Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Apologia

Dedicatio

Argumentum

Summarium Sepuluedae

Praefatio

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Caput 10

Caput 11

Caput 12

Caput 13

Caput 14

Caput 15

Caput 16

Caput 17

Caput 18

Caput 19

Caput 20

Caput 21

Caput 22

Caput 23

Caput 24

Caput 25

Caput 26

Caput 27

Caput 28

Caput 29

Caput 30

Caput 31

Caput 32

Caput 33

Caput 34

Caput 35

Caput 36

Caput 37

Caput 38

Caput 39

Caput 40

Caput 41

Caput 42

Caput 43

Caput 44

Caput 45

Caput 46

Caput 47

Caput 48

Caput 49

Caput 50

Caput 51

Caput 52

Caput 53

Caput 54

Caput 55

Caput 56

Caput 57

Caput 58

Caput 59

Caput 60

Caput 61

Caput 62

Caput 63

Prev

How to Cite

Next
1

CAPut 58m

2

Non est mirandum si Ouiedus tot criminosis mendaciis gentem indorum proscindit quod ei obuenit ex duobus. Primo enim is unus fuit ex predonibus illis qui etate alias Petri Arias Pedrariae in continentem penetrauit anno MDXIII illi enim ante omnes incipientes a prouincia Dariena quae ad Vrabanum sinum pertinet: omnem continentem immanissima truculentia vastarunt non solum non parcentes infantibus foeminis vel senibus: quinimo viuos etiam homines concremando ut aurum illorum diriperent: illosque inter se diuiderent hoc est, in seruitutem pertraherent. Erat tum temporis Ouiedus prepositus inspiciendis regis rationibus. Hoc enim est officium eius qui vulgo appellatur veedor. Et ad eum pertinebat pars predae ex his abominandis incursionibus collectae. Dormiebant scilicet miseri indi nihil tale cogitantes: et ecce sub auroram immanissimi isti latrones verius quam milites eorum domos ex paleis constructas impetu facto adoriebantur: admotoque igne: et domos et homines viuos concremabant: exstinctisque flammis: aurum igne conflatum quaerebant. Neque his contenti indos quos viuos ceperant immanissime tormentis dilaniabant ut indicarent ubinam maior auri vis lateret Haec autem omnia ex consilio atque ex consensu ipsius Ouiedi et caeterorum officiariorum regis fiebant: ut tot predae partes haberent: quot famulos ministros misissent ad impium facinus: cum caeteris perpetrandum. Haec abominanda flagitia prestaret Ouiedum restitutione sarcire quam criminosis calumniis et impudentibus mendaciis traducere gentem mitissimam / modestissimam et christi sanguine redemptam. Scit ipse Ouiedus quot indos inusto fronti ferro in seruitutem pertraxerint quorum parstem ipsi obueniebat. Quot regulos et primarios viros truculenter discerpserint? quamque tyranice populos vel indos inter se diuiserint: ut indi non uni sed pluribus tyranis seruirent. Meminit quam duras et iniquas operas usque ad exalationem animae illis imposuerunt: non parcentes teneris pueris: non foeminis: non etate confractis senibus: quominus aurum a terrae visceribus eruerent. Non ignorat huius impietatis infelicissimum exitum. Quid enim ignoret quod toti orbi notissimum est? regiones illae immensa prope incolarum multitudine cultissimae: per mille et ducentum millia ad Nicaraguam usque dirutae euastatae / ac prorsus incolis desertae: horum latronum truculentissimae immanitatis testimonium miserandum prebuere: suas hie partes egit Ouiedus. Nimirum unus ex imimpiis illis predonibus quod ipse non vult clam haberi. Sic enim inquit in prefatione primae partis nugacissimae suae hystoriae. Sic me occupaui pro vestrae maiestatis obsequio in inspiciendis rationibus quando et quomodo oportuit: ut non bello et pacificatione illarum cum armis defuerim. haec ille. Pacificationem vocat sicophanta creaturas Dei rationales turcica immanitate absque ulla vel leuissima causa occidisse innumerasque animas quae forsan christum agnoscerent orcolitasse: cum infamia mira christiani nominis. Mirabitur forsam aliquis criminum immanitatem: sed ita mihi christus sit propitius et istis impartiat spiritum penitentiae ad suam gloriam: ut haec si vera referantur leuia et humana ut ita dicam videri possint respectu eorum quae me silere cogit multitudo et immensitas grauitasque crudelitatum per illos patratarum.

3

Vlterius Ouiedus scribit libro 6 c. 8 haec verba narrans formam qua aurum eruitur in illis regionibus. Ego (inquit) foci aurum extrahi ab indis meis seruis. Vides hunc fuisse unum ex his qui indis pro seruis utebatur: fuisse ducem et ipse gloriatur illius diabolici belli. Quinimo desolationis et direptionis earum prouinciarum quae dicebantur del Darien. Quisquis ergo legerit Ouiedi hystoriam illud certo sciat tot tamque immania facinora in ea expeditione fuisse commissa: ut si indi peccora essent: potuissent non solum bonos mortales: verum etiam ferrei pectoris homines ad misericordiam mouere. Quod si Ouiedus huius impiae expeditionis socius fuit: quid non dicet de indis? Quibus vitiis non scribet illos esse contaminatos? Sed quaenam fides hosti adhibenda est: et ei qui totam illam hystoriam ex impudentissimis mendacijs contexuit? Cuius oculos ob haec saeua crimina Deus excaecauit: simul cum aliis predonibus qui superbia / cupiditate / saeuitia / libidine dominandi et ambitione fuerant infames: ne foret dignus quatenus illi Deus concederet cognoscere gentem illam nudam, modestam, simplicem / et mitem esse: quam predam habuerunt: non intelligentes quo ingenio quaque docilitate predita essent: quamque essent apti et prompti ad suscipiendum christianam religionem. Et haec fuit secunda ratio quare Ouiedus tot scripsit contra innoxias gentes perniciosa mendacia.

