Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next

Caput 47 [Bnf 12926 Transcription]

1

Rursus Syluestrum, virum magnum sanctum non suasisse Constantino vt paganos adduceret ad christum bello. Probatur 7o quoniam bello parare regna tyranorum et latronum est non christianorum: immo neque prudentium. Nihil enim violentum perpetuum: vique subigere regnum tyranum est odiosum et abominandum autore Philosopho 3 politicorum et 8o Ethicorum Regnum vero officiis lenitate virtute blande et non violenter acquisitum amabile est et omnibus gentibus gratissimum, et in multa secula durabile: Iuxta illud Ciceronis in philippicis: nullum inquit magis armatorum presidium charitate et beneuolentia ciuium: qua oportet principantem esse munitum non armis haec ille. Eiusdem sententiae fuit Caio Sallustio

2

Et huiusmodi est regnum christi iuxta illud Zachariae prophetae c. 9 et Matthei 22. Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Et illud Esaiae c. 42. non clamabit nec accipiet personam nec audietur foris vox eius: calamum cassatum (quod Hieronimus interpretatur Iudaeos) non conteret: et linum fumigans (hoc est paganos) non extinguet. Quae verba interpretantur euangelistae de apprehensione possessionis regni christi: vt apparet Matthei 12. Et ex Esaiae c. 2. erit inquit in nouissimis diebus preparatus mons id est christus; (mons inquam) domus domini hoc est ecclesia catholica et fluent ad eum omnes gentes: et ibunt populi multi et dicent: "venite ascendamus ad montem domini et ad domum Dei Iacob: et docebit nos vias suas et ambulauimus in semitis suis". Hic est mons ille qui creuit e lapide e monte excisso et qui diruit statuam (hoc est) omnia imperia et creuit quousque mons magnus effectus occupavit orbem iuxta verba Danielis c 2 Nota illa verba Esaiae. Et fluent ad eum omnes gentes et ibunt populi multi: et dicent "venite" etc. Haec verba omnem vim omnem terrorem excludunt et voluntatem exspontaneam veniendi ad ouile christi significant: ita bella nostra quae pretextu conuellendi idolatriam excusamus: damnat Esaias paulo infra: his verbis: conflabunt gladios suos in vomeres: et lanceas suas in falces: non leuabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur vltra ad proelium etc. Haec significant: gentem christianam non gladiis vel lanceis vel illato bello adducturam quenquam ad fidem: quod docet glosa super eisdem verbis. Christo autem nato qui est pax nostra qui foecit vtrumque vnum in cuius natiuitate angeli cecinerunt gloriam in excelsis Deo, et pax hominibus bonae voluntatis: omnia bella cessarunt etc. haec glosa. Et in hunc sermonem interpretatur glossa foedus illud: quod Iudas Machabaeus contraxit cum Romanis: inquit glossa 1o Machabaeorum c. 8 ibi sic: "quid Iudas qui mittit legatos ad Romanos constituere cum illis amicitiam et societatem: significat redemptorem nostrum per praedicatores suos euangelium pacis sunt gentibus offerre et conuocare eas ad fidem suam." Et infra: "Et quid est quod Iudas duos legatos componendae pacis gratia ad Romanos misit: nisi quod redemptor noster ad conuocandas ad fidem et societatem pacis gentes: duo testamenta in mundum direxit," et iterum glosa exponens c. 12 vbi narratur Ionatham Iudae Machabaei fratrem renouasse mortuo fratre foedus ab eo ictum cum Romanis inquit glossa: "Quod mittit Ionathas legatos ad Romanos et ad Spartiatas et ad alia loca: ut renouet pacem cum eis quam frater suus Iudas prior cum illis sponte iniit: demonstrat quod magna sollicitudo sanctis debet esse praedicatoribus: ut pacem: quam Christus in mundo obtulit christiani toto studio renouare atque conseruare vbique contendant: quia ipse filius Dei qui venit in terram ut pacificaret in carne sua coelestia atque terrestria: statim in exortu natiuitatis suae voluit ab angelis decantari gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Quam vtique pacem mediator dei et hominum Iam homo factus suis discipulis commendauit dicens: "pacem habete inter vos, pacem mando vobis, pacem meam relinquo vobis". Pace etiam et concordia vniuersum corpus christi adunatur: regitur et stabilitur" etc haec glosa ordinaria.

