Table of Contents
Apologia
Dedicatio
Argumentum
Summarium Sepuluedae
Praefatio
Caput 19
Caput 20
Caput 21
Caput 22
Caput 23
Caput 24
Caput 25
Caput 26
Caput 27
Caput 28
Caput 29
Caput 30
Caput 31
Caput 32
Caput 33
Caput 34
Caput 35
Caput 36
Caput 37
Caput 38
Caput 39
Caput 40
Caput 41
Caput 42
Caput 43
Caput 44
Caput 45
Contendit demum Sepulueda Alexandrum 6m pontificem maximum monuisse reges castellae ut indos bello subigerent approbasseque bellum quo gentes illae nostro imperio subactae sunt. Hoc falsissimum est. Concessit pontifex castellae regibus ut indis principibus quos ad fidem christi conuertissent superiores essent: illosque sub tutela et ditione sua tanquam subditos haberent Vt autem bello eos subigerent numquam pontifex Iussit vel permisit. Quid enim permittat quod pugnat cum precepto et institutione christi et quod in cordibus infidelium gignit odium christiani nominis? Et quod omnino impium est? Voluntas enim principis: semper censetur esse Iuri conformis ut 25. q. 1, c. Sunt quidam et. c. contra statuta et. c. si est qui preest. 11. q. 3. et 1. q. 7. c. Etsi illa. et c. litteras. de restitutione spoliatorum et in c. quae in ecclesiarum. de constitutionibus. et ibi doctores. Et Innocentius in c. Inquisitioni. de sententia excommunicationis. Et in c. quanto de rescriptis. Et per legistas in L. quod principi placet ff. de constitutionibus principum et C. de legibus L. digna vox. et c. si contra Iu. Et vtilitatem publicam. L. finali etc. Iuri autem repugnat indos bello cogere ad fidem: vel bellicis incommodis efficere ut odio habeant religionem christianam: ob cuius praedicationem tot miseranda mala vident sibi inferri. Non est ergo credendum vicarium Christi permisisse bellum illis inferri, cum id sit aduersus omnia diuina et humana Iura: presertim cum cura dilatandae fidei ad eum praecipue pertineat ut in c. officii nostri: 24, q. 1. Ideo credendum est ilium velle quod Iustum est: et quod christi preceptis et exemplo conuenit. Ita enim decet ilium facere ut in c. sane de officio delegati et c. super litteris. de rescriptis. et in c. vt nostrum extra vt ecclesiastici beneficii. Et de sententia excommunicationis c. a nobis col. 2o et 11. q. 3. c. tunc vera est.
Christus autem euangelium suum blande suauiter et cum omni mansuetudine praedicari voluit paganosque non armatis copiis: sed sanctis exemplis / christianis moribus: et verbo Dei ad veritatem adduci. Ita ne ullo modo praestetur occasio qua eius adorandum nomen blasphemetur veraque religio praedicantium moribus odio habeatur.
Hoc enim nihil aliud est quam inutilem reddere aduentum et passionem christi dum prius euangelica veritas odio habetur: quam vel intelligitur vel auditur: vel dum innumeri mortales illato bello sub titulo predicandi euangelii et dilatandae religionis occiduntur. Pontifex ergo christiana mansuetudine: sentiendum est voluisse euangelium praedicari. Hanc autem fuisse mentem pontificis probatur quoniam in bulla ab eo concessa refertur petitio regum catholicorum / continens indos gentem esse mansuetam habentem aliquam Dei cognitionem: ac denique talem ut si in fide instituerentur spes esset religionem christi longe lateque propagari posse. Non ergo credendum est papam sensisse: gentem quam petentes narrant mansuetam perdomandam esse bello.
Et ita falsum est quod sepulueda asserit Alexandrum pontificem adhortari reges ut bello gentes illas subigant. Iam vero quo res sit dilucidior verba ipsa subiiciam.
Sane accepimus quod vos qui dudum animum proposueratis aliquas insulas et terras firmas remotas et incognitas ac per alios hactenus non repertas querere et inuenire ut illarum incolas et habitatores ad colendum redemptorem nostrum et fidem catholicam profitendum reduceretis etc. Et infra qui tandem diuino auxilio facta extrema diligentia in mari Occeano nauigantes certas insulas remotas et incognitas (et etiam terras firmas) inuenerunt: in quibus quam plurimae gentes pacifice viuentes nec carnibus uescentes inhabitant: et ut prefati nuntii vestri possunt opinari gentes ipsae insulis et terris predictis habitantes credunt unum Deum creatorem in coelis esse: ac ad fidem catholicam amplexandum et bonis moribus imbuendum: satis apti videntur / spesque habetur quod si erudirentur nomen saluatoris domini nostri Iesu christi in terris et insulis praedictis facile induceretur. Vnde omnibus diligenter et presertim fidei catholicae exaltatione et dilatatione (prout decet catholicos reges et principes), consideratis more progenitorum vestrorum clarae memoriae regum: terras firmas et insulas praedictas illarumque incolas et habitatores vobis diuina fauente clementia subiicere et ad fidem catholicam reducere proposuistis Nos igitur huiusmodi vestrum et sanctum et laudabile propositum plurimum in domino commendantes ac cupientes ut illud ad debitum finem perducatur, et ipsum nomen saluatoris nostri in partibus illis inducatur. Hortamur vos quamplurimum in domino et per sacri lauachri susceptionem qua mandatis apostolicis obligati estis, et viscera domini nostri Iesu christi attente requirimus: ut cum huiusmodi expeditionem omnino prosequi et assumere prona mente orthodoxae fidei zelo intendatis populos in huiusmodi insulis et terris degentes: ad christianam religionem suscipiendum inducere velitis et debeatis: nec pericula nec labores ullo unquam tempore vos detereant firma spe fiduciaque conceptis quod Deus omnipotens conatus vestros feliciter prosequetur. haec ibi.
Prima: Reges catholicos animo proposuisse aliquas insulas et terras remotas et incognitas ac per alios nondum repertas querere per nuncios suos et inuenire: ut illarum incolas ad colendum Deum et fidem catholicam profitendum sua industria ope atque regia solertia induceret. Ecce finis totius huius rei. Quem ipse summus pontifex declarat intendere ut debet in principio prefati decreti dicens. Inter caetera diuinae maiestatis opera beneplacita et cordis nostri desiderabilia illud profecto potissimum existit: ut fides catholica et christiana religio nostris presertim temporibus exaltetur et ubilibet amplietur et dilatetur animarumque salus procuretur etc.
2a pars continet quod diuino auxilio facta extrema diligentia in mari occeano certas insulas et terras firmas inuenerunt: in quibus quam plurimae gentes pacificae viuentes inhabitant: et ut argonautae sui opinari potuerunt credebant unum Deum creatorem in coelis esse: et ad fidem catholicam amplexandum et bonis moribus imbuendum satis apti videbantur quodque si erudirentur nomen saluatoris in terris praedictis facile inducendum habebatur spes.
3a subiicitur reges catholicos immittantes maiorum suorum exempla: velle gentem illam / nudam simplicem / sinceram ac mansuetam imperio suo subiicere fauore christi optimi maximi.
4a Pontifex laudat in domino pium hoc principum nostrorum consilium: addens se magnopere cupere nomen christi illorum cordibus infigi et tanquam verum Deum ab illis christianae coli.
5a pontifex hortatur catholicos principes per viscera christi et per votum in baptismo editum quo praecepta apostolica seruare tenebantur ut rem contempto omni periculo ac proinde omni suo particulari temporali bono aggrediantur: non dubitantes de successu fauore christi omnipotentis: qui eorum consilia prosperabit.
On this page