Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

"Pluribus enim exemplis doceri potest, multa rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi, sicut Legis nomine aliquando simul omnia veteris Instrumenti significantur eloquia, aliquando autem proprie vocatur Lex, quae data est per Moysen." Multa alia suppetunt exempla, sed in re aperta vitanda est longitudo sermonis.

"Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipsa sapientia; ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo caritatis, cum sit et Pater et Filius universaliter caritas. Sed Dei Verbum, id est unigenitus Dei Filius, aperte dictus est Dei sapientia ore Apostolidicentis: "Christum Dei virtutem et Dei sapientiam."Spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas, invenimus, si diligenter Ioannis Apostolieloquium scrutemur, qui cum dixisset: "Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est, adiunxit: Et omnis, qui diligit, ex Deo natus est, quia Deus dilectio est."Hic manifestavit se dixisse, eam dilectionem esse Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio; sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus sanctus ex Deo Patre procedit,quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus est, ut ex Deo non sit; et ideo dilectio, quae ita est Deus, ut ex Deo sit, non ipse Pater est, sed aut Filius, aut Spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset Ioannes, qua "dilexit nos, et hinc hortatus esset, ut et nos invicem diligamus, atque ita in nobis Deus maneat,"quia utique dilectionem Deum dixerat, statim, volens de hac re apertius aliquid eloqui, inquit: "In hoc cognoscimus, quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis."Sanctus itaque Spiritus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis; hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur Deus dilectio. Deus igitur Spiritus sanctus, qui procedit ex Deo, significatur ubi legitur: "Deus dilectio est,"et "dilectio ex Deo est.""

Ecce his verbis aperte dicit Augustinus, Spiritum sanctum esse caritatem Patris et Filii; et in tantum quoque sermonem produxit, ut videatur dixisse, Spiritum sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem, qua diligimus Deum. Sed utrum ipse sit caritas, qua nos diligimus Deum, in sequenti explicabitur.

Nunc vero quod incepimus, ostendere curemus, scilicet Spiritum sanctum dilectionem esse sive amorem Patris et Filii, quo scilicet Pater diligit Filium et Filius Patrem.

De hoc Hieronymus Super XII Psalmum ait: "Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio, quam habet Pater in Filium et Filius in Patrem."

Augustinus quoque in VI libro De Trinitate ait: "In omnibus aequalis est Patri Filius et est unius eiusdemque substantiae. Quapropter etiam Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive caritas, manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligaturgenitorem suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio, "servantes unitatem spiritus in vinculo pacis."". Ecce hic habes Spiritum sanctum esse quo Filius diligitur a Patre et Pater a Filio, et quo illi duo servant unitatem pacis.

"Sanctus ergo Spiritus, ut ait Augustinusin eodem, commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est. At ipsa communio consubstantialis et coaeterna est, quae si amicitia convenienterdici potest, dicatur, sed aptius dicitur caritas; et haec quoque substantia, quia Deus substantia est, et "Deus caritas est."Tria ergo sunt et non amplius: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio, quae si nihil est, quomodo Deus dilectio est? Si non est substantia, quomodo Deus substantia est?"

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2