Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanctus in Trinitate specialiter dicitur caritas, quae est Patris et Filii unio, ita et nomen tenet proprie, quod Patri et Filio communiter quodam modo congruit.

Unde Augustinus ait in XV libro De Trinitate: "Si caritas, inquit, qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum, quid convenientius, quam ut ille proprie dicatur caritas, qui spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur et intelligitur, ut non solum Spiritus sanctus caritas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur, propter illa quae dicta sunt; sicut non solus in illa Trinitate vel spiritus est vel sanctus, quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, et tamen ipse non frustra dicitur Spiritus sanctus. Qui enim est communisambobus, id vocatur ipse proprie, quod ambo communiter. Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus sanctus est caritas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Ait enim Apostolusde Deo Patre: "Transtulit nos in regnum Filii caritatis suae."Si ergo non est in illa Trinitate caritas Dei nisi Spiritus sanctus, Filius est etiam Spiritus sancti. Sed quia hoc absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit caritas Spiritus sanctus, sed propter illa, de quibus satis disserui, proprie sic vocatur."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3