. Illa verba quae christus precepit discipulis suis vt dicerent pax huic domui omnem felicitatem significant autore Augustino de ciuitate dei libro 9 capitulo 13 eam enim pacem significat qua homines quiete suis rebus perfruuntur: neque cuiquam nocentes neque a quoquam damnum accipientes Ideo pax ab omnibus creaturis etiam insensibilibus diligitur ut ibi notat Augustinus Et docet Dionisius 11o de diuinis nominibus. Ergo ilia verba pax huic domui ab apostolis prolata perinde significabant ac si dicerent: non venimus rapturi vestra vel quietem vestram turbaturi. Quae sanctissima verba paganos adducebant ad audiendum euangelij anunciatores: nos antequam anunciemus euangelium morte afficimus Innocentes: et illato bello regna euertimus et omnem pacem exulare facimus.

7

Proferat Sepulueda locum unum ubi christus vel sancti patres docuerunt bello subiugandos paganos antequam illis euangelium predicetur syluestrer pontifex vir santus, ideo verissimile non est ipsum ignorasse quomodo Christus instruxerit suos quos ad anunciandum euangelium misit. An siluester dissentire voluit ab Ambrosio vel chrisostomo quos in interpretandis scripturis probabile est habuisse spiritum sanctum veritas non pugnat cum veritate: neque Spiritus sanctus dissonantia loquitur. somniat ergo Sepulueda. Non enim constantinus hortatu siluestri bellum paganis intulit: ex eo solo quod pagani essent neque locus quisquam est ex quo hoc colligi possit. Neque Sepulueda ut iactat omnes sacros doctores diligentes euoluit. Etenim si in eis esset versatus nequaquam haec impia proferret.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 46