3

Nota illud verbum adunatur quod significat copulari in unum diuersa gentesque remotissimas diuersis ritibus et erroribus infectas: in corpus Christi (scilicet) ecclesiam inseri pace.

4

Quod etiam probatur ratione: quoniam regnum christi spirituale est. Christus enim regnat in animis fidelium charitate fide et spe preditis autore Hieronymo super c. ultimo matthei. Hae autem tres virtutes sunt virtutes animi in quo Deus regnat iuxta illud Lucae c. 17 Regnum Dei intra vos est. animus autem humanus cogi non potest vt premonstratum est. Ergo ut christus vere regnet in animis paganorum non sunt bello cogendi ad fidem: sed officiis blanditiis et christiana charitate alliciendi et adducendi ad ouile christi. Cedibus ac terroribus adducere ad fidem Machometicum est Machometus enim dicebat se in terrore gladii et vi armorum missum fuisse autore Vincentio speculi hystorialis libro 23 c. 49 Sanctus Thomas libro 1o contra gentiles c. 6. Et vincentius eius operis c. 42 inquit aduerte si huiusmodi expeditiones ad Dei prophetam debeant pertinere: in quibus nihil aliud quam fraus et violentia et humani sanguinis effusio, et quidquid prorsus latrones et viarum insidiatores faciunt agebatur. Et in c. 45 sequenti cuius inquit: nulla fuit alia operatio vel meditatio: quam homines interficere: aliena deripere incoestus et adulteria perpetrare etc. haec vincentius. Quid ergo Sepulueda vis Christi legem non christiana sed machometica ratione propagari? Vis nomen christi angelis adorandum a paganis blasphemari? Vis malorum omnium occeanum (scilicet) bellum pro christi mansuetudine quam docere debemus paganis ingeri? Quid anuntiatoribus euangelii cum armatis latronibus omnia flammis ferroque miscentibus? Quid habet comune institutio christi cum his insanorum hominum commentis? Equidem arbitror Sepuluedam libellum illum tumultuarie nec satis perpensis negotiis et circunstantiis scripsisse: et si qui sunt nescio magis ne impii an stulti qui eius autoritatem sequuntur - Timeant Deum peruersarum molitionum ultorem: audiantque christum sacrosque ecclesiae doctores / non Sepuluedam: qui Christo Ambrosio et Augustina et Chrisostomo libenter cedet. Ait Sepulueda se nolle baptizari, indos inuitos neque cogi ad fidem quae maior compulsio esse potest quam ea quae fit armata phalange selopetas et bombardas displodenti quae vel tonitruo horrifico etiam si alia non accederent fortissimum quemque presertim non assuefactum et artis rudem examinareminare possit. Si testa bombardis nutatnt, terra tremit, coelum caeca caligine absconditur, occiduntur senes, iuuenes, foeminae, diripiuntur domus omniaque bellonae furore perstrepunt: non dicemus vere hos cogi ad fidem? An hic non est metus iustus? Quid recusabunt indi his modis affecti? Aut quae libertas animi hic relinquitur ad suscipiendam fidem Christi ex animo ita ut perseuerent?

5

Illud lectorem vellim: quid sentient indi de religione nostra quam impiissimi isti tyrani Iactant docere Indos coedibus et vi bellica subigendos antequam illis praedicetur euangelium? Cum vim bellicam dico, omnium malorum sumam dico. Deinde quid prodest confringere idola si indi his modis tractati, illa seruant, in corde clanculum adorant? Audi quid de confringentibus violenter idola dicat Diuus Augustinus de Verbis domini sermone 6 de puero centurionis / multi pagani habent istas abominationes in fundis suis: numquid accedimus et confrigimus?

6

Prius enim agimus vt idola de eorum corde frangamus. Et paulo post loquens de his qui violenter idola confringunt inquit: prauorum hominum est furiosorum circumcellionum etc. Quem Augustini locum supra c. 7 latius explicatum reliquimus.

7

His congruit quod in suscipienda fide omnis vis directa vel indirecta abesse debet ut prohibetur in c. maiores de baptismo. et 45 distinctio c. qui sincera et c. de iudaeis Et23, q. 5, c. ad fidem et ibi docent doctores et alibi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 47