Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Item quaeritur, cum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, utrum prius vel magis processerit a Patre quam a Filio; quod nititur haereticus ostendere ita dicens: Si processit Spiritus sanctus de Patre, processit utique aut nato iam Filio, aut non nato Filio. Si vero iam nato Filio processit, ante natus est Filius, quam processerit Spiritus sanctus: praecessit igitur nativitas Filii processionem Spiritus sancti. Si autem processit a Patre non genito Filio, ante processit quam Filius genitus fuerit.

His et huiusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosis respondet Augustinus in XV libro De Trinitate dicens: "In illa summa Trinitate, quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus." "Nunquid ergo possumus quaerere, utrum iam processerat Spiritus sanctus, de Patre quando natus est Filius, an nondum processerat et, illo nato, de utroque processit?", "Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Ideo qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque."

Ecce his verbis absoluta est quaestio illa, qua quaerebatur, utrum prius processerit Spiritus sanctus a Patre quam a Filio.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1