Capitulum 1
Capitulum 1
Hic dicendum est, Spiritum sanctum esse a Patre et Filio et procedere a Patre et Filio, quod multi haeretici negaverunt.
Dicit enim Apostolus: "Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra." Ecce hic dicitur Spiritus Filii. Et ibi: "Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius."
Ipse etiam Filius de Spiritu sancto dicit in Evangelio: "Quem ego mitto vobis a Patre." Patris autem Spiritus dictus est, ubi legitur: "Si Spiritus eius, qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis." Et ipse Christus dicit: "Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, quo loquitur in vobis" Et alio loco: "Quem mittet Pater in nomine meo." Et alibi ipse Filius de Spiritu sancto ait: "De Patre procedit."
Quod ideo dicunt, quia Veritas in Evangelio fidem integre continente, de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat dicens: "Spiritus, qui a Patre procedit." Et etiam ideo, quia in principalibus Conciliis, quae apud eos celebrata sunt, ita Symbola eorum subiunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de Trinitatis fid aliud docere vel aliter praedicare, quam ibi continetur, liceat. In quibus quidem Symbolis cum Spiritus commemoretur procedere a Patre, et non a Filio, quicumque, inquiunt, a Filio eum procedere addunt, anathema incurrunt; unde et nos arguunt anathematis reos.
Addunt etiam ad assertionem suae opinionis et in testimonium nostrae damnationis de Symbolo fidei, quod secundum traditionem praedictorum Conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea post altare beati Pauli posita posteris reliquit, pro amore, ut ipse ait, et cautela fidei orthodoxae. In quo quidem Symbolo in processione Spiritus solus commemoratur Pater his verbis: "Et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum." etc. Illud est Symbolum, quod in Missa cantatur, editum in Nicaeno Concilio, in fine cuius subiunctum est: "Quialiud docuerit vel aliter praedicaverit, anathema sit." Ideoque Graeci nos anathematizatos dicunt, quia dicimus, Spiritum sanctum procedere a Filio, quod ibi non continetur. Quod enim secundum nos ibi dicitur: "Qui a Patre Filioque procedit," alterum a Latinis est additum, scilicet Filioque.
Nos autem illa verba ita determinamus: "Qui aliud docuerit, vel aliter praedicaverit," id est, contrarium docuerit vel contrario modo praedicaverit, anathema sit. Aliud ergo posuit pro opposito, qualiter Apostolus in Epistola ad Galatas: "Si quis aliud evangelizaverit id est contrarium, anathema sit." Non dicit: Si quis addiderit. "Nam si illud diceret, sibi ipsi, ut ait Augustinus, praeiudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus scribebat, sicut ad Thessalonicenses, ut "suppleret, quae illorum fidei deerant."Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit. Qui qutem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via."
On this page