Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 53 [Bnf 12926 Transcription]
Quantum ad indorum calumniatores: proferunt etiam quod in hac specie scripsit Ioannes de Maioris 2o Sententiarum c. 44. q. 3 qui reuera salua eius reuerentia partim circa omnes infideles valde confuse locutus est: partim erronee sentit et contra naturalem rationem et diuinam legem in scandalum et impedimentum fidei: nonnulla in presenti indorum negocio dixit. Cuius tamen doctrinam improbat Durandus maioris autoritatis theologus in eo Libro Sententiarum eadem distinctione
Sed ut apertius hominis Errores ius et factum ignorantis appareant eius verba subijciam "Cum linguam inquit hyspanicam non intellexerunt scilicet indi: nec concionatores verbi diuini sine magno milite admitterent necesse erat arces munitas hic et illic struere ut successu temporum effrenis populus ad mores christianorum assuesceret intelligendo se mutuo. Et quia in omnibus istis magnae requiruntur impensae: quas rex alius non ministrat: licitum est ergo illas capere quia alius hoc velle rationabiliter debebit. Et tunc cum populus fuerit christianus vel antiquus Rex fidem suscipit vel non. Si secundum cum potest vergere in iacturam fidei deponendus est ob libertatem orthodoxae fidei etiam meretur deponi: et hoc vult ille populus si bene christianitatem suscipiat Quod si ponas populum velle adhuc habere illum antiquum regem licet gentilis maneat: grande Iudicium est quod non sincere adhuc suscipitur fides: et tunc non est relinquendum ei regnum etiam non decet regem infidelem habere populum Christianum, cum per munera et honores potest eos a fide auertere Sed si idem voluerit suscipere cum aliis soluendo pro impensis assumptis: non video quod deponendus sit. Et hoc si prudens fuerit nisi timeatur de lapsu in infidelitatem" etc. Haec Ioannis maioris
Primo dum supponit indos non suscepturos predicatores absque magno milite plane labitur ignorans quomodo res se habeat. Indi enim mansuetissimi sunt et, ubi primum hyspani in eas prouincias penetrarunt ingens eorum numerus, sincero animo alacriter ingrediebatur christianorum naues hyspanosque in suas domos diuertentes tanquam homines diuinos et coelitus missos impensissime colebant Ex quo plane liquet illos suscepturos et tantum non adoraturos predicatores si moribus Christi et apostolorum exemplum referant talesque sint quales esse oportet euangelicae veritatis anuntiatores
Dum autem Ioanes maioris asserit reges spoliari posse regnis suis quousque soluant expensas factas a regibus hyspaniae in mittendo milites ac predicatores Certe errat. An regnum pignoris nomine arripiemus: quemadmodum pallium quod soluto debito facile redditur? Deinde ut rex spolietur regno hoc tyranico fuco quot cedes / quot incendia / quot miserandae calamitates necessario precedent? Vbinam legit homo theologus huiusmodi pignora quae tot animarum exitium paritunt Quid praeterea sentient Indorum reges cum viderint hyspanos gentem barbatam feram robustam ac formidabilem arces: erigere, ac lapideas domos edificare absque regia facultate? Exossum facient haec adorandum nomen christi ex eisque sequentur innumera mala supra relata? An Paulus huiusmodi pignora accipiebat ab his quibus euangelium praedicabat? An potius laborabat manibus ne offendiculum prestaretur euangelio? Omnia inquit, sustinemus: ne offendiculum demus euangelio christi 1a Corinth. 9 Numquid pro se solo quasi solus teneretur euangelium gratis dare: et non potius pro omnibus illud dixit quod in actibus apostolorum c. 20 narratur episcopo ac prelatis Mileti dixisse: argentum et aurum aut vestem nullius concupiui sicut ipsi scitis: quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. Omnia ostendi vobis: quoniam sic laborantes oportet suscipere in firmos: ac meminisse verbi domini Iesus: quoniam ipse dixit: "beatius est dare quam accipere?" Cur non imittamus hunc generosae mentis virum?
Cur pecuniae vel expensarum ratione quas iste pretexit occasionem prebeamus ut indi cogitent euangelij legem molestam et grauem esse? Sequamur Pauli vestigia dicentis quoniam sic oportet suscipere infirmos. Illud verbum oportet preceptiuum est et necessitatem inducit ut supra dixi. Errat ergo Ioannes Maioris qui concedens regna indorum esse: asserit pignoris nomine reges debere spoliari regnis ut solutis expensis illa recipiant si christi fidem susceperint. Quod vanissimum est. Supponamus enim illos nolle nolle suscipere fidem christi neque soluere expensas: quaero quo titulo regno spoliari possunt? Non quidem titulo de actione negotiorum gestorum utiliter. Neque enim dici potest negocium illorum vtiliter gestum: cum ex aduentu hyspanorum spolientur a proprijs regnis et innumera oriantur mala ex bello quod necessarium est geri: ut rex indus ditione sua spolietur. Cum ergo negocium non sit utiliter gestum: non est quod expensas soluant ut in L. sed si ideo, ff soluto matrimonio. Cum ergo ex doctrina christi nemo sit puniendus ex eo quod nolit fidem christianam recipere: neque sit cogendus ad fidem: quod exemplum est spoliare regno principem quia fidem suscipere nolit: presertim predicatam ab hominibus impijs quos potius dicas cacodemones et sathanae ministros inimicosque gloriae christi quam angelos pacis et veritatis anuntiatores?
Abeat ergo Ioannes Maioris cum suis somnijs. Ignorat enim Ius et factum. Ridendum vero quod hic theologus ait regem indum etiam antequam intelligat linguam hyspanicam et etiam antequam intelligat quo consilio hyspani arces munitas erigant debere suo regno spoliari si fidem non suscipiat ratione expensarum. Si linguam hyspanicam miser rex non intelligit: quomodo percipiet aut credet veritatem Christi et a religione sua tot seculorum consensu comprobata discedet? Nonne qui hoc faceret insanus esset? An christiana dogmata: similia sunt principijs quae natura ipsa peculiari lumine unicuique homini gentili et infideli inserto docet et demonstrat? Quis adeo caecus est ut non videat has esse Sathanae artes spoliari principem Innocentem et prorsus ignorantem et in captiuitatem duci bonis exutum: sub pretextu expensarum? Quid habet hoc commune cum charitate christi vel cum communi ratione? Indus qui nomen christi numquam audiuit non minus credit saltem modo humano religionem suam veram esse: quam christianus christianam? Addit Ioannes Maioris indum regem rationabiliter debere hoc pati. Haud quaquam existimo ipsum Ioannem Maioris haec toleraturum tam impia et crassa ut recusive confutasse sit: etiam, si indus esset, si ungari vel bohemi quorum linguam ignoraret etiam si mouerentur ob bonum duntaxat illius spoliarent scilicet in primo ingressu illorum sua dignitate vel regno si rex fuerat: omnia euerti prouincias bellico tumultu concuti Reciperet ne gratiose cum letitia bonum illud solueretque libenter expensas ubi iam cum temporis intervallo linguam intelligerent adinvicem? Opinor quod non. Quid est cogere ad fidem si hoc non est neque est simplex coactio: sed mortibus et bellico terrore quo non aliud maius? Noua (inquit Gregorius in loco supra citato) atque inaudita est ista predicatio quae verberibus exigit fidem
On this page