Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Caput 54
Docet ergo Ioannes Maioris primo, regem imperio exuendum, si populus convertatur ad fidem et ipse eam nolit suscipere. Sed errat Maioris in facto, nesciens dispositionem indorum, nulli enim vel libentius vel prius si recte instituantur suscipiunt fidem quam reges et principes illarum nationum, quos vulgo caciques appellamus. Iterum errat injure, neque enim rex cogendus est ad fidem. Deinde non ex eo quod quis possit nocere puniendus est si nondum peccauit vel aliquid in populum suum commisit, ex eo quod religionem Christianam suscepit. Innumera enim non succedunt quae secundum potentiam actiuam et passiuam fieri possunt, ut per Philosophum, 5 et 9 Metaphysicae. Deus numquam vult innocentem puniri, et opus recte coeptum forsan euerteretur, si regem tyranice regno spoliemus ob peccatum non commissum, etiam si illud possit committere.
Prudentius faceret Ioannis Maioris si adderet hoc intelligendum quando probabiliter et vehementer, non vanis coniecturis, praesumeretur regem illum iacturam allaturum fidei vel castigaturum populum, quod vix credendum est de indis principibus, pro suo mitissimo ingenio. Quod si suspicio vehemens esset, tunc illi dandum esset aliquid in compensationem regni, ut per Innocentium in c. quod super his de voto, ubi, loquens de principibus paganis qui nostras provincias occuparunt, docet eos non esse spoliandos vel deponendos a regno, etiam si populus convertatur ad Christum, ne seditio et odium Christiani nominis inseratur paganorum animis. Quanto magis id docere debuisset hic theologus, loquens de indis, quos nunquam viderat, qui Christianas provincias non occuparunt, neque unquam Christianum nomen audierunt, remotissima regna a nostro orbe incolentes
Secundo Ioannes Maioris docet talem principem exui ditione debere, ut subditi eius libere profiteri possint catholicam fidem. Sed errat quoniam cum iurisdictio principum, etiam paganorum sit de iure naturali et de iure gentium et diuino, ut alibi latissime rationibus irrefragabilibus et divinae scripturae autoritatibus probavimus certe, etiam si eius subditi conuertantur ad fidem debent illi reuerentiam et obedientiam in his quae contra Deum non sunt tamquam domino et eius iurisdictio durat et illi tributa soluenda sunt si modo jurisdictionem exerceant ab damno fidelium. Etiam si ipse princeps ad fidem conuerti nolit. Veritas enim ipsa Matthei 22 docuit Iudaeos debere soluere tributa Tiberio Caesari principi pagano Reddite inquit quae sunt Caesaris Caesari: cui responsioni Paulus apostolus congruens docet principatibus et potestatibus credentes debere esse subiectos etc Hoc Hieronymus docet in loco infra citando inquit et addit verba Diui Pauli ad Romanos 13, "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit". Et infra, "Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram", id est, propter periculum vel poenam temporalem vel corporalem vitandam, "sed etiam propter conscientiam", id est, ne peccatum sit in conscientia, quia "qui potestati resistit Dei ordinationi resistit et sibi damnationem acquirit".
Quod autem Christiani praeciperentur obedire principibus suis, licet infidelibus, probatur primo ex sacris doctoribus ita exponentibus verba Pauli ad Romanos 13.
Secundo probatur quoniam ut ex historiis, tam sacris quam profanis, liquet tempore quo Paulus illud scripsit principes omnes erant pagani sub quibus apostoli et fideles videbant. Quod etiam docet Chrisostomus super illis verbis: ""ministri enim Dei". Tunc autem Christiani ut plurimum erant populares", iuxta Chrisostomi verba. Paulus ergo suis, hoc est, Christianis praeceptum illud tradit omnis anima non paganis qui illud vel ridebant vel non agnoscebant. Addit autem Paulus, "reddite omnibus debita cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal". Quod etiam idem Paulus manifeste docet 1 ad Timotheum 6, "Quicunque sub iugo", scilicet infidelium, secundum Glossam interlinealem sunt "servi dominos suos" scilicet infideles "omni honore dignos arbitrentur ne nomen domini et doctrina blasphemetur". Et sequitur, "qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt: sed magis seruiant". Infidelibus ergo heris vel principibus obsequium praestari debet a subditis, etiam si subditi Christiani sint dominus autem infidelis. Quod apertius docet Glossa super illa verba "omnis anima potestatibus sublimioribus". Inquit Glossa: "videbatur enim quod infideles domini fidelibus deberent esse aequales: quam etiam superbiam apostolus remouet. Non est enim potestas nisi a Deo", haec Glossa.
Et rursus super illa verba "ne nomen domini et doctrina blasphemetur" inquit Glossa Interlinealis: "quasi aliena invadentis, sed potius per obsequia servorum fidelium domini infideles convertantur, et doctrina scilicet Christiana quasi iniusta et contra legem praedicata blasphemetur", haec illa.
Et Sanctus Thomas super epistola prima ad Corinthios 6, lectione prima in principio, inquit, "esse contra ius diuinum prohibere: quod fideles non compareant coram iudicio principum infidelium si vocentur: vel coram constitutis: hoc est magistratibus vel iudicibus ab eis positis cum pertineat ad autoritatem principis Iudicare de subditis. Hoc enim esset contra subiectionem quae debetur principibus" haec ex illo quasi in forma.
Non ergo princeps infidelis deponi debet et spoliari regno ob libertatem fidei catholicae; immo vero subditi illi debent tributa soluere. Quod evidenti ratione confirmat Durandus II Sententiarum, distinctio 44, quaestione 3, quoniam converti ad fidem subditos alicuius pagani principis non auget eius peccata nec novum crimen est illi, unde meritum eorum est solum et non culpa eius. Ergo, cum non mereatur deponi, si sui non susciperent fidem, multo minus deponeretur si subditi illam suscipiant. Et certe opinio Ioannis Maioris sapit heresim eorum, qui, per baptismum, existimant sese liberatos ab omni obedientia et obligatione solvendi tributa, quos Hieronymus super Epistola Pauli ad Titum, c. 3 refert sese tueri verbis Pauli ad Galatas II, c. 4. illa, scilicet, qua libertate Christus nos liberavit.
On this page