Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 48 [Bnf 12926 Transcription]
Haec veritas corroboratur adhuc: quoniam ecclesia non solum tempore Siluestri habuit temporalem potentiam: sed maiores vires obtinuit tempore Gregorii pontificis cuius etate Mauritius et Phocas pii per aliquod tempus et maximi Caesares Romanum imperium possidebant: numquam tamen Gregorius cum illis egit: ut paganis ecclesiae iniuriam non inferentibus bellum inferrent etiam si Mauritius spiritualis compater esset Gregorii pontificis: atque ideo inter ipsos probabile sit fuisse amicitiam non vulgarem Hoc patet primo: quia si diuus Gregorius eos ad huiusmodi bellum excitasset: res fuisset memoria digna et ab illius temporis scriptoribus referretur. Secundo quia Gregorius ut gentem anglicam ad fidem adduceret nequaquam in eos misit armatas copias Sed Augustinum quendam Monachum et quadraginta pios monachos christiana integritate insignes qui antequam Angliae vrbem ingrederentur his verbis dominum interpellabant. Domine qui has animas creasti et redemisti dignare auferre ab eis iram tuam ut nobiscum simul ingrediatur ad eos misericordia et dementia. Ita legitur in vita beati Gregorii a Paulo Diacono scripta et in hystoria longobardorum libro 3 c. 12. Et de hac oratione et sanctorum illorum monachorum predicatione late scribit venerabilis Beda in hystoria quam de eius insulae gentibus scripsit. Processerunt sancti illi monachi editisque pluribus miraculis quae ipsum Gregorium in admirationem ducebant, ut ipse ad Eulogium Alexandrinum Episcopum scripsit li libro epistola et ad ipsum Augustinum libro 9 epistola 58
Vides ecclesiam etiam tempore quo maximis viribus pollebat armis non materialibus sed spiritualibus usam fuisse in predicatione euangelii: nequaquam discedens a preceptoris sui exemplo et institutione? Rursus in diebus ipsius beati Gregorii antequam ad summum pontificatum assumeretur: fuerunt papae et imperatores viri christianissimi vtpote papa Ioannes 3us et Benedictus 1us et Pelagius 2us Romani pontifices nequaquam tamen induxerunt ad conuellendam bello idolatriam Iustinum maiorem et Mauritium qui suo seculo Romani caesares fuere. Deinde ipse vir sanctissimus Gregorius in homilia 28 super euangelia exponit illa verba christi compelle intrare scripta in parabola nuptiarum de compulsione quae fit sanctis monitis exemplisque moribus et vita christiana et vi efficacissima diuini verbi.
Et ne sola doctrina sacrorum doctorum error istorum confundatur accedat prefatae sanctorum expositioni quam intellexerunt iuris canonici professores presertim Innocentius in c. maiores de baptismo qui loquitur his verbis: et sic nullus est ut fiat christianus compellendus. Nec obstat quod seruo dicitur ut ad nuptias inuitatos compellat intrare lucae 14 et 23 q. 4, c. displicet quia intelligitur de compulsione facta per instantiam rationis non per seueritatem gladii materialis seu per violentiam temporalem 45 distinctio, c. de iudaeis quia executio talis gladii est isti seruo id est ordini praedicatorum vel apostolis in persona Petri a domino interdicta 23 q. 1 c. Item cum Petro. Haec Innocentius.
Seruus ergo qui inuitat ad nuptias hoc est predicator euangelii non bombardis armatus sicut lupus ad occidendum et rapiendum inter oues, sed sanctis moribus et verbo dei instructus euangelium anunciareannuntiare debet exponens vitam suam morti pro euangelii dilatatione et gloria Christi. Tunc enim euangelii praedicatio efficax erit cum praedicatores mortem subierint non cum alios occiderint et morte affecerint autore Chrisostomo super Mattheum c. 22 homelia 41 in opere imperfecto.
Prophetae et apostoli anunciando euangelium vita spoliati sunt: christus etiam pro nobis omnibus mortuus est. Neque fructus praedicationis apparuit ante christi et apostolorum mortem. Sicut enim viuentis animalis viscera nemo manducat: ita viuentium prophetarum et apostolorum sermones nemo suscepit sed post mortem ipsorum. Denique sicut viscera agni ita eloquia christi homines non manducauerunt nisi postquam occisus est. Nam post mortem eius euangelia praedicata sunt et credita et in eis homines quotidie nutriuntur. Sic et viscera eius prophetarum et apostolorum haec ex Chrysostomo.