4

Cur non is imitatus est diuum Gregorium qui videns Anglos quosdam in seruitutem pertractos: rogauit quomodo appellaretur prouincia unde fuerunt abducti: responsum est appellari Dei. Recte quidem dixit vir sanctissimus appellatur Dei: nam ab ira ducuntur ad misericordiam christi. Interrogauit quomodo appellaretur illorum rex: responsum est vocari Adelle: recte quidem dixit Gregorius Canet enim domino alleluia. Ita debuit facere Ouiedus: cogitare (scilicet) quod quamuis indi essent nudi: indui poterant vestimento fidei spei et charitatis. Equumque esset hominem qui vetustas hystorias legisse videri cupit: hyspanice scriptas tamen: meminisse Persas / et Scythas / Massagetas / Derbices / Tybarenos / Hyrcanos: atque adeo ipsos Romanos Anglos et cantabros et alias hyspaniarum gentes vitiis, eferisque moribus longe superasse indos: quos isti veluti pecora infamant: ut ex strabane / Mela / Solino / Diodoro / Herodoto, et Hieronimo libro 2o aduersus Iouinianum apparet. Quis tamen unquam legit eos hoc nomine abiectos vel contemptos fuisse: ut non pro hominibus sed pro Iumentis haberentur? Anuntiatum est eis gentibus euangelium: sed christiane sed modestia euangelica. Superauit Egiptus omnes regiones monstruosis et abominandis demonum cultibus: sed tamen coruscante euangelii luce: abundauit ibi gratia Dei: adeo ut sanctorum monachorum turmis incolerentur solitudines et monstruosa deserta. Quid scit Ouiedus an indiae regiones idem habiturae essent, nisi immaniter fuissent euastatae? Quid enim non potest verbum Dei et baptismi gratia Verumtamen si ouiedus tantam adhibuerat diligentiam in interrogandis doctis viris ut sciret effectus mirabilis efficaciae quos parit verbum Dei et fidei habitus caeterique supernaturales qui certissime infunduntur animae in sacramento baptismi Similiter occuparet se in consideratione quam suaue est Iugum christi et onus leue: moremque pium et modestiam uniuersalis ecclesiae qua in trahendis ad gremium suum his qui nondum fores ipsius fuerunt ingressi: semper usa est: sicut se totum in vita profanis rebus dedit ut doctus appareret: qui nunquam literas didicit latinas: profecto maledicta temperaret quae in miseros innocentes falso ut in plurimum congessit.

5

Preterea scripsit Ouiedus libro 5 c. 3. incolas insulae hyspanicae sodomitas aliisque nefandis criminibus obnoxios esse: sed reuera falso id scripsit. Ego enim unus sum ex eorum numero, qui primo vel saltem Secundo in eam insulam nauigarunt circiter annum MDoo eo tempore quo Bobadilla commendatarius, qui Colonem in vinculis hyspaniam misit ibi adesset, ubi moratus sum per plures annos. Factaque a me de hac re diligentissima inquisitione reperi nefandum vicium sodomiae apud eos esse vel nullum vel rarissimum. Solummodo intellexi quod si quis de abominando eo scelere infamatus noscebatur: vix iratarum foeminarum qui in eos consurgebant manus effugiebat. Tempore autem quo Ouiedus in eam Insulam intrauit: Iam omnis Indorum gens funditus perierat ex immensa mortalium multitudine: hyspanorum quoque de occisoribus Indorum nisi duo tresue nemo extabat, sed omnes mortui erant.

6

Ouiedus autem suam hystoriam vel nugamenta potius contexuit ex fabellis quas sibi narrauit unus istorum nauta quidam cui nomen erat Ferdinandus Perez, qui nauem seruans nunquam vel tarde in terram descendebat. Solebatque nautico more indos infamare quo ipsorum labore et facultatibus predones verius quam milites largius saginarentur: hoc certissimum fuisse credimus: quod Deo dante latius docebo in hystoria a me de indianis rebus scripta quod omnes incolae insulae hyspanicae: et insulae diui Ioanis: Cubae atque Iamaicae et caeterarum quae lucayae vocantur. Quae quondam cultissimae nunc istorum immanitate desertae sunt: a tribus viciis prorsus immunes erant. Neque enim homines immolabant: vel carnes humanas comedebant: vel sodomitae erant. Didicerunt illi plurima profecto peccata ab hispanis: credentes sancta esse omnia quae ab illis agerentur. Quod vero Ouiedus Indos asserit indociles, et incorrigibiles esse falso falsius est ut ex secunda huius apologiae parte manifeste apparebit //

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 58