Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Post haec considerandum est, quantum a talibus, quales nos sumus, intelligi potest, cum Spiritus sanctus procedat de Patre et sit de substantia Patris, cur non dicatur esse natus, sed potius procedere; et cur non dicatur filius.

Quare autem Spiritus sanctus non dicatur vel sit natus, et ideo non sit filius, Augustinus ostendit in XV libro De Trinitate ita dicens: "Si Spiritus sanctus filius diceretur, amborum utique filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur." Absurdissime ergo filius diceretur amborum, id est Patris et Filii. "Amborum enim filius diceretur, si eum ambo genuissent, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus. Non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus." His verbis ostenditur, cur Spiritus sanctus, cum sit de Patre, non tamen dicatur genitus vel filius.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1