Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur, scilicet an plenius vel magis procedat Spiritus sanctus a Patre quam a Filio.

Ad quod dicimus, quia sicut non ante procedit a Patre quam a Filio, ita non magis vel plenius procedit a Patre quam a Filio. Augustinus tamen in XV libro De Trinitate dicit, quod Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre. "Non frustra, inquit, in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec Donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater." Ecce audisti, quia Spiritus sanctus principaliter procedit a Patre.

Sed ne hoc te turbaret, ipse continuo ex quo sensu dixerit aperit, subdens: "Ideo addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur, sed hoc quoque illi Pater dedit, non iam existenti et nondum habenti. Sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo Donum commune procederet, et Spiritus sanctus Spiritus esset amborum." Ecce exposuit ipsemet, quomodo Spiritus principaliter procedat a Patre, non quia prius vel magis procedat a Patre quam a Filio, sed quia, cum procedat a Filio, hoc ipsum habet Filius a Patre.

Ex eodem sensu etiam dicitur proprie procedere de Patre.

Unde Hieronymus in Expositione catholicae fidei Nicaenique Symboli ait: "Credimus in Spiritum sanctum, qui de Patre procedit proprie." Item: "Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse." Et item: "De Patre Filius, et Spiritus proprie et vere de Patre procedit."

Ecce aperte dicit, Spiritum sanctum proprie esse de Patre et proprie procedere a Patre. Quod non ita est intelligendum, tanquam prius vel plenius a Patre procedat quam a Filio, sed quia hoc habet Pater a se, non ab alio, ut de ipso sit et procedat Spiritus sanctus; Filius autem non a se, sed a Patre hoc habet, ut de ipso sit et procedat Spiritus sanctus.

Forte etiam iuxta hanc intelligentiam dicitur Spiritus sanctus a Patre mitti per Filium et a Patre esse per Filium.

Unde Hilarius ad Deum Patrem de Spiritu sancto et Filio loquens in XII libro De Trinitate ait: "In sancto Spiritu tuo ex te profecto et per eum misso."

Item: "Ante tempora Unigenitus tuus ex te natus manet, ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est; quod etsi sensu non percipiam, tamen teneo conscientia. In spiritualibus enim rebus tuis hebes suum."

item in eodem: "Conserva hanc, oro, fidei meae religionem, ut quod in regenerationis meae Symbolo professus sum, semper obtineam: Patrem scilicet te et Filium tuum una tecum adorem; sanctum Spiritum tuum, qui ex te per Unigenitum tuum est, promerear."

Ecce aperte dicit, Spiritum sanctum a Patre per Filium et mitti et esse; quod non est intelligendum, quasi a Patre per Filium minorem mittatur vel sit, sed quia ex Patre et Filio est et mittitur ab utroque. Sed hoc ipsum habet Filius a Patre, ut ab ipso et sit et mittatur Spiritus sanctus. Hoc ergo voluit significare Hilarius, distinctionem faciens in locutione, ut ostenderet in Patre esse auctoritatem.

Inde est etiam, quod Veritas ostendens, Patrem esse auctorem processionis, qua procedit Spiritus a Filio, dixit in Evangelio: "De Patre procedit," cum de Patre et Filio procedat Spiritus sanctus.

Unde Augustinus quaerit: "Si de patre et Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit: De Patre procedit?Cur putas, nisi quia solet ad eum referre etiam quod ipsius est, de quo et ipse est, sicut ait: "Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me?"Si igitur hic intelligitur eius doctrina, quam tamen non dixit suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est Spiritus sanctus de ipso procedere, ubi sic ait: De Patre procedit, ut non diceret: De me non procedit. A quo autem habet Filius, ut sit Deus - est enim de Deo Deus - ab illo utique habet, ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus. Et ideo Spiritus sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre." "Quapropter, qui potest intelligere in eo, quod ait Filius: "Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso,"non sine vita existenti iam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita, quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris, qui dedit; intelligat etiam, sicut habet Pater in semetipso, ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio, ut etiam de illo procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore. Ita ergo dictum est, Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur, quod etiam procedit de Filio de Patre esse Filio. Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius, de Patre habet utique, ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habeant prius et posterius, quia ibi omnino nulla sunt."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2