Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

"Nunc post Filii aeternitate de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disseramus." Spiritus sanctus amore est sive caritas sive dilectio Patris et Filii.

Unde Augustinus in XV libro De Trinitate "Spiritus sanctus nec Patris est solius, nec Filii est solius, sed amborum, et ideo communem qua invicem se diligunt Pater et Filius nobis insinuat caritatem." Ioannes autem in Epistola canonica ait: "Deus caritas est" "Non dixit: Spiritus sanctus caritas est: quod si dixisset, absolutior esset sermo, et non parva pars quaestionis decisa; sed quia dixit: "Deus caritas est,"incertum est, et ideo quaerendum, utrum Deus Pater sit caritas, an Filius, an Spiritus sanctus, an Deus ipsa Trinitas, quia et ipsa non tres dii, sed unus est Deus."

Ad quod Augustinus in eodem libro ita dicit: "Nescio cur, sicut sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres, sed una sapientia, non ita et caritas dicatur Pater et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes una caritas. Non ideo tamen quisquam nos inconvenienter aestimet caritatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest caritas nuncupari, sicut proprie Verbum Dei etiam sapientia Dei dicitur, cum et Pater et Spiritus sanctus sit sapientia." "Si ergo proprie aliquis horum trium caritas nuncupari debet, quis aptiusquam Spiritus Sanctus? ut scilicet in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia, et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas, et caritas ipsa sit substantia, sive in Patre sive in Filio sive in Spiritu sancto, et tamen Spiritus sanctus proprie caritas nuncupetur."

Ecce his verbis aperte ostendit Augustinus quoniam in Trinitate caritas aliquando refertur ad substantiam, quae est communis trium personarum et tota in singulis, aliquando specialiter ad personam Spiritus sancti; sicut sapientia Dei aliquando pro substantia divina, aliquando pro Filio proprie accipitur; et hoc in multis fieri reperitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1