Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Non videtur omittendum quod ad huius quaestionis veritatem nonnihil facit Sepuluedam incredibili cupiditate euulgandi impium opus quod de hac rescripsit: presentasse ilium in supremo indiarum pretorio. Ubi perspecta operis impietate et presentissimo eius veneno prudentissimi senatores reiecerunt opus: nolentes illud excudi. Sed rursus Sepulueda ne bellum hoc opus sibi periret: miris cuniculis tentauit supremos regii senatus Iudices existimans fore ut homines indicarum rerum ignari venenum non perspicerent. Illi tamen pro sua grauitate operis Iudicium demandarunt academiis salmanticensi et complutensi: quae tandem matura deliberatione premissa: pluribusque hinc inde disputationibus precedentibus: responderunt opus esse prelo indignum quod doctrinam contineret parum sanam: et ut aliquibus complutensibus theologis visum est perniciosissimam.
Miserat ante Sepulueda opus ad concilium Tridentinum. Sed patres aliqui perlecto opere intelligentes rem esse parum Christianam: noluerunt de ea tractareprohibituri sane opus excudi, et silentium autori imposituri / si scirent Sepuluedam tantopere cupere illud euulgari. Ita mihi pro comperto narrauit vir fide dignus qui sacro sancto concilio interfuit. Non quieuit Sepulueda immo vero contempto academiarum et utriusque regii senatus Iudicio: misit clanclilum opus Romam ut ibi excuderetur: intelligens urbis illius libertatem, neminemque ibi esse: qui eius toxica Iacula pectore opposito retorqueret. Quantam autem pernitiem impium illud opus sit allaturum rei exitus fortassis docebit.
Nescio autem cur homo senex / sacerdos / et theologus: voluerit opus tot taliumque virorum duarum academiarum ac denique patrum qui concilio interfuerunt damnatum excudi. Fortassis non vult sibi perire tot vigilias: sed prestaret non perire tot animas quibus perdendis Sepulueda seipsum deuouisse videtur. Precor illi mentem meliorem.
Profert inm pestilentissimae opinionis suae confirmationem. Ouiedum quendam qui de rebus indicis hystoriam ut ipse vocat generalem scripsit qui eius operis libro 3 c. 6 scribit gentem insulae Hyspaniolae vagam / otiosam / mendacem / ad malum procliuem ac multis vitijs obnoxiam esse: ad haec memoriae labilis inconstatem / ignauam ingratam ac minime capacem. Deinde ut aliqua sit in eis virtus eam vigere in adolescentia. Virilem autem etatem ingressos abominandis vitiis esse obrutos. Rursus eius libri 6 c. 9 loquens de incolis continentis appellat eos Siluestres / saeuos incorrigibiles qui neque seueritate corrigi: nec blandiciis vel amicis monitis ad virtutem adduci possunt: impudentes / ad malum pronos / immites et qui ad misericordiam flecti nesciant. Scribit etiam paruulos illorum Baptizatos posse eternam foelicitatem consequi; adolescentiam vero ingressos parum curare christianam religionem etiam si baptismum vel tunc suscipiant vel Iam ante susceperint. Tum quod illis religio christiana videtur grauis et molesta: deinde quod cum labili memoria sint: statim obliuioni tradunt quaecumque illis traduntur. Haec mendacia in variis eius hystoriae locis sparsa non erubuit scribere Ouiedus in ea hystoria ex qua sibi stulte immortalitatem pollicetur.
Cum criminosa mendacia in gentem sincerissimam et modestissimam falso scripta infamem reddiderint: illamque docilitate et ingenio optimeque constituta res publica (ut suo loco dicemus) laudata predicatione cum primis digna erat. Habet Ouiedus suum Iudicem. Viuit Christus et habet flagellum in manu, Reddet illi rationem. vanissimus hic nugator, virulentissimis suis obtrectationibus, impiissimis predonibus animos addit: ut gentem nihil tale meritam funditus exstinguant minuitque zelum piorum hominum qui non hominibus: sed feris putabunt se anunciare euangelium. Si falso infamare unicum hominem est peccatum aeterna morte dignum eoque grauius quo maior vel rei vel honoris Iactura exinde procedit: si huiusmodi peccatum vix recantando Palinodiam remittitur quid sentiendum aut quis digne exagerare possit huius miserrimi hominis peccatum toti fere humano generi conuicium facientis ex quo tot coedes, tot incendia tot orbitates: denique tantus malorum occeanus deriuatur? Extra hanc causam quot congessit miser ille mendacia profitetur / sese veritatem scripturum et mera fabulamenta obtrudit lectori? Parcendum scio homini idiotae et stemmatis cuiusque gentis depingendis occupato.
On this page