Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Cum autem Spiritus sanctus non dicatur genitus, sed tantum procedens, quaeri solet, cur Filius non dicitur tantum genitus, sed et procedens; sicut ipse in Evangelio Ioannis ait: "Ego ex Deo processi vel exivi, et veni in mundum." Non ergo tantum Spiritus sanctus procedit a Patre, sed etiam Filius.

Ad quod dicimus, quod cum a Patre uterque procedat, dissimiliter tamen.

Nam "Spiritus sanctus, ut ait Augustinus in V libro De Trinitate,procedit a Patre non quomodo natus, sed quomodo datus" vel Donum. Filius autem processit nacendo, exiit ut genitus. Ac per hoc illud elucescit, ut potest, scilicet cur Spiritus sanctus etiam non sit filius, cum et ipse a Patre exeat, scilicet "ideo non dicitur filius, quia neque natus est, sicut Unigenitus, neque factus, ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur, sicut nos."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2