Quod ipse christus aeterna veritas nobis significare voluit Ioannis 12: "Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum affert". Loquitur autem ibi de predicatione et conuersione gentium autore Diuo Thoma 3 parte, q. 42, a. 1 in c. Et Diuus Augustinus in tractatu super Ioannem exponens illa verba christi inquit: se dicebat granum mortificandum in infidelitate Iudaeorum: et multiplicandum in fide omnium populorum. Mors namque ipsa doctrinam sanctorum apostolorum illustrabat: eorumque dictis fidem addebat. Infert etiam Innocentius: ex his ergo apparet Sarracenis, ut fiant christiani bellum indicendum p non esse haec ille.
Ergo nec ad preparandum animos infidelium aut tollendum idolatriam: assumendum est pro medio bellum. Euangelium ergo non lanceis: sed verbo dei et christiana vita propagatur, sed per instantiam rationis ut fasus est Innocentius. Quod etiam docet Diuus Gregorius libro 11o epistola 15a ad Pascasium Neapolitanum Episcopum his verbis: agendum est ergo ut potius ratione et mansuetudine prouocati sequi nos velint non fugere. haec ille. Loquitur ibi Gregorius de Iudaeis. Quod si Iudaei qui sunt serui ecclesiae et parati seruire vt in c. dispar 23 q. 8 et in c. etsi iudaeos: de iudaeis, Mansuetudine et doctrina sunt adducendi ad fidem: quanto magis idem docendum de paganis qui nullis Dei verbis instructi sunt: neque a religione vel principibus suis discedere tenentur: antequam videant quod melius est.
Armatis ergo copiis anunciare euangelium alienum prorsus est a doctrina christi: cuius omnis vita et doctrina mansuetudinem spirat et charitatem. Misit dominus suos ad predicandum euangelium piissimis verbis instructos: "intrantes inquit in domum salutate eam", et dicite primum pax huic domui. "Ecce ego mitto vos sicut oues": "ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant": "discite a me quia mitis sum et humilis corde": armatae autem copiae Machometo pseudoprophetae conueniunt qui se in terrore gladii fuisse dixit ut praedictum est. Indi probabilem rationem cum habeant sequendi maiorum suorum instituta tot seculis comprobata: tot principum sacerdotum et virorum apud eos doctorum autoritate fulcita: ab ea discedere non tenentur hortatu latronum immanitate et truculentia omnes Turcas et predones superantium. Quis enim tales tyranos credat esse veri Dei nuntios? Qui prauis moribus suis infamant euangelium et christi causam labefactant: illa humanis animis placent et tamquam consona rationi cordibus inseruntur: quae a bonis et fide dignis hominibus docentur. Qui si opera sensibilia et rationi conformia egerint: puta si charitatem / si mansuetudinem / si modestiam praestiterint placebunt omnibus et illorum dictis fides adhibebitur.
Quod sapienter Scotus 4o sententiarum distinctio 3. q. 4 confirmat dicens: "quod nullus tenetur ad aliquod praeceptum positiuum etiam diuinum nisi per aliquem idoneum et authenticum sibi promulgetur: vel forma veridica et testimonio bonorum cui debet cuilibet rationabiliter credere" etc. Haec ille. De qua re erudite etiam disserit Caietanus 2 2., q. 1, articulo 4 in responsione ad 2m
Hyspanis autem quae fides adhibebitur hominibus rapacibus saeuisuti ac truculentis qui inermesnt et innoxiasnt indorum gentes contrucidant et inusitata auaritia expilant? Hinc infertur indos impia eorum opera videntes non peccare neque poena dignos esse si euangelium non suscipiant: neque vlla gens culpabilis esset quod christi fidem non suscepisset si apostoli per impossibile eis moribus prediti essent quo sunt hyspani. De hoc verbum habemus domini Ioanis 15 "si opera non fecissem in eis quae nemo alius foecit: peccatum non haberent".
Ex tam diffuse igitur deductis euidenter apparet quis aut qualis sit sensus literalis quem christus intellexit prememoratae parabolae Compelle intrare: compulsionem scilicet de qua ibi debere intelligi de illa circa infideles qui fidem numquam audierunt quae fit per rationis instantiam et suasionem humanam: vel spiritualem interioremque ministerio angelorum. Et per consequens falsum et impium est asserere christum praecepto nos astrinxisse per illam: bellum contra infideles pacificos praedicationem euangelii praecedere cum magnas haberet ecclesia vires. Prout doctor egregius Sepulueda nouo dogmate promere non erubuit.
On this page