Capitulum 1
Capitulum 2
Sciendum tamen est, quod Graeci confitentur, Spiritum sanctum esse Filii, sicut Patris quia est Apostolus dicit "Spiritum Filii" et Veritas in Evangelio "Spiritum veritatis." Sed cum non sit aliud Spiritum sanctum esse Patris vel Filii, quam esse a Patre et Filio, etiam in hoc in eandem nobiscum fidei sententiam convenire videntur, licet verbis dissentiant.
Unde etiam quidam eorum catholici doctores, intelligentes, unam eandemque fore sententiam praedictorum verborum, quibus dicitur Spiritus sanctus procedere a Filio et esse Filii, professi sunt, Spiritum sanctum etiam a Filio procedere.
Unde Athanasius in Symbolo fidei: "Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens." Ecce Spiritum sanctum aperte dixit procedere a Patre et Filio.
Didymus etiam, eorum maximus doctor, in libro De spiritu sancto, Spiritum sanctum a Filio procedere dicit: "Salvator, inquit, qui et Veritas: "Non enim loquetur a semetipso,"hoc est, non sine me et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis est a me et a Patris voluntate, quia ex se non est, sed ex Patre et me est. Hoc enim ipsum, quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est."
Item: "Spiritus sanctus, qui est Spiritus veritatis Spiritusque sapientiae, non potest audire a Filio loquente quae nescit, cum ipsum sit hoc, quod profertur a Filio, id est, procedens Deus de Deo, Spiritus Veritatis procedens a Veritate, consolator manans ex consolatione."
Item Cyrillus episcopus in Epistola Nestorio directa, ait: "Spiritus intelligitur per se, secundum quod Spiritus est, et non Filius; sed tamen non est alienus ab eo. Spiritus enim Veritatis nominatur et profluit ab eo, sicut ex Deo Patre."
Ioannes quoque Chrysostomus in homilia quadam De Expositione Symboli sic ait: "Iste est Spiritus sanctus procedens de Patre et Filio, quid dividitdona propria, prout vult."
On